Page images
PDF
EPUB

quis comes utilior, si clade et peste sub illa
saevitiam damnare et honestum adferre liceret
consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
vere locuturi fatum pendebat amici ?
Ille igitur numquam direxit brachia contra
torrentem, nec civis erat, qui libera posset
verba animi proferre et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi

cum iuvene, indigno, quem mors tam saeva maneret
et domini gladiis tam festinata: sed olim
prodigio par est in nobilitate senectus :
unde fit, ut malim fraterculus esse Gigantis.
Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos
figebat Numidas, Albana nudus arena

venator. Quis enim iam non intellegat artes
patricias? Quis priscum illud miratur acumen,
Brute, tuum facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
et tamen improbior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest, abdomine tardus,
et matutino sudans Crispinus amomo,
quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
et qui vulturibus servabat viscera Dacis
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa,
et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
qui nunquam visae flagrabat amore puellae,

85

90

95

ΙΟΟ

105

ΙΙΟ

grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum: 115

Caecus adulator, dirusque a ponte satelles, dignus Aricinos qui mendicaret ad axes, blandaque devexae iactaret basia redae.

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit in laevum conversus: at illi dextra iacebat

bellua.

Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus,

et pegma et pueros inde ad velaria raptos.

120

123-135.-Veiento thinks the animal a portent; Montanus, more practical, proposes that a dish should be forthwith made.

Non cedit Veiento, sed ut fanaticus, oestro percussus, Bellona, tuo, divinat et, “ingens omen habes," inquit, "magni clarique triumphi : regem aliquem capies, aut de temone Britanno excidet Arviragus: peregrina est bellua : cernis erectas in terga sudes?" Hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. "Quidnam igitur censes? conciditur ?" "Absit ab illo dedecus hoc," Montanus ait. "Testa alta paretur, quae tenui muro spatiosum colligat orbem. Debetur magnus patinae subitusque Prometheus. Argillam atque rotam citius properate: sed ex hoc tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.”

125

130

135

136-154. This decided, the friends of the emperor were dismissed as unceremoniously as they had been summoned.

Vicit digna viro sententia: noverat ille
luxuriam imperii veterem noctesque Neronis
iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
arderet. Nulli maior fuit usus edendi
tempestate mea. Circeis nata forent, an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo

140

ostrea, callebat primo deprendere morsu;
et semel aspecti litus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire iubentur
consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
traxerat attonitos et festinare coactos,
tamquam de Cattis aliquid torvisque Sycambris
dicturus, tamquam diversis partibus orbis
anxia praecipiti venisset epistula pinna.

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
illustresque animas impune et vindice nullo.
Sed periit, postquam Cerdonibus esse timendus
coeperat hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

145

150

SATURA V

1-11.-Better to be a beggar on the road than a professional parasite, —one who will endure any indignity for a meal. Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena vivere quadra;

si potes illa pati, quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas, nec vilis Gabba tulisset: quamvis iurato metuam tibi credere testi.

Ventre nihil novi frugalius.

Hoc tamen ipsum

defecisse puta, quod inani sufficit alvo:

nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars dimidia brevior? tantine iniuria cenae ?

tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini ?

[blocks in formation]

5

10

12-23.

-You are invited, perhaps, once in three months to fill a vacant place at table, and this is the full payment for your broken sleep and your morning race to the "Salutatio."

Primo fige loco, quod tu, discumbere iussus,
mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitae magnae cibus: imputat hunc rex,

et, quamvis rarum, tamen imputat.

Ergo duos post

15

si libuit menses neglectum adhibere clientem,

tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,

66 una simus," ait. Votorum summa: quid ultra

20

quaeris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnum debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne tota salutatrix iam turba peregerit orbem, sideribus dubiis, aut illo tempore, quo se

frigida circumagunt pigri serraca Bootae.

24-29.--And what a dinner you get! Heady wine which leads to brawls and wounds.

Qualis cena tamen ? vinum, quod sucida nolit lana pati de conviva Corybanta videbis. Jurgia proludunt: sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa. Inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona.

30-37.— While your host drinks of the best and oldest.

25

Ipse capillato diffusum consule potat,

calcatamque tenet bellis socialibus uvam, cardiaco numquam cyathum missurus amico, cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de

Setinis, cuius patriam titulumque senectus delevit multa veteris fuligine testae :

30

35

quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant Brutorum et Cassi natalibus.

37-41. He again is served in amber or jewelled cups, while if a golden goblet is by chance entrusted to you, there is a slave behind to watch you.

Ipse capaces

Heliadum crustas et inaequales berullos

Virro tenet phiala: tibi non committitur aurum ;
vel, si quando datur, custos adfixus ibidem,
qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.

40

42-48.-Aeneas had his jewels in his sword-sheath, Virro transfers them to his goblets, but he gives you some old Vatinian cup to drink from, only fit to be exchanged for sulphur matches.

Da veniam praeclara illi laudatur iaspis ;

:

nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert

a digitis, quas in vaginae fronte solebat

ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.

Tu Beneventani sutoris nomen habentem siccabis calicem nasorum quattuor ac iam quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.

45

49-60.-Your host has iced-water and a beautiful oriental slave to hand it to him. You have very different water and a Gaetulian outrider for your Ganymede.

Si stomachus domini fervet vinoque ciboque, frigidior Geticis petitur decocta pruinis:

Non eadem vobis poni modo vina querebar: vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor Gaetulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri,

38 berullos P. berullo S.

39 phialas p. w.

50

« PreviousContinue »