Page images
PDF
EPUB

cessu bis ac ter auditus est, ut ea quoque, 11 inferciret 13 novis scriptis: 14

quæ prima 12 fecerat,

Quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas.
Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos. 15

Erat tum 16 in deliciis aulæ histrio: multique fautorum ejus 17 quotidie provehebantur. 18 Venit ergo Juvenalis in suspicionem, quasi tempora 19 figurate 20 notasset, ac statim per honorem militiæ, 21 quamquam octogenarius, Urbe submotus missusque ad præfecturam cohortis, in extrema Ægypti parte tendentis. 22 Id supplicii genus placuit, ut levi atque joculari delicto par esset. simum tempus angore et tædio periit. 23

11 quoque abest 47. 48. 55. 59. al.

12

primo legendum putabat Hennin. cui cur vulgata displicuerit scriptura, non assequor. Idem vulgato, sed elegantius significari, monet Oudend. coll. Gron. Obss. I, 7. et Drak. ad Sil. II, 235. et ad Liv. XXXIV, 14. 13 infert 31.

14 scripturis 47. 48. 55. 59.

15 Hi sunt versus 90. 91. 92. Sat. VII. In cod. Voss. exstat tantum versus 88. et hemistichium 90.

16 tunc 49. tamen 47. 48. 55. 59. al. Nota Ill. Wolfii est: "tum, scil. temporibus Hadriani, qui poetam, ut probabile est, Oasin magnam relegavit, quasi præfectum cohortis ibi tendentis. Histrionis nomen fortasse excidit: certe obscurum est: at neuter Paris (neque Neronis, neque Domitiani histrio) intelligendus, ut præclare docuit Oudend."

17 Suspicari possis: favore ejus. Sed vulgata quoque lectio bene se habet.

18 promovebantur 31. quod ab ingenio indocti monachi profectum videtur.

19 Vocem præsentia e cod. Vallæ adjecit Hennin.

[blocks in formation]

Verum intra brevis

probavit Hennin. Nostram lect. exstare in antiquiss. cod. Alex., monet Ach. qui tamen, nescio quare, in omisit.

23 Extrema hæc verba in cod. Voss. sic interpolata sunt: Verum intra brevissimum tempus Osòs avròs adscribitur Divorum choro, revertiturque Juvenalis Romam, qui tandem ad Nervæ et Trajani principatum supervivens senio et tædio vita confectus properantem spiritum cum tussi exspuit. Mireris etiam ista inepti interpolatoris commenta ab Henninio recepta esse, qui tamen hæc recte adnotavit: "Verba esos avròs adscribitur Divorum choro videntur de Domitiano dici, qui Dominus Deusque appellari voluit. Sed vero videtur repugnare Juvenalis ætas, jam octogenarii, quum Urbe submoveretur; quumque paulo post reditum perierit, quomodo a Domitiano extendere ætatem potuit ad Nervæ et Trajani principatum? sane ita decem et plures supra centum annos explesse oportet. Ait et Crinitus, se necdum reperisse apud auctores fide dignos, Juvenalem sub Domitiano pulsum. Quod si forte esiv auriv intelligas Antinoum, aut pro avròs legas 'Avri voos, repugnabunt sequentia, quibus dicitur Romam reversus ad Nervæ et Trajani principatum supervixisse, quos demum excepit Hadrianus. Videntur autem verba ad Nervæ et Trajani principatum supervivens ex margine in rò xsíusvov librariorum incuria intrusa, adeoque delenda. Neque sane ad Trajani ætatem, sed et Hadriani pervenit; sub quibus, rara illa temporum felicitate, videtur pleraque scripsisse."

D. JUNII JUVENALIS

VITA

PER ANNOS PROBABILIBUS CONJECTURIS DIGESTA.

JUVENALIS 1.

A. U. C. VARR. 795. CHRISTI 42.

PROBABILIUS est, Juvenalem non ante, quam eum post hunc annum in lucem editum esse. Satiram enim decimam tertiam annis LXI post consulatum Fonteii, adeoque, si ille C. Fonteius Capito est, qui a. U. c. 812. consul fuit, (non L. Fonteius Capito cos. a. U. c. 820.) a. U. c. 873., eodemque anno vel potius sequente satiram XV. scripsit aut recitavit; in Ægyptum autem, quum octogenarius esset, missus est, ibique intra brevissimum tempus angore et tædio periit, si fides habenda Suetonio: nam ita brevitatis causa incertum Vitæ supra adscriptæ auctorem appellare liceat. Conf. ad a. U. c. 833. et 874. ad Sat. XIII, 16. 17. et XV, 27.

Eodem anno Quintilianum, clarissimum rhetorem, (v. ad Sat. VI, 75. et 280.) Juvenalem vero a. U. c. 791. Christi 38. natum esse, suspicabatur Dodwellus in Annal. Quintil. Regnabat tunc temporis (ab a. U. c. 794-807. Christi 41-54.) Tib. Claudius Drusus; ante quem (ab a. U. c. 790-794. Chr. 37-41.) imperium tenuerat C. Cæsar Caligula, qui a. U. c. 791. Chr. 38. accepto a Cæsonia uxore philtro in furorem conjectus erat, (cf. Sat. VI, 615 seq.) et a. U. c. 793. Lugduni instituerat certamen Græcæ Latinæque facundiæ, (v. ad Sat. I, 44. et VII, 147 seqq.) quo etiam tempore ab eo forsan in exsilium missus Secundus Carrinas rhetor, de quo v. ad Sat. VII, 204. Hic vero Caligula successerat Tiberio, de cujus secessu Capreensi, (a. U. c. 780-790.) tyrannide et amicorum principe Sejano hujusque potestate ac morte v. Sat. X, 56—113.

De parentibus poetæ nostri nihil memoriæ proditum reperitur, præter id, quod tradit Suetonius: Juvenalis libertini locupletis, incertum filius, an alumnus.

Prænomen Juvenalis Decimum esse, non Decium, præter alios docuit Lud. Carrio Emendatt. cap. 1. Ab antiquis eum librariis communiter Ethicum cognominari, (haud dubie propter plurima morum præcepta, quæ satiris suis intexuit) ut Martialem coquum, Propertium nautam, Ovidium Gelam, Statium Aquilinum, Prudentium amænum, monet Barth. Advers. VI, 1. Eodem nomine passim laudatur a Petro Blæsensi in Epistolis, Jo. Sarisberiensi, Vincentio Bellov. aliisque hujus ævi scriptoribus, qui et reliquos poetas satiricos vocare solent ethicos, quoniam xà potissimum ab iis tractantur. Cf. Dan. Heins. de Sat. Horat. lib. I. pag. 48. et Nicol. Antonii Bibl. Vet. Hisp. lib. I. pag. 62.

Patriam poetæ fuisse Aquinum, (Volscorum oppidum, quod róλIS usyán Strab. lib. V. p. 164. nunc autem Aquino dicitur, et patria quoque fuit Thomæ de Aquino, celebris Scholasticorum parentis) probabili judicio colligitur e Sat. III, 319. Hinc in omnibus fere Juvenalis codicibus, et scriptis et editis, recte cognominatur ille Aquinas, in nonnullis vero vitiose Arpinas. In vetustiss. cod. Pithæi ad initium Sat. I. hæc verba leguntur: "Juvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt.”

JUVENALIS 7.

A. U. C. 801. CHRISTI 48.

Messalina, impudicissima Claudii Imp. uxor, palam nuptias facit cum C. Silio, formosissimo juvene, et cum eo interficitur consilio ac jussu Narcissi, ditissimi potentissimique libertorum Claudii. v. ad Sat. VI, 115–132. X, 329–345. et XIV, 329. seq. Præter Narcissum Pallas et Posides liberti plurimum gratia valebant apud eumdem Claudium Imp. Cf. ad Sat. I, 109. et XIV, 91.

JUVENALIS 8.

A. U. C. 802. CHRISTI 49.

De præceptoribus Juvenalis nihil potest certa et explorata fide

tradi. Henninius quidem, Criniti aliorumque auctoritatem sequutus, ad vitam Juvenalis, quæ Suetonio tribuitur, notat, eum Frontone Grammatico (quem etiam Sat. I, 12. innui quidam putant) magistro usum esse et ab eo summa diligentia institutum: hunc enim docuisse illis temporibus Romæ magna cum nominis celebritate, teste Gellio. Eamdem ob causam fuere etiam, qui Juvenalem in disciplinam traditum esse Quintiliano suspicarentur. Sed quam infirma sit hæc ratio, facile intelligitur. Nam non modo Romæ alii quoque tunc temporis iique celebres fuere Grammatici et Rhetores, quorum scholas frequentare potuit Juvenalis, quum puer esset, sed multo quoque probabilius est, eum quorumvis potius aliorum institutione formatum fuisse, quam Frontonis illius et Quintiliani. Hic enim, quod supra diximus, vel eodem, quo poeta noster, anno, vel aliquot, ille autem multis annis post eum natus videtur. Marcus certe Cornelius Fronto, clarissimus Rhetor, cujus passim mentionem facit Gellius, (Noct. Att. II, 26. XIII, 28. XIX, 8. 10. 13.) præceptor fuit duorum Imperatorum, M. Antonini Philosophi (qui ei statuam in senatu, consulatum in duos menses aliosque honores contulit) et Veri. (v. Capitolin. in vita Anton. Philos. c. 2. et Veri c. 2. Auson. in grat. act., Macrob. Sat. V, 1. et ipsius Frontonis Epist. ad Marcum ap. Charis.) Antoninus vero ille regnavit a. U. c. 914-933. a. Chr. 161-180. et natus est a. U. c. 874. Chr. 121. aliquot forte mensibus vel adeo annis post mortem Juvenalis, qui ad summam vixit senectutem. Quis itaque sibi persuadeat, utriusque præceptorem fuisse Frontonem illum?

Ceterum si pater poetæ nostri locuples libertinus fuit, filium artibus liberalibus honestisque, quibus nobilium, saltem ingenuorum, liberi instituebantur, imbuendum curare poterat; idque omnino curasse videtur.

JUVENALIS 10.

A. U. C. 804. CHRISTI 51.

Ostorius in Britannia bellum gerit adversus Brigantas. Cf. ad Sat. XIV, 196.

« PreviousContinue »