Page images
PDF
EPUB

et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. Quod profecto, inquit, eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendi non est otium. Dominum autem, inquit, convivii esse oportet non tam lautum, quam sine sordibus, et in convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum quae simul sint ßɩpeλî et delectent. Neque non de secundis quoque mensis, cuius modi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: bellaria, inquit, ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; éμμaσiv enim cum réel societas infida. Quod Varro in loco hoc dixit bellaria, ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus; nam quae Téμμaтa Graeci aut Tрayýμara dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt.

Sat. Menipp., ap. Gell., XIII, xi.

109. THE DIFFICULTIES WHICH BESET THE SCIENTIFIC ETYMOLOGIST.

Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio verborum exstat, quod vetustas quasdam delevit; nec quae exstat, sine mendo omnis imposita; nec quae recte est imposita, cuncta manet (multa enim verba litteris commutatis sunt interpolata); neque omnis origo est nostrae linguae e vernaculis verbis ; et multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis; nam tum eo verbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. In quo genere verborum aut casu erit illustrius unde videri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom dicimus inpos, obscurius est esse a potentia, quam cum dicimus inpotem; et eo obscurius fit, si dicas pos, quam inpos, videtur enim pos significare potius pontem quam potentem. Vetustas pauca non depravat, multa tollit. Quem puerum vidisti formonsum, hunc vides deformem in senecta. Tertium seculum non videt eum hominem, quem vidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit oblivio, fugitiva secuta sedulitas Muti et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed velocior ideo si quiero; non

mediocris enim tenebrae in silva, ubi haec captanda; neque eo quo pervenire volumus, semitae tritae; neque non in tramitibus quaedam obiecta, quae euntem retinere possent. Quom verborum novorum ac veterum discordia omnis in consuetudine communi, quot modis litterarum commutatio sit facta, qui animadverterit, facilius scrutari origines patietur verborum; reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Litterarum enim fit demptione aut additione, et propter earum tralationem aut commutationem, item syllabarum productione; quae quoniam in superioribus libris, quoiusmodi essent, exemplis satis demonstravi, hic ammonendum esse modo putavi.

L. L., V, i, 3-6.

110. AN EXAMPLE OF VARRO'S METHOD OF INVESTIGATING ETYMOLOGIES (TERRA.')

6

'Terra' dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur; itaque tera in augurum libris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis, qui prope oppidum relinquitur, 'teritorium,' quod maxime teritur; hinc linteum, quod teritur corpore, ‘extermentarium;' hinc in messi tritura,' quod tum frumentum teritur; et trivolum,' qui teritur; hinc fines agrorum 'termini,' quod eae partis propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum I in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus sed termen, hoc Graeci quod répμova, pote vel illinc; Evander enim, qui in Palatium venit, e Graecia Arcas. Vias' quidem 'iter,' quod ea vehendo teritur, item actus,' quod agendo teritur; etiam ambitus,' quod circumeundo teritur; nam ambitus circuitus; ab eoque XII Tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. Igitur tera 'terra,' et ab eo poëtae appellarunt summa terrae, quae sola teri possunt, sola terrae.' Terra ut putant eadem et humus ; ideo Ennium in terram cadentis dicere:

6

Cubitis pinsibant humum,

quod terra sit humus. Ideo is humatus mortuus, qui terra

obrutus.

L. L., V, iv, 21-23.

111. AN EXAMPLE OF VARRO'S METHOD OF INVESTIGATING ETYMOLOGIES (AGER.')

[ocr errors]

Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa; alii, quod id Graeci dicunt ȧypóv. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi actus.' Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quattuor, fortasse an ab eo quattuor, quod ea quadrupes agitur; in longitudinem pedes. CXX, in quadratum actum et latum et longum esset CXX. Multa antiqui duodenario numero finierunt, ut XII decuriis actus. 'Iugerum' dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria' primo a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut tribus' multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant,' actus,' sic qua vehebant, viae' dictae; quo fructus convehebant, villae'; qua ibant, ab itu 'iter' appellarunt, qua id anguste, 'semita' ut semiter dictum.

νέμη

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

6

Ager cultus' ab eo quod ibi cum terra semina coalescebant, et ab incousitus, 'incultus.' Quod primum ex agro plano fructus capiebant, campus' dictus; posteaquam proxuma superiora loca colere coeperunt, a colendo colles' appellarunt; quos agros non colebant propter silvas aut id genus, ubi pecus possit pasci, et possidebant, ab usu suo saltus' nominarunt. Haec etiam Graeci véun nostri nemora.' Ager, quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, 'fundus' dictus, aut quod fundit quotquot annis multa. Vineta' ac Vineae' a vite multa. Vitis a vino, id a vi; hinc vindemia,' quod est vinidemia aut vitidemia. 6 Seges' ab 'satu,' id est semine. • Semen' quod non plane id quod inde; hinc 'seminaria, sementis,' item alia. Quod segetes ferunt, fruges'; a fruendo fructus'; a spe 'spicae,' ubi et culmi,' quod in summo campo nascuntur, et summum culmen. Ubi frumenta secta, ut terantur, arescunt, 'area.' Propter horum similitudinem, in urbe loca pura, 'areae'; a quo potest etiam 'ara' deum, quod pura; nisi potius ab ardore, ad quem ut sit, fit ara; a quo ipso area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. Ager 'restibilis,' qui restituitur ac reseritur quotquot annis; contra qui intermittitur, a novando 'novalis ager.' 'Arvus' et 'arationes' ab arando; ab eo, quod aratri vomer sustulit, sulcus'; quo ea terra iacta, id est proiecta, porca.'

[ocr errors]
[ocr errors]

L. L., V, vi, 34-39.

112. GRAMMATICAL THEORY MUST BE BASED UPON AN ANALYSIS OF THE SPOKEN IDIOM: HENCE CUSTOM AND ANALOGY ARE NOT NECESSARILY OPPOsed.

Ii qui in loquendo partim sequi iubent nos consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt. Quod est nata ex quadam consuetudine analogia, et ex hac consuetudine item anomalia; itaque consuetudo ex dissimilibus et similibus verbis eorumque declinationibus constat ; neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod est homo ex corpore et anima. Sed ea, quae dicam, quo facilius pervideri possint, priùs de trinis copulis discernendum; nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam. Primum, de copulis naturae et usuis; haec enim duo sunt, quod neclegunt, diversa, quod aliud est dicere verborum analogias, aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogia an usus, an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debent uti, quae sunt plures. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poëtae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia, et si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, cum orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poetae transilire lineas impune possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius; itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi optemperare debet gubernator, gubernatori unusquisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcumque summam in dicendo referam, si animadvertes, intelleges, utrum dicatur analogia esse, an uti oporteret redigeretur dici id in populum aliter ac inde omnibus dici in eum qui sit in populo.

L. L, IX, i, 2-6.

113. CUSTOM BEING A THING WHICH IS PERPETUALLY FORMING ITSELF, A POPULAR WRITER WHO USES HIS

OPPORTUNITIES IS ABLE MATERIALLY то INFLU

ENCE IT.

Cum duo peccati genera sint in declinatione, unum quod in consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est, et perperam dicatur; unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur; ut sit similiter, cum id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedant; contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut conpernis, si eum corrigi non concedant. Non sequitur ut stulte faciant, qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus non sit medicus, qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducit, quare reprehendendus sit, qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducat in meliorem? . . . Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit, sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad ea quae sunt cum ratione, modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa; quae leviter haerent, ac sine offensione commutari possint, statim ad rationem corrigi oportet ; quae autem sunt ita, ut in praesentia corrigere nequeas, quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti; sic enim obsolescent, ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt. Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poëtae, maxime scenici, consuetudine subigere aures populi debent, quod poëtae multum possunt in hoc; propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu; itaque solet fieri ex meliore deterior, ex deteriore melior. Ac verba perperam dicta apud antiquos aliquos propter poëtas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur; in eo quoque enim est analogia: si ad eam invitant, quae

« PreviousContinue »