Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

ANNALIUM LIB B. I-VI. XI-XVI.

[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Data per novam, quam parari voluit typographus, Taciti editionem facultate textui etiam (quem in superiore ex Oberliniana dederamus) paullo melius prospiciendi, nihil omisimus adhibere, quod, industria recentiorum vel ex mptis libris accuratius collatis partum, vel coniectura quaesitum, aliquam lucem aut decus egregio historico afferre posset. Et in prioribus sex Annalium, quorum, ut notissimum est, unus tantum ex antiquitate codex extat, minor varietas lectionis minorem emendandi copiam facit. Maior in reliquis sex et in Historiarum libris nascitur, licet eorum quoque omnes quotquot extant codices ex uno eodemque olim libro fluxisse certissimis argumentis colligatur, quemadmodum idem in aliis etiam haud paucis auctoribus accidisse videmus. Magnae autem Taciteorum operum reliquiae quo rectius hodie constitutae legi possent, effecere magnorum olim virorum, Lipsii, Gronovii, et imprimis lo. Aug. Ernestii egregia inter veteres, ex coaevis Im. Bekkeri, criticorum praestantis

simi, studia; quorum ex opibus quidquid e re vel Taciti vel lectorum fore iudicabam, sedulo congessi; interpunctionem et orthographiam in plerisque pristinam servavi. Pauca in locis, qui omnibus adhuc in editionibus mendosi, ut in libris, habentur, ipse tentavi, nec nisi ubi in aprico medela erat. Sic Ann. XIV, 16. discordiae cernerentur dedi pro d. eruerentur, quod nihili est. XV, 28. scripsi urgebatur pro angebatur. XV, 65. in sontibus pro insontibus, emendatione facillima. Hist. III, 47. ad f. connexis pro connexa. Hist. V, 2. fin. nomen e suo fecisse. Agric. c. 10. abdiderat pro adpetebat. 38. deserti colles pro secreti calles. Dial. de Or. c. 25. init. siquidem omnes fatemur, pro sic, quominus fatear. 37. ad f. clarior pro acrior. Et in eodem opusculo adverti, quae post lacunam a fine c. 35. sequuntur, eiusdem adhuc esse Messalae, Maternique orationem, cuius finis tantum extat, capite demum 40. a v. Non de otiosa etc. ordiri. Lacunas et in reliquis, uti Ann. V, 5. VI, 51. XI, 1. et 38. XVI, 35. Hist. V, 26. ne errent lectores, accuratius indigitavi. Ceterum hic quoque aciem omnem intendi, ut libera mendis oratio ac sine corruptela praestaretur. Ut adeo haec nova elegantiorque pristina editio et ab externis et internis cuicumque Taciticorum scriptorum amanti meritissimo commendari possit.

Scr. Lips. mens. Ian. a. XLVI.

Weise.

« PreviousContinue »