ET AULI PERSII FLACCI SAT YRÆ. TABULIS ÆNEIS ILLUSTRAVIT, ET NOTAS VARIORUM SELECTAS, SUASQUE ADDIDIT G. S. Monstro quod ipfe tibi poffis dare. Juv. SAT. X. CANTABRIGIÆ Cantabrigiæ, apud G.THURLBOURN & J. WOODYER. M.DCC.LXIII. A QUINATEM se ipfe testatur Juvenalis, Satyra 3. ¥.319. libertino quodam patre natum alii duntaxat ab eo educatum referunt. Eruditus eft va Frontone Grammatico; a Quinctiliano Rhetore etiam, ut volunt nonnulli. Certe hic de Juvenale dicitur loqui lib.1o. cap. 1. ubi Satyricos laudans Poetas, Sunt clari hodie quoque, et qui olim nominabuntur. Floruit sub Imperatoribus Domitiano, Nerva, Trajano, Hadriano etiam, ut ex Edit. Delph. Notis conftabit. J. Lipfius Epistolic. Quæst. Lib.4. Epist. 20. De Juvenalis ætate non ab re dubitatur, inquit. Declamavit ad mediam fere ætatem, forensesque causas egit non fine laude et gloria. Postea ad Satyras componendas animum appulit. At in Paridem mimum versus quosdam non absurdos cum publicaffet, Domitianum histrionis iftius amantem haud leviter offendit. De his Sat.7. 15, et 16. Illos igitur pudore et ira percitos de Juvenale amovendo cogitasse tradunt, atque sub honoris obtentu relegaile, præfectum nempe cohorti, quæ in Ægyptum mittebatur. Intellecta vero præfecturæ causa dicunt cum tædio et angore vitam finiisse illic sane octogenarium. Porro hæc neque vera omnia, nec falsa : Lipsio teste citato loco, ubi Ju venalem a 2 |