Page images
PDF
EPUB

quem accepimus; tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam conlocaret, atque ibi subpeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, dici solitum nostros senes commemorare audivi, ab aliis senibus auditum: Si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem, cui narraret, habuisset. Sic natura solitarium nihil amat, semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.

De Am., xxiii, 86–88.

POLITICAL PHILOSOPHY.

140. A CLASSIFICATION OF GOVERNMENTS.

Hi coetus igitur hac, de qua exposui, causa instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, eiusmodi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui; omnis civitas, quae est constitutio populi ; omnis res publica, quae, ut dixi, populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est, quae causa genuit civitatem. Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam, aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis (sic enim appellant), in qua in populo sunt omnia. Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinclum, quod primum homines inter se rei publicae societate

devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed tolerabile tamen; et aliud ut alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus, aut cupiditatibus, posse videtur aliquo esse non incerto statu.

De Rep., I, xxvi, 41, 42.

141. THE DUTIES OF RULERS.

Omnino, qui reipublicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicae ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum. Hinc apud Atheniensis magnae discordiae, in nostra republica non solum seditiones, sed etiam pestifera bella civilia; quae gravis et fortis civis et in republica dignus principatu fugiet atque oderit, tradetque se totum reipublicae, neque opes aut potentiam consectabitur, totamque eam sic tuebitur ut omnibus consulat.

De Off., I, xxv, 85, 86.

142. THERE ARE TWO POLITICAL PARTIES, THE SUPPORTERS OF ARISTOCRATIC AND OF POPULAR GOVERNMENT.

Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum, qui versari in republica, atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea, quae faciebant, quaeque dicebant, multitudini iucunda esse volebant, populares; qui autem ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur. Quis ergo iste optimus quisque ? Numero si

quaeris, innumerabiles; neque enim aliter stare possemus. Sunt principes consilii publici; sunt, qui eorum sectam sequuntur; sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia; sunt municipales rusticique Romani; sunt negotia gerentes; sunt etiam libertini optimates. Numerus, ut dixi, huius generis, late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. Omnes optimates sunt, qui neque nocentes sunt, nec natura improbi, nec furiosi nec malis domesticis impediti. Est igitur, ut ei sint, quam tu nationem appellasti, qui integri sunt, et sani, et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinioni in gubernanda republica serviunt, defensores optimatium, ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis. Quid est igitur propositum his reipublicae gubernatoribus, quod intueri, et quo cursum suum derigere debeant? Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus sanis, et bonis, et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui volunt, omnes optimates; qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur. Neque enim rerum gerendarum dignitate homines efferri ita convenit, ut otio non prospiciant; neque ullum amplexari otium, quod abhorreat a dignitate.

Sest., xlv.

143. A PUBLIC LIFE CALLS OUT THE NOBLEST QUALITIES OF MEN.

Sed iis, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione, adipiscendi magistratus et gerenda respublica est; nec enim aliter aut regi civitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rempublicam nihil minus quam philosophis, haud scio an magis etiam, et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas; si quidem nec anxii futuri sunt, et cum gravitate constantiaque victuri. Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent; et qui, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt. Quocira non sine causa maiores motus animorum concitantur, maiorque cura efficiendi rempublicam gerentibus, quam quietis ;

quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam, ut habeat efficiendi facultatem; in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter iguaviam, aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis prius quam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens.

De Off., I, xxi, 72, 73.

144. INFLUENCE OF A MARITIME POSITION IN DETERMINING THE CHARACTER OF STATES.

Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum. Admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et inportantur non merces solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Iam qui incolunt eas urbis, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius; atque etiam cum manent corpore, animo tamen exsulant et vagantur. Nec vere ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere. Nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est; nec praeter Phliuntios ulli sunt, quorum agri non contingant mare; et extra Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae ? quae fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civitatium institutis et moribus. Atque haec quidem, ut supra dixi, veteris sunt Graeciae. Coloniarum vero quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam, praeter unam Magnesiam, quam unda non adluat? Ita barbarorum agris quasi attexta quaedam videtur ora esse Graeciae. Nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi, praeter Etruscos et Poenos; alteri mercandi causa, latrocinandi alteri. Quae causa per

spicua est malorum commutationumque Graeciae, propter ea vitia maritimarum urbium quae ante paulo perbreviter attigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas; et, quod ubique gentium est, ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare; et rursus, ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras portare possint ac mittere.

De Rep., II, iv.

PHYSICAL SCIENCE.

145. IN THE SPHERE OF PHYSICAL SPECULATION CERTAINTY IS UNATTAINABLE.

'Latent ista omnia,' Luculle,

'Crassis occultata et circumfusa tenebris,'

ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus; qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat, ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa; quia possit fieri, ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit, et quasi radicibus suis haereat; an media pendeat? Habitari ait Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur; sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, in contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos åvτíπodas vocatis; cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam eis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? Loquere. Putas solem esse tantulum? " Egone? ne bis quidem tantum!' Et vos ab illo inridemini, et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali

« PreviousContinue »