ΑΝΑΛΕΚΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑ ΜΕΙΖΟΝΑ, SIVE COLLECTANEA GRAECA MAJORA, AD USUM ACADEMICAE JUVENTUTIS ACCOMMODATA : CUM NOTIS PHILOLOGICIS, QUAS PARTIM COLLEGIT, PARTIM SCRIPSIT ANDREAS DALZEL, A. M. SOCIOS REGIAE SOCIETATIS EDINENSIS ; EIDEMOUE A SECRETIS ET BIBLIOTHECARIUS. TOMUS II. COMPLECTENS EXCERPTA EX VARIIS POETIS. EDITIO QUARTA AMERICANA, EX AUCTORIBUS CORRECTA. Prioribus emendatior, cum Notis aliquot interjectis. Cantabrigiae, Mass. E PRELO UNIVERSITATIS. SUMTIBUS CUMMINGS, HILLIARD, ET SO. BIBLIOPOLARUM, BOSTONIAE ET CANTABRIGIAE. MDCCCXXIV. DISTRICT OF MASSACHUSETTS, TO WIT: District Clerk's Office. “ANAAEKTA 'EAAHNIKA MEIZONA, In conformity to the Act of the Congress of the United States, entitled," An and other prints." JNO. W. DAVIS, LECTORI s. te mo TIBI in manus hanc Quintam Editionem Vol. Sec. ColLECT. GRAEC. MAJ. tradens, nihil fere habeo de quo nitum esse velim. Tanta est hujus operis ad promovenda studia Graecarum Literarum utilitas, et tam latè ac benè nota, ut mea neque auctoritas neque solicitudo plus valeant quam nomen ejus solum. Curam hujus Editionis ut susciperem, et beneficia, quae olim ab Auctore in me cumulata essent, et instantia librariorum, quorum maximè interest ne liber, ad muniendas vias Graec. Lit. accommodatus, in lucem scatens erroribus maculisque plenus unquam prodeat, effecerunt. Tu igitur hanc accipe, aliquatenùs, ut spero, purgatiorem quam priorem, et studia illi diligenter impende. G. DUNBAR. Scr. EDINBURGI. Kal. Jun. MDCCCXVI. CUM res gestae et eventus, qui verač Historiae subjiciun tur, non sint ejus amplitudinis in qua anima humana sibi satisfaciat, praesto est Poësis, quae facta magis heroica confingat. Cum Historia vera successus rerum minimè pro meritis virtutum et scelerum narret, corrigit eam Poësis, et exitus et fortunas secundum merita et ex lege Nemeseôs exhibet. Cum Historia vera obvia rerum satietate et similitudine animae humanae fastidio sit, reficit eam Poësis, inexpectata et varia et vicissitudinum plena canens. Adeo ut Poësis ista non solùm ad delectationem, sed etiam ad animi magnitudinem et ad mores conferat. Quare et meritò etiam divinitatis cujuspiam particeps videri possit, quia animum erigit et in sublime rapit ; rerum simulachra ad animi desideria accommodando, non animum rebus (quod Ratio facit et Historia) submittendo. Bacon. de Augm. Scient. Lib. ii. 13. PRAEFATIO PRIORIS EDITIONIS. FUIT jamdiù mihi persuasissimum, nihil ad aetatem juvenilem verâ Linguae Graecae cognitione imbuendam plus collaturum, quàm ut Praeceptores, perpetuis interpretationibus Latinis repudiatis, annotationum philologicarum usum adoptarent. Sed vix priùs ejusmodi annotationes in Excerpta ex Poëtis Graecis vel seligere vel conscribere institueram, quàm statim senserim, necesse fore ut eas multò copiosiores, quàm quae in priore volumine Scriptores orationis solutae comitantur, exhiberem. Et quamvis inficias ire nequeam, sed potiùs lubens confitear, comprobationem, qua exceptus fuerat hujus operis tomus prior, effecisse ut posterioris editionem detrectare honestè non possem; magna tamen laboris suscepti difficultas et perpetua, qua tenebar, sollicitudo ne, quibus priores mei conatus placuerant, eorum spem frustrarer; aliaeque rationes, quas supervacaneum foret hîc enumerare, multò majorem, quàm voluissem, operi moram fecêre. Hanc igitur excusationem faciles, ut spero, accipient Praeceptores humanissimi, qui me per epistolas vel aliter monuerunt, volumen hoc alterum se jampridem desiderare;-quod qualecunque demùm sit, illis nunc tandem summâ cum observantiâ dicatum volo. EXCERPTA Poëtica, quae hîc exhibentur, ejus generis sunt, quae ad afficiendos animos Juvenum Poëtas Graecos evolvendi desiderio aptissima viderentur. Typis descripta |