Page images
PDF
EPUB

haud impunitum quondam fore, quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri

:

iurando quaerebat enim, quae numinis esset
mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo?

Reddidit ergo, metu, non moribus; et tamen omnem
vocem adyti dignam templo veramque probavit
exstinctus tota pariter cum prole domoque
et, quamvis longa deductis gente, propinquis.
Has patitur poenas peccandi sola voluntas.

200

205

210

209-235.-A bad conscience gives a man no peace, no enjoyment of food or drink, no rest in sleep; he trembles at every clap of thunder, believes every sickness is sent to punish him, and yet he dares not offer a sacrifice to the offended gods. Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, facti crimen habet. Cedo, si conata peregit. Perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus, ut morbo, siccis interque molares difficili crescente cibo: sed vina misellus exspuit; Albani veteris pretiosa senectus displicet; ostendas melius, densissima ruga cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno. Nocte brevem si forte indulsit cura soporem, et toto versata toro iam membra quiescunt : continuo templum et violati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urget, te videt in somnis; tua sacra et maior imago humana turbat pavidum cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli; non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed

iratus cadat in terras et iudicet ignis.

208 sola . saeva P. voluptas P.

226 vindicet s.

215

220

225

Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Praeterea, lateris vigili cum febre dolorem

si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
infesto credunt a numine; saxa deorum
haec et tela putant. Pecudem spondere sacello
balantem et Laribus cristam promittere galli
non audent: quid enim sperare nocentibus aegris
concessum? vel quae non dignior hostia vita?

230

235

236-249.-Nor can he stop in his career of crime; you will have the satisfaction of one day seeing him an exile or a prisoner. Mobilis et varia est ferme natura malorum. Cum scelus admittunt, superest constantia: quid fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus. Tamen ad mores natura recurrit

damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem ? Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum, aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis. Poena gaudebis amara nominis invisi tandemque fatebere laetus,

nec surdum, nec Tiresian quemquam esse deorum.

240

245

SATURA XIV

1-30.-There are many faults, Fuscinus, which children learn from their parents, such as gambling, gluttony, cruelty, intrigue.

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. Si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo. Nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantes

mergere ficedulas didicit, nebulone parente

et cana monstrante gula. Cum septimus annus
transierit puerum, nondum omni dente renato,
barbatos licet admoveas mille inde magistros,
hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu
semper, et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus aequos
praecipit, atque animas servorum et corpora nostra
materia constare putat paribusque elementis,

an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus,
tum felix, quotiens aliquis tortore vocato
uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet iuveni laetus stridore catenae,
quem mire afficiunt inscripta, ergastula, carcer?
Rusticus exspectas, ut non sit adultera Largae

11 puero w.

5

ΙΟ

15

20

25

filia, quae numquam maternos dicere moechos
tam cito, nec tanto poterit contexere cursu,
ut non ter deciens respiret? Conscia matri
virgo fuit ceras nunc hac dictante pusillas

implet, et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.

30

31-43.—This is nature's law, and few, indeed, are made of such clay as to avoid pollution from evil examples; the bad you find everywhere, the good seldom.

Sic natura iubet: velocius et citius nos

corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
cum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna
et meliore luto finxit praecordia Titan:

sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.·
Abstineas igitur damnandis: huius enim vel
una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
quocunque in populo videas, quocunque sub axe :
sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus umquam.

35

40

44-58.-Keep far from the young whatever can corrupt them, otherwise they will follow your examples only too faithfully, and then with what face can you rebuke them?

Nil dictu foedum visuque haec limina tangat,

intra quae pater est.

Procul o, procul inde puellae

45

Si quid

lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

Maxima debetur puero reverentia.

turpe paras, nec tu pueri contempseris annos :

33 subeant w.

43 umquam P. usquam p. w.

45 puers.

sed peccaturo obsistat tibi filius infans.
Nam si quid dignum censoris fecerit ira

quandoque, et similem tibi se non corpore tantum
nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
omnia deterius tua per vestigia peccet :
corripies nimirum et castigabis acerbo

clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
cum facias peiora senex vacuumque cerebro

iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat ?

50

55

59-69.-You take great care to make your house clean and tidy when you expect a guest: will you not, for the sake of your son, keep it pure from vice?

Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.

"Verre pavimentum, nitidas ostende columnas, arida cum tota descendat aranea tela;

60

hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter:
vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino
atria displiceant oculis venientis amici,
nec perfusa luto sit porticus; et tamen uno
semodio scobis haec emendat servulus unus:
illud non agitas, ut sanctam filius omni

aspiciat sine labe domum vitioque carentem?

65

70-85.-If you train him well, your son may be a blessing to his country; but as surely as young animals follow the habits of their species, so certainly will he be what your example makes him.

Gratum est, quod patriae civem populoque dedisti,

si facis, ut patriae sit idoneus, utilis agris, utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

70

« PreviousContinue »