Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

163-178.-Well, some one may say, we all did the same when

young. Yes, but Lateranus is of an age to serve his country and his emperor on the frontiers, and yet if Caesar wished to send him there, he must look for him in a cook-shop with

the lowest of the low. Defensor culpae dicet mihi, “ fecimus et nos haec iuvenes.” Esto; desisti nempe, nec ultra fovisti errorem. Breve sit, quod turpiter audes ; 165 quaedam cum prima resecentur crimina barba ; indulge veniam pueris : Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit, maturus bello, Armeniae Syriaeque tuendis amnibus et Rheno atque Istro; praestare Neronem securum valet haec aetas. Mitte Ostia, Caesar, mitte : sed in magna legatum quaere popina ; invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana Galli. Aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.

170

175

179-182.-If one of your slaves behaved so, you would send him

at once to the ergastula. Quid facias talem sortitus, Pontice, servum ? Nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. At vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae turpia Cerdoni, Vblesos Brutumque decebunt.

180

183-197.Then again you, Damasippus, condescend to act "the

Ghostin the mime of Catullus; and the people, which should blush for you, applauds. Surely death were prefer

able to such disgrace! Quid, si numquam adeo foedis adeoque pudendis

185

190

utimur exemplis, ut non peiora supersint? Consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, iudice me dignus vera cruce.

Nec tamen ipsi ignoscas populo : populi frons durior huius, qui sedet et spectat triscurria patriciorum, planipedes audit Fabios, ridere potest qui mamercorum alapas. Quanti sua funera vendant, quid refert ? Vendunt nullo cogente Nerone, nec dubitant celsi praetoris vendere ludis. Finge tamen gladios inde, atque hinc pulpita poni : quid satius? Mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?

195

200

198-210.-- Then worst of all, we have Gracchus appearing as a

gladiator, nay more, as a retiarius, recognisable by every one. Res haud mira tamen, citharoedo principe, mimus nobilis. Haec ultra quid erit, nisi ludus ? Et illic dedecus urbis habes : nec murmillonis in armis, nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina. Damnat enim tales habitus et damnat et odit nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem, postquam librată pendentia retia dextra nequiquam effudit, nudum ad spectacula vultum erigit et tota fugit agnoscendus arena. Credamus, tunicae de faucibus aurea cum se porrigat et longo iactetur spira galero. Ergo ignominiam graviorem pertulit omni vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.

205

210 215

205 effundit P.

211-230.-If the people only dared, do you think they would

hesitate to prefer Seneca to Nero, the matricide ?-Nero who sang on the public stage, who wrote the Troica, who disgraced the busts of his family with his parsley crowns ? Libera si dentur populo suffragia, quis tam perditus, ut dubitet Senecam praeferre Neroni; cuius supplicio non debuit una parari simia, nec serpens unus, nec culleus unus ? Par Agamemnonidae crimen ; sed causa facit rem dissimilem. Quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula : sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartani sanguine coniugii ; nullis aconita propinquis miscuit, in scena nunquam cantavit Orestes, Troica non scripsit. Quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis, aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit ? Haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui, Graiaeque apium meruisse coronae. Maiorum effigies habeant insignia vocis : ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigonae, personam vel Menalippes, et de marmoreo citharam suspende colosso.

220

225

230

231-236.Catiline was nobly born, so was Cethegus; and yet

like barbarous Gauls they tried to fire the city. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi inveniet quisquam sublimius? Arma tamen vos nocturna et flammas domibus templisque parastis, ut Braccatorum pueri Senonumque minores,

223 quid P. w.

235

ausi, quod liceat tunica punire molesta.
Sed vigilat consul vexillaque vestra coercet.

237-244.-On the other hand, Ciccro the novus homogained a

title from free Rome, which Augustus hardly won after the

bloodshed of Actium. Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis, et in omni monte laborat. Tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis et tituli, quantum non Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio. Sed Roma parentem, Roma Patrem Patriae Ciceronem libera dixit.

240

245

245-253.—Marius also rose from the ranks to be the saviour of

his country. Arpinas alius Volscorum in monte solebat poscere mercedes, alieno lassus aratro; nodosam post haec frangebat vertice vitem, si lentus pigra muniret castra dolabra : hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum excipit, et solus trepidantem protegit urbem ; atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant qui nunquam attigerant maiora cadavera corvi, nobilis ornatur lauro collega secunda.

250

254-260.And the plebeian Decii sacrificed their lives for their

fellow-soldiers, while the last good king was born from a slave.

Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt nomina : pro totis legionibus hi tamen et pro

239 monte et ponte S. gente p.w. erasa P.

255

omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti :
pluris enim Decii, quam quae servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.

260

261-268. The sons of Brutus again tried to betray the state,

while it was a slave who preserved it. Prodita laxabant portarum claustra tyrannis exsulibus iuvenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae imperii fines, Tiberinum, virgo natavit. Occulta ad Patres produxit crimina servus, matronis lugendus : at illos verbera iustis adficiunt poenis et legum prima securis.

265

270

269-275.Go back far enough, and you will find that we are all

descended from shepherds orworse. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcanique arma capessas quam te Thersitae similem producat Achilles. Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo. Maiorum primus quisquis fuit ille tuorum, aut pastor fuit aut-illud, quod dicere nolo.

275

270 Vulcaniaque p.w.

« PreviousContinue »