Page images
PDF
EPUB

Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro.

Exitus ille utcumque hominis: sed torva canino
latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor.

265

270

273-288.-Look at Mithridates and Croesus; look at Marius, who lived to beg his bread at Carthage; look at Pompeius and his fate.

Festino ad nostros, et regem transeo Ponti,
et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
Exilium et carcer, Minturnarumque paludes,
et mendicatus victa Carthagine panis
hinc causas habuere. Quid illo cive tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
si, circumducto captivorum agmine et omni
bellorum pompa, animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico vellet descendere curru ?
provida Pompeio dederat Campania febres
optandas sed multae urbes et publica vota
vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et urbis

:

servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit, ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

275

280

285

289-317.-Mothers, again, pray for beauty for their children; was it a boon to Lucretia or Verginia? Beauty and modesty rarely go together: your handsome son has many dangers in his path.

Formam optat modico pueris, maiore puellis

[ocr errors]

murmure, cum Veneris fanum videt anxia mater,
usque ad delicias votorum. Cur tamen," inquit,
"corripias? Pulchra gaudet Latona Diana."

Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem
ipsa habuit: cuperet Rutilae Verginia gibbum
accipere atque suum Rutilae dare.

Filius autem

corporis egregii miseros trepidosque parentes Rara est adeo concordia formae

semper habet. atque pudicitiae.

Sanctos licet horrida mores

tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinos,

praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna

larga manu (quid enim puero conferre potest plus
custode et cura natura potentior omni?)

non licet esse viro: nam prodiga corruptoris
improbitas ipsos audet temptare parentes.
Tanta in muneribus fiducia. Nullus ephebum
deformem saeva castravit in arce tyrannus:
nec praetextatum rapuit Nero loripedem, nec
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
maiora exspectent discrimina; fiet adulter

290

295

300

305

310

publicus, et poenas metuet quascunque mariti irati; debet, nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos numquam incidat. Exigit autem interdum ille dolor plus, quam lex ulla dolori

315

concessit. Necat hic ferro, secat ille cruentis

verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.

295 suam w.

304 viros P. viris w. viro Jahn.

311 expectent P. expectant w.

313 mariti irati debet P. mariti exigere irati debent w. maritis iratis debet Jahn.

324-345.-Even virtue did not save Bellerophon or Hippolytus;

Silius was hurried by Messalina into a criminal marriage which caused his death.

"Sed casto quid forma nocet?" Quid profuit immo
Hippolyto grave propositum ? quid Bellerophonti?
Erubuit nempe hac ceu fastidita repulsa,

nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
concussere ambae. Mulier saevissima tunc est,
cum stimulos odio pudor admovet. Elige, quidnam
suadendum esse putes, cui nubere Caesaris uxor
destinat. Optimus hic et formosissimus idem
gentis patriciae rapitur miser exstinguendus
Messalinae oculis: dudum sedet illa parato
flammeolo, Tyriusque palam genialis in hortis
sternitur, et ritu decies centena dabuntur
antiquo veniet cum signatoribus auspex.
Haec tu secreta et paucis commissa putabas?
Non nisi legitime vult nubere. Dic, placeat quid,
ni parere velis, pereundum erit ante lucernas :
si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
nota urbi et populo contingat principis aures.
Dedecus ille domus sciet ultimus: interea tu
obsequere imperio: sit tanti vita dierum
paucorum. Quidquid melius leviusque putaris,
praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.

325

330

335

340

345

346-366.—Ask the gods to choose for you; pray for a sound mind in a sound body, pray for tranquillity of soul which only virtue can give.

"Nil ergo optabunt homines?" Si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus, quid

326 hoc... repulso P.

338 Dic, placeat quid F. Quid placeat, dic w.

conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.

Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt Di.
Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum

impulsu et caeca magnaque cupidine ducti
coniugium petimus partumque uxoris at illis
notum, qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
exta, et candiduli divina tomacula porci—
orandum est, ut sit mens sana in corpore sano;
fortem posce animum, mortis terrore carentem,
qui spatium vitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscunque labores,
nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
et Venere et cenis et pluma Sardanapali.
Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe
tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen habes, si sit Prudentia: nos te,
nos facimus, Fortuna, Deam caeloque locamus.

350

355

360

365

SATURA XI

1-8.- What is fitting for the rich man is not fitting for the ruined spendthrift Rutilus, who has just entered a gladiatorial school.

ATTICUS eximie si cenat, lautus habetur :

si Rutilus, demens. Quid enim maiore cachinno excipitur vulgi, quam pauper Apicius? Omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum

de Rutilo. Nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae, dumque ardet sanguine, fertur

365 habes P. abest p.

6 ardenti P. ardens p. w.

5

non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, scripturus leges et regia verba lanistae.

9-20.-Other spendthrifts are waylaid by their creditors outside the market; others pawn their plate for a tasty dish, or the medallion of their mother.

Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
creditor introitum solet exspectare macelli,

et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregius cenat meliusque miserrimus horum,
et cito casurus iam perlucente ruina.
Interea gustus elementa per omnia quaerunt,
numquam animo pretiis obstantibus: interius si
attendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur.
Ergo haud difficile est perituram arcessere summam,
lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
et quadringentis nummis condire gulosum
fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.

21-34.-For all such men yvŵbɩ σeavтóv should be the motto.

Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam
luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
sumit et a censu famam trahit. Illum ego iure
despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
ignoret, quantum ferrata distet ab arca
sacculus. E caelo descendit γνῶθι σεαυτόν,
figendum et memori tractandum pectore, sive
coniugium quaeras vel sacri in parte Senatus
esse velis—nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in qua se traducebat Ulixes-
ancipitem seu tu magno discrimine causam

ΙΟ

15

20

25

30

« PreviousContinue »