Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit eversa et flammis Asiam ferroque cadentem. Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro.
Exitus ille utcumque hominis: sed torva canino latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor.
273-288.-Look at Mithridates and Croesus; look at Marius, who lived to beg his bread at Carthage; look at Pompeius and his fate.
Festino ad nostros, et regem transeo Ponti, et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. Exilium et carcer, Minturnarumque paludes, et mendicatus victa Carthagine panis hinc causas habuere. Quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, si, circumducto captivorum agmine et omni bellorum pompa, animam exhalasset opimam, cum de Teutonico vellet descendere curru ? provida Pompeio dederat Campania febres optandas sed multae urbes et publica vota vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et urbis
servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit, ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
289-317.-Mothers, again, pray for beauty for their children; was it a boon to Lucretia or Verginia? Beauty and modesty rarely go together: your handsome son has many dangers in his path.
Formam optat modico pueris, maiore puellis
murmure, cum Veneris fanum videt anxia mater, usque ad delicias votorum. Cur tamen," inquit, "corripias? Pulchra gaudet Latona Diana."
Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem ipsa habuit: cuperet Rutilae Verginia gibbum accipere atque suum Rutilae dare.
corporis egregii miseros trepidosque parentes Rara est adeo concordia formae
semper habet. atque pudicitiae.
Sanctos licet horrida mores
tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinos,
praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna
larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cura natura potentior omni?)
non licet esse viro: nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes. Tanta in muneribus fiducia. Nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus: nec praetextatum rapuit Nero loripedem, nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora exspectent discrimina; fiet adulter
publicus, et poenas metuet quascunque mariti irati; debet, nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos numquam incidat. Exigit autem interdum ille dolor plus, quam lex ulla dolori
concessit. Necat hic ferro, secat ille cruentis
verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
304 viros P. viris w. viro Jahn.
311 expectent P. expectant w.
313 mariti irati debet P. mariti exigere irati debent w. maritis iratis debet Jahn.
324-345.-Even virtue did not save Bellerophon or Hippolytus;
Silius was hurried by Messalina into a criminal marriage which caused his death.
"Sed casto quid forma nocet?" Quid profuit immo Hippolyto grave propositum ? quid Bellerophonti? Erubuit nempe hac ceu fastidita repulsa,
nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se concussere ambae. Mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet. Elige, quidnam suadendum esse putes, cui nubere Caesaris uxor destinat. Optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser exstinguendus Messalinae oculis: dudum sedet illa parato flammeolo, Tyriusque palam genialis in hortis sternitur, et ritu decies centena dabuntur antiquo veniet cum signatoribus auspex. Haec tu secreta et paucis commissa putabas? Non nisi legitime vult nubere. Dic, placeat quid, ni parere velis, pereundum erit ante lucernas : si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aures. Dedecus ille domus sciet ultimus: interea tu obsequere imperio: sit tanti vita dierum paucorum. Quidquid melius leviusque putaris, praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.
346-366.—Ask the gods to choose for you; pray for a sound mind in a sound body, pray for tranquillity of soul which only virtue can give.
"Nil ergo optabunt homines?" Si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus, quid
326 hoc... repulso P.
338 Dic, placeat quid F. Quid placeat, dic w.
conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt Di. Carior est illis homo, quam sibi. Nos animorum
impulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris at illis notum, qui pueri qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis exta, et candiduli divina tomacula porci— orandum est, ut sit mens sana in corpore sano; fortem posce animum, mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscunque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et Venere et cenis et pluma Sardanapali. Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen habes, si sit Prudentia: nos te, nos facimus, Fortuna, Deam caeloque locamus.
1-8.- What is fitting for the rich man is not fitting for the ruined spendthrift Rutilus, who has just entered a gladiatorial school.
ATTICUS eximie si cenat, lautus habetur :
si Rutilus, demens. Quid enim maiore cachinno excipitur vulgi, quam pauper Apicius? Omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum
de Rutilo. Nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae, dumque ardet sanguine, fertur
6 ardenti P. ardens p. w.
non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, scripturus leges et regia verba lanistae.
9-20.-Other spendthrifts are waylaid by their creditors outside the market; others pawn their plate for a tasty dish, or the medallion of their mother.
Multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet exspectare macelli,
et quibus in solo vivendi causa palato est. Egregius cenat meliusque miserrimus horum, et cito casurus iam perlucente ruina. Interea gustus elementa per omnia quaerunt, numquam animo pretiis obstantibus: interius si attendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur. Ergo haud difficile est perituram arcessere summam, lancibus oppositis vel matris imagine fracta, et quadringentis nummis condire gulosum fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
21-34.-For all such men yvŵbɩ σeavтóv should be the motto.
Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam luxuria est, in Ventidio laudabile nomen sumit et a censu famam trahit. Illum ego iure despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem ignoret, quantum ferrata distet ab arca sacculus. E caelo descendit γνῶθι σεαυτόν, figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte Senatus esse velis—nec enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Ulixes- ancipitem seu tu magno discrimine causam
« PreviousContinue » |