Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

Quantopere nobilissima illa quaestio, quae in temporibus vitae D. Junii Juvenalis rite constituendis versatur, ingenia doctissimorum virorum exercuerit quotque varias atque inter se valde discrepantes excitaverit sententias, omnibus notum est. Ac negare non possumus eam ita per se esse comparatam, ut ad inquirendum ultro invitet et quasi vi nescio qua corruptrice ad veritatem per contrarios opinandi conatus eruendam alliciat. Si quis igitur aditu sententiis inter se repugnantibus patente nihil verisimile, ne dicam certi, ex quaestione, quam nunc ab integro retractare institui, assequendum esse contenderit, praesertim quum post tam acrem et diligentem, quam in eam viri summae doctrinae atque auctoritatis impenderint curam, prorsus nulla adhuc orta sit consensio, habeo tamen quod respondeam. Quamuis enim in re argumentis certissimis paene omnino destituta vix fieri possit, ut nudam simplicemque veritatis rationem deprehendamus, non est tamen de omni veritatis, nedum probabilitatis specie desperandum. At si in hac investigatione pro una plures, ut revera factum est, probabilitatis species emergere pergant, ut alii aliam sententiam aequo jure amplecti videantur, tunc certe concedere debeamus frustra esse operam amplius impendere. Sed mihi omnes itinerum ambages, quas vaga et fluxa satis diu haec quaestio peragravit, circumspicienti jamdudum persuasi, eis rationibus et argumentis, quorum opem in prosperum eventum evocare liceat, diligenter consideratis, non modo unam argumentationis viam recte esse ingrediendam, sed etiam unam sententiarum omnium summam obtineri posse, quae sola fide digna habeatur et quasi veritatis (C. S-g V. 1866.)

1

nuntia comprobetur. Ac vix est, quod moneam, quorsus haec verba praecipue spectent. Nam qui has res vel leviter attigerit, cognitum habere debet, communem esse omnium de temporibus, quibus omnino vixerit Juvenalis, consensionem, de principe, a quo in exilium, quod ipsum uno ore confirmant, alia vero ad aliud tempus referunt testimonia vetera, missus sit, nullam. Itaque praecipuam disquisitionis nostrae partem in hac ipsa re constituenda versari oportet. Quae quidem res, licet primo saltem aspectu levis videatur et parvi momenti, quantam lucem tamen non minus ceteris vitae rationibus Juvenalis, quam scriptis ejus commode et probe constituta afferat, et omnibus, qui ei operam dederint, pernotum est et hac commentatione qualicunque modo absoluta per se elucebit.

Si vero quid fuerit causae requiritur, cur, ut dixi, tanta in hac re invaluerit opinionum dissensio, alii haud dubie alia respondere conabuntur. Nec pauci erunt, quibus tota hujus dissensionis causa et origo in ipsa quaestionis natura ac ratione praecipueque testimoniorum, in quibus innitatur, inconstantia obscuritateque posita esse videatur. Quod magna ex parte sic se habere equidem negare nolo. Sed, etiamsi forsitan futurum sit, ut de fama auctoritateque virorum doctissimorum detrahere insimuler, facere tamen non possum, quin contendam plurimos, qui nostris temporibus in hac disquisitione uberius versantes multis in rebus novum gratumque ei lumen adhibuerunt, nihilominus opinione quadam praejudicata ductos sententias suas de capite illo quaestionis non ex re, sed ex ingenio arripuisse arreptasque pronuntiasse. Jam Cl. Salmasius et H. Dodwellus, qui inter priores hujus rei gravissimi habendi sunt auctores, unam solam vitae narrationem secuti, quam plures habent codices et pleraeque vetustiores editiones quaeque falso a nonnullis Suetonio adscribitur, multa recte et dilucide explanarunt. Quin etiam illi prope omnia recte statuisse dici possunt, quoad quidem id pro fontibus, quibus usi sunt, fieri potuit. Quo plures autem in lucem pro

latae sunt vitae Juvenalis narrationes, eo frequentiores invaserunt opiniones inter se diversae et repugnantes, ut diligentissimus labor, quem usque ad hoc tempus in quaestione nostra haud pauci collocarunt, plus ad eam involvendam et obscurandam quam expediendam enodandamque contulisse judicari possit. Jo. V. Franckius et C. Fr. Hermannus inter recentiores, qui de ea re scripserunt, facile principes exstiterunt, quorum alter infausta illa - opinione de falso exilii commento captus nihil fere, quo ipsa dirimatur cóntroversia, attulit, multa vero, quae ad vetera illa testimonia examinanda dijudicandaque plurimum valeant; alter et ipse sine dubio praesumpta opinione ductus hanc judicandi subtilitatem, cujus initia tam prospere posuerat Franckius, omnino negligens ex veteribus illis narratiunculis non tam ea elegit, quae per se probabilia, quam quae majore testium numero commendata viderentur. O. Ribbeckius vero, postquam editioni suae Juvenalianae (Lipsiae 1859), plus audaci novandi studio quam sana arte, ut hodie dicunt, critica insigni, doctam et laboriosam argumentandi rationem accedere et librum "Der echte und der unechte Juvenal" inscriptum superiore anno prodire jussit, uberrima quidem disputandi copia omnem de satirarum Juvenalis indole disquisitionem mire ditavit, unde tamen vix ullum fructum ad tempora vitae ejus constituenda capias. Si nonnulla ad hanc quaestionem pertineant, maximam partem talia sunt, quae eam magis etiam molestam tortuosamque reddant, non multum ei novi luminis adspergant. Ac ne abstinuisse quidem videtur vir doctissimus, quin inter varias de exilio poetae sententias eam ipsam potissimum eligeret, quae optime in id, ad quod apud eum omnia spectant, probandum quadraret, videlicet ut "quinque illas", quas vocat "declamationes" falsas esse et satiras, quas existimat, Juvenalis crebris interpolationibus vitiatas eo facilius comprobare posset (v. p. 67 sq.)

[ocr errors]
« PreviousContinue »