Page images
PDF
EPUB

M. T. CICERONIS

QUÈ EXSTANT

OMNIA OPERA

CUM

DEPERDITORUM FRAGMENTIS

IN QUATUOR PARTES DIVISA

ITEM

INDICES QUINQUE

NOVI ET ABSOLUTISSIMI

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT,

GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

878 (7 1737 V.13

NOVI EDITORIS PRÆMONITIO.

QUUM ea omnia quæ dici possunt tum de ipsis Ciceronis libris hoc volumine inclusis, tum de variis

qua ad illos pertinent commentariis, et de auxiliis cujuslibet generis quibus editor uti poterat, in Præfationibus et Introductionibus a nobis servatis fuse docteque explicata reperiantur, nos pauca tantum de nostra peculiari opella lectores præmonitos voluimus.

Duo opera quæ scripsit Tullius de Republica et de Legibus quum ad nos ex antiquis chartis emerserint plurimis locis mutilata, atque tam varietate lectionum quam lacunarum calamitate vitiata, præsertimque libri de Republica non nisi fragmentis fere nullo inter se vinculo cohærentibus, et quasi collectis e naufragio tabulis constent, adeo ut numquam tam opima præda commentatorum investigationibus ac disceptationibus oblata fuerit, non fieri potuit quin ingenti commentariorum mole obrueremur. Quapropter nobis, ea quam emendatissime edere in lucem cupientibus, necesse fuit paullo longius excurrere quam libuisset, ac præcipua saltem variorum commentatorum loca proferre unde libri Ciceronis, tantis tenebris involuti, ea luce qua poterant, illustrarentur. Nam quum aut de mutilis vocabulis in integrum restituendis, aut de pravis lectionibus emendandis, aut de lacunis, nec mediocribus quidem, explendis fere semper agatur, ac propterea latissimus campus variis opinionibus pateat, quarum multæ, licet adversantes, æque tamen defendi possunt et admitti; nullas earum quæ rationi consentaneæ videntur neglectui habere potuimus, ac omnia præbere debuimus quibus licet uti medicamina : quamvis enim ea indicaverimus, quæ nobis videntur potius adhibenda, quum tamen optimi scriptores de iis certent adhuc, neque ii simus qui

V. Cu. pai. tertia.

a

« PreviousContinue »