enim „praeda caballorum" magna contumelia et opprobrium inest et certe plebi spectanti et praetorem liberalem et specie sua tam sublimem plausu verbisque ad coelum tollenti bilem moverent, quamobrem ridiculo ac faceto modo addit si plebis pace dicere licet." " Ribbeckius hunc sensum attingens tamen ideo grave vitium commisit, quod haud attendit ad vocem ac, quod explicationem a me laudatam prorsus prohibet. Quamobrem mihi videtur haec vox in menda iacere et levi manu mutanda esse in hoc, quod obiecti loco ad verbum dicere sumendum est et ad illa verba, praeda caballorum" spectat 1). XII. 91-92. Cuncta nitent, longos erexit ianua ramos et matutinis operatur festa lucernis. Rupertius unius codicis lectionem operitur, quippe venustiorem, praefert. Falso; nam verbum operire notionem obumbrandi continet, quamobrem huic sententiae haud aptum. Accedit quod fictioni, qua ianua pro persona est (attende ad sententiam, „ianua erexit") operatur sive occupata est accommodatius est. Constructionis, qua adiectivum vel pronomen vel participium, quod ad subiectum pertinet, in altera sententia, subiectum ipsum in altera ponitur, analogias praebet Kiaerus Serm. I. pg. 39, nempe: IV 60. X 41. XII29-30. XIV 3. Addere potuit: I 121: „sequiturque maritum || languida vel praegnans et circumducitur uxor." XI 140: „lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura." Cf. quoque II 79-80. 1) De littera initiali h prave omissa cf. VII. 2 P ac tempestate hac tempestate. XIII 103 P solet is ignoscere w his ign. XIII. 132, ubi P in hoc casu w in occasu. XIII. 67, 68. sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uva. Haud cogitavit Ruperti, ex uno codice proferens ve, apud nostrum hic illic que pro ve poni. Cf. IV 147. VI 77. VIII 51, 155. X 20, 100. XIII. 135 cet. Sed si cuncta vides simili fora plena querella, si deciens lectis diversa parte tabellis vana supervacui dicunt chirographa ligni, Ni fallor, legendum est arguat; contextus verborum modum potentialem requirere videtur. Debitor anxius animi annulum occultat et cavet ne proferat, quod ipsum arguere possit. Ergo poeta vult: Debitor asseverat se nil accepisse, quamquam annulus, si detegatur, eum arguere possit 1). XIII. 170 cet. Si videas hoc. gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, quamquam eadem assidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. Omnia interpretum conamina ad vocem quamquam explicandam in irritum cadunt. Locus mendosus, nec intellegi potest, nisi legimus quando... spectantur, quod vidi iam 1) De permutatione modorum in codd cf II 138: P nequeant | w nequeunt. VII. 219. X. 240. ante me coniecisse Jacobs (Matth. misc. philol. I pg. 91 XIV. 222-223. nam quae terra marique adquirenda putas, brevior via conferet illi. Ruperti coniecit anquirenda i. q. circumcirca, ubivis Inspice quoque huius satirae vs. 115 „adquirendi arti- XIV. 239 cet. quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt Recta videtur Weidneri explicatio, qui quorum ad Grae- Pars codicum deteriorum praebet quarum, quod si verum Sic tamen vss. 241-243 additamentum supervacaneum essent quam maxime; quamobrem lectio quarum reicienda. De,Graecia' pro Graeci. Cf. II 120. V 82. VI 151. VIII 58, 120. IX 144. De voce ,quorum' ad „Graecia" relata cf. VI 413-415: Nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quae vicinos humiles rapere et concidere loris exorata solet. XV. 62-65. et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis tela. Scholiasta legisse videtur seditioni, nam explicat: „competentia, vicina furori. nulla nam sic sunt domestica rixantibus tela, ut saxa.' At nullum exemplum afferri potest opinioni domesticum aeque ac proprium cum dativo coniungi posse. Ergone vulgata, seditione sana? Haeckermann (Commentatio) probat Achaintrium, qui subaudit in, et Schmidtium, qui statuit ablativum absolutum. Seditione pro in seditione h. 1. mihi non dici posse videtur. De ablativo absoluto adhibet Haeckermann: comitiis, ludis, circensibus, nec non confert Suet. Caesar. 11.: proscriptione et Tacit. annal. III 28: pace et principe. Obliviscitur tamen voces laudatas ad praedicatum referri ita, ut decurtati illi ablativi absoluti mutari possint in protases, quae ad apodoses pertineant, de qua re h. 1. prorsus sermo non est. Locus mihi non videtur intellegi posse, nisi levi cum mutatione legamus cum nescio quo seditionis. De littera s. in fine vocabuli omissa cf. p. 3. |