Page images
PDF
EPUB

inter Aegyptios et summae orirentur rixae. Dio Cassius lib. XLII, cap. 34: θρησκεύουσί τε γὰρ πολλά, περισσότατα ἀνθρώπων, καὶ πολέμους ὑπὲρ αὐτῶν καὶ πρὸς ἀλλήλους, ἅτε μὴ καθ ̓ ἕν, ἀλλὰ καὶ ἐκ τοῦ ἐναντιωτάτου καὶ ἑαυτοῖς τιμῶντες τινά, ἀναιροῦνται. Hoc loco duorum populorum concursus describitur, quorum altera pars dies festos celebrabat, altera gaudiis et voluptatibus illorum invidebat. Tentyritae inter solemnes epulas perturbati sunt, et ad pugnam lacessiti: quod quidem e versu 75 apparet, ubi ii, per periphrasin nominati, instare dicuntur in fugam conversis. Ibi non recte mutavit Salmasius palmae in Pampae. Palma pro palmeto positum est. Vid. H. Valesii notam ad h. 1. Quos autem poeta nomine inimicorum vs. 40 insignitos voluerit, primo adspectu non clarum est. Apertum tamen, gentem Tentyritis vicinam esse, et Ombitis numinum cultu coniunctam. Quidni ergo Coptitas intelligendos esse censeas? Ad quam opinionem certe verba illa, quibus poeta, quae super Copti moenia gesta erant, se relaturum esse significaverat, ducere videntur. Etenim res dira non longe ab urbe Copto patrata est, et ea quidem parte, quae ad Ombos vergit. Coptitae fugati erant, ut ex vs. 75. intelligitur, eorumque unus, in fuga super Copton captus, in frusta dissecabatur. Ombitas autem, longe a Tentyris dissitos, eorum incolas invasisse, iam idcirco credibile non est, quod multae interiacentes, ipsis inimicae, urbes aut moram iis inferre, aut omnipo impetum inhibere poterant. Fac tamen, eos cymbis Nilo advectos esse, mirari debemus, quod iis repulsi ad

fugam turpem evitandam non usi fuerint. Itaque haec omnia Ombitis non conveniunt, sed potius Coptitis: quare hac nostra explicandi ratione assequuti sumus, quod alii mutando volebant, ac simul contentus esse potest Rupertus, quod, quae Tavroλoyixos antea dieta putabat, nunc seiuncta videt.

Neque versus 44-48 pro spuriis habendos censeo, et probo ea, quae contra Franckii opinionem ad eos defendendos a censore Gottingensi fascic. 86 mens. Iun. ann. 1822, et ab Orellio, in eclogis poett. latt. pag. 249 docte disputata sunt.

SATIRA XV, vs. 103 sq.

Quisnam hominum veniam dare, quisve Deorum Ventribus abnuerit dira atque immania passis, Recepi h. 1. H. Valesii emendationem ventribus, quam vocem scripturae compendio utribus oppressam arbitratur. Ac profecto nulla est ea accommodatior Juvenalis dicendi generi: viribus enim, quod plurimi habent, ut pro virilibus animis vel viris fortibus dictum sít, satiris non aptum iudico, et, quod codices Parisini quatuor dederunt, urbibus, magis quidem ferendum est, sed gravitate illi non praestat. Attamen cum H. Valesio non dixerim, partem pro toto i. e. viris positam esse; propria potius vis valet, eaque commendatur verbis vs. 100. vacui ventris furor.

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

002104D

« PreviousContinue »