Page images
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Gs 53.130

Corridor

HARVARD COLLEGE LIBRARY

FROM THE LIBRARY OF
HERBERT WEIR SMYTH

APR. 15, 1941

L

PR AE FATI O.

e haud inspectatios adducenissima, od plurimo

quae a netenim, uis, quibus vehemento.

Aliquanto tardius, quam in votis fuerat, alteruin hoc prodit Geographicorum Strabonis volumen: sed plurima negotia, eaque ab his studiis saepe alienissima, obstiterunt, quominus ad umbilicum prius adducerem. Quod ut hominum doctorum exspectationi respondeat vehementer cupio; atque haud ingratum fore iis, quibus haec studia cordi sunt, satis confido: etenim, ut de septimi libri fragmentis taceam, quae a ine reperta hic primum suo loco leguntur, non tantum innumerabiles fere loci, qui miserrime fueraót habiti ac paene desperati (in octavo matime nonoque libro, utroque corruptissimo), nunc sanati 140t; sed etiam, id quod non minoris prope est momenti, librorum manu scriptorum subsidia, quae quidem temporum invidia nobis reliquit, ita demum exhibentur ad communem usum proposita, ut iam certo quodam fundamento ubique innitatur lectorum iudicium, ac de iis quoque locis, qui supersunt sanandi innumerabiles sane et ipsi, recte disceptare, quod antea non licebat, nunc liceat. quae pace dixerim censoris Monacensis nescio cuius, qui 10 censura voluminis prioris id unice egit, ut ostenderet, quam paene nihil praestitum sit opera a nobis in edendo hoc nobilissimo literarum monumento collocata: quamquam ipse aliter, ut opinor, sensisset, si diligenter exa

care, quam cupide atque arroganter iudicare maluisset.

a mittamus inanes has censorum acrimonias, quarum pucet non minus quam taedet honestos homines. luvat

hoc loco gratias agere viris optimis amicissimisque, qui auxilium suum benevole nobis praestiterunt:

« PreviousContinue »