Page images
PDF
EPUB

215-241.-Lastly, there is the schoolmaster's profession. This is You have to fee the slaves, to get up before light,

still worse. to be smothered with your pupils' lamps, to know everything, to be the guide and father of your boys, and after all to get a victorious gladiator's fee at the end of the year. Quis gremio Enceladi doctique Palaemonis adfert quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc quodcunque est (minus est autem, quam rhetoris aera) discipuli custos praemordet Acoenonoetus

et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
institor hibernae tegetis niveique cadurci ;
dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora
sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
qui docet obliquo lanam deducere ferro;
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
Rara tamen merces, quae cognitione tribuni
non egeat. Sed vos saevas imponite leges,
ut praeceptori verborum regula constet,
ut legat historias, auctores noverit omnes,
tamquam ungues digitosque suos: ut forte rogatus,
dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
Anchemoli; dicat, quot Acestes vixerit annis,
quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas.
Exigite, ut mores teneros ceu pollice ducat,
ut si quis cera vultum facit; exigite, ut sit
et pater ipsius coetus, ne turpia ludant.

"Haec," inquit, "cura, sed cum se verterit annus,
accipe, victori populus quod postulat, aurum."

235 Archemori P. S. w.

215

220

225

230

235

240

ut multum, duo sufficient: res nulla minoris

constabit patri, quam filius.

"Unde igitur tot

Exempla novorum

Quintilianus habet saltus?"
fatorum transi. Felix et pulcher et acer;
felix et sapiens et nobilis et generosus,
adpositam nigrae lunam subtexit alutae ;
felix, orator quoque maximus et iaculator:
et si perfrixit, cantat bene. Distat enim, quae
sidera te excipiant modo primos incipientem
edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
Si Fortuna volet, fies de rhetore consul:

si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.

Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud, quam sidus et occulti miranda potentia fati?

Servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
Felix ille tamen corvo quoque rarior albo.

pondere terram

190

195

200

20

203-214.-Many have repented of choosing this career too late. The old days of reverence for teachers are gone. Paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasymachi probat exitus atque Secundi Carinatis et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. Di, maiorum umbris tenuem spirantesque crocos et in ur qui praeceptorem sancti vo`. esse loco. Metuens virga cantabat patriis in monti1 eliceret risum citharoedi Sed Rufum atque alios Rufum, quem totien

198 fiet

tuum ver,
entis

dis Achilles

..on tunc

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

SATURA VIII

1-18. What is the use of a long and noble ancestry, Ponticus,

if you disgrace them by your gambling, or sloth or avarice or effeminacy?

STEMMATA quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo sanguine censeri, pictosque ostendere vultus maiorum et stantes in curribus Aemilianos, et Curios iam dimidios, umeroque minorem Corvinum, et Galbam auriculis nasoque carentem ? Quis fructus, generis tabula iactare capaci [Corvinum, posthac multa contingere virga] fumosos equitum cum dictatore magistros, si coram Lepidis male vivitur? effigies quo tot bellatorum, si luditur alea pernox ante Numantinos; si dormire incipis ortu Luciferi, quo signa duces et castra movebant? Cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius Lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna; si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentes traducit avos emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?

5

ΙΟ

15

19-38.-Virtue is the only nobility. Be virtuous, and we may say with the Egyptian populace evρýкaμev; otherwise your titles will be a mockery only.

Tota licet veteres exornent undique cerae atria, nobilitas sola est atque unica virtus. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto; hos ante effigies maiorum pone tuorum; praecedant ipsas illi te consule virgas.

20

Prima mihi debes animi bona: sanctus haberi
iustitiaeque tenax factis dictisque mereris,
agnosco procerem. Salve, Gaetulice, seu tu
Silanus, quocunque alio de sanguine, rarus
civis et egregius patriae contingis ovanti.
Exclamare libet, populus quod clamat, Osiri
invento. Quis enim generosum dixerit hunc, qui
indignus genere et praeclaro nomine tantum
insignis? Nanum cuiusdam Atlanta vocamus,
Aethiopem cygnum, pravam extortamque puellam
Europen; canibus pigris scabieque vetusta
levibus et siccae lambentibus ora lucernae
nomen erit pardus, tigris, leo, si quid adhuc est,
quod fremat in terris violentius. Ergo cavebis
et metues, ne tu sic Creticus aut Camerinus.

25

30

35

39-55.-Be warned by this, Rubellius Blandus, you who vaunt of imperial descent. It is the plebeian who makes the skilful pleader and the successful general: you are a mere marble head, fine but useless.

His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli Blande. Tumes alto Drusorum stemmate, tamquam feceris ipse aliquid, propter quod nobilis esses, ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli, non quae ventoso conducta sub aggere texit. "Vos humiles," inquis, "vulgi pars ultima nostri, quorum nemo queat patriam monstrare parentis: ast ego Cecropides." Vivas et originis huius. gaudia longo feras: tamen ima plebe Quiritem facundum invenies; solet hic defendere causas nobilis indocti; veniet de plebe togata, qui iuris nodos et legum aenigmata solvat.

33 pravam P. parvam w.

40

45

50

38 sis w.

« PreviousContinue »