75 hoc arcana modo? maiorem tertius illa summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae ? Tam facile et pronum est superos contemnere testes, si mortalis idem nemo sciat. Aspice, quanta voce neget; quae sit ficti constantia vultus. Per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat, et Martis frameam et Cirrhaei spicula yatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem : addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli. Si vero et pater est, “Comedam," inquit, “flebile nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto." 86-89.- Some do it because they believe in no gods at all. Sunt in Fortunae qui casibus omnia ponant, et nullo credunt mundum rectore moveri, naturā volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecunque altaria tangunt. 90-99.—Others will bear any punishments the gods like to inflict, so they may keep their ill-gotten gain. Est alius metuens, ne crimen poena sequatur : hic putat esse deos et peierat, atque ita secum : “Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro Isis, et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam, quos abnego, nummos. Et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti. Pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyră nec Archigene. Quid enim velocis gloria plantae praestat, et esuriens Pisaeae ramus olivae ? 95 100-108.—Besides, divine, vengeance is slow : sometimes it never comes at all. Ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est. Si curant igitur cunctos punire nocentes, quando ad me venient ? sed et exorabile numen fortasse experiar : solet his ignoscere. Multi committunt eadem diverso crimina fato : ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.” Sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat; tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus. 105 IIO 109-119.- And so their boldness is taken for confidence, and your appeals to Jove to punish such barefaced perjury produce no response. Nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia. Mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli : tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, vel potius, quantum Gradivus Homericus : “Audis, Iupiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus ? aut cur in carbone tuo chartā pia thura soluta ponimus, et sectum vituli iecur albaque porci omenta ? Ut video, nullum discrimen habendum est effigies inter vestras statuamque Vagelli.” 115 120-142.—Just listen to common-sense ; for your trouble is too small for the consolation of philosophy ; look around, and see the numberless cases worse than your own. Must others suffer and you be exempt? Accipe quae contra valeat solatia ferre, 107 confirmat S. confirmant P.W. I 20 125 130 et qui nec Cynicos, nec Stoica dogmata legit 135 140 143-161.—Look at the robberies, the incendiarism, the sacrilege, the poisonings, the parricides ; spend a few days at the court of the Praefectus Urbi, and then lament your own case, if you dare. Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina. Confer conductum latronem, incendia sulfure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes : confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi 145 150 pocula adorandae robiginis et populorum 155 160 162-173.—No one wonders at the goître among the Alps; no one laughs at the pigmies in Thrace ; nor should any one com plain of dishonesty at Rome. Quis tumidum guttur miratur in Alpibus ? aut quis ) in Meroe crasso maiorem infante mamillam ? Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam caesariem et madido torquentem cornua cirro ? 165 Nempe quod haec illis natura est omnibus una. Ad, subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis : mox impar hosti raptusque per aera curvis unguibus a saeva fertur grue. Si videas hoc gentibus in nostris, risu quatiare : sed illic, quamquam eadem assidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. 170 175 180 174-198.—“Shall perjury, then, go unpunished ? Revenge is sweet.” Ah! but Chrysippus would not say that, nor Socrates : revenge marks the petty spirit. Besides, there is the punishment of conscience which never fails. “Nullane periuri capitis fraudisque nefandae poena erit?” Abreptum crede hunc graviore catena protinus, et nostro-quid plus velit ira -necari arbitrio : manet illa tamen iactura, nec umquam depositum tibi sospes erit : sed corpore trunco invidiosa dabit minimus solatia sanguis : “At vindicta bonum vita iucundius ipsa.” Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis. Quantulacunque adeo est occasio, sufficit irae: Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, 185 qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare. Plurima felix paulatim vitia atque errores exuit; omnes prima docet rectum Sapientia : quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio. Continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum? Poena autem vehemens ac multo saevior illis, quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, nocte dieque suum gestare in pectore testem. 199-208.- Remember the Spartan who was punished because he merely meditated a dishonest act. Spartano cuidam respondit Pythia vates : 190 195 |