Page images
PDF
EPUB

mum? Non vis nequitiam. Age, malitiam saltem defendes. Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens, sciente animo tuo, si hoc ita est, qui spondet mille nummum ?

Fr. Orat, in Asellum, ap. Gell., VI, (VII), xi, 9.

75. ON DANCING.

Docentur praestigias inhonestas ; cum cinaedulis, et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum. Dicunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt. Eunt, inquam, in ludum saltatorium, inter cinaedos, virgines puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta ; in his unum, quod me reipublicae maxime miseritum est, puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset.

Fr. Orat. contr. Leg. Tib. Gracch., ap. Macrob., Sat., III, xiv.

Q. CAECILIUS METELLUS MACEDONICUS,

cos. 143 B. C.

76. FRAGMENTS OF SPEECH · DE PROLE AUGENDA,' 131 B.C.

Si sine uxore possemus vivere, Quirites, omnes ea molestia carcremus ; sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius, quam brevi voluptati consulendum est . . . Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle debent nobis, quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos a dis immortalibus divinitus exspectemus, nisi malis rationibus finem faciamus ? His demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Di immortales virtutem adprobare, non adhibere debent.

Ap. Gell., I, vi, 1, 8; sub nom. ' Metellus Numidicus.'

c. LAELIUS SAPIENS, cos. 140 B.O.

77. FRAGMENT OF EULOGY ON AFRICANUS MINOR, 129 B. C.

Quapropter neque tanta diis inmortalibus gratia haberi possit, quanta habenda est, quod is cum illo animo atque ingenio hac civitate potissimum natus est, neque ita moleste atque aegre ferri quam ferendum est, quom eo morbo mortem obiit et in eodem tempore periit, quom et vobis et omnibus, qui hanc rempublicam salvam volunt, maxime vivo opus est, Quirites.

Schol. Bob. in Cic. pro Mil., p. 283, ed. Orell.

C. SEMPRONIUS GRACCHUS, 154-121 B. C.

78. DEFENCE OF HIS PROVINCIAL ADMINISTRATION.

Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant ; et in convivio liberi vestri modestius erant, quam apud principia. . . . Ita versatus sum in provincia, uti nemo posset vere dicere, assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia ; si ulla meretrix domum meam introivit, aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse. . . . Itaque, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia ipanes retuli. Alii vini amphoras, quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt.

Ap. Gell., XV, xii, 2-4.

79. COMPLAINT OF THE VIOLENCE OF THE NOBLES.

Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor eius dixit in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino, M. Mario, datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Uxor renuntiat viro, parum cito sibi balneas traditas esse, et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo, M. Marius ; vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit ; alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.

Ap. Gell., X, iii, 3.

80. MEN MUST BE TAKEN AS THEY ARE.

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus ; neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui aput vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo ; verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent, ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt, nam ab omnibus pretium accipiunt, et omnis fallunt. Vos, cum putatis, eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent; item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur : ‘Mirum tibi vide

tur, si tu loquendo talentum quaesisti ? Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi.' Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt.

Or, de Lege Aufeia, ap. Gell., XI, X, 2-6.

L. ACCIUS, 170-86 B. C.

81. A DREAM INTERPRETED.

(Tarquinius Superbus ; Augur.)

Tarqu. Quoniam quieti córpus nocturno impetu
Dedi, sopore plácans artus lánguidos,
Visum est in somnis pastorem ad me adpellere
Pecús lanigerum exímia pulchritudine ;
Duos consanguineos árietes inde éligi,
Praeclarioremque álterum, immoláre me ;
Deinde eíus germanum córnibus conitier
In me árietare, eoque ictu me ad casum dari.
Exím prostratum térra, graviter saúcium,
Resupínum in caelo contueri máxumum,
Mirificum facinus ; dextrorsum orbem flammeum
Radiátum solis líquier cursú novo.
Aug. Rex, quae in vita usurpant homines, cógitant, curánt,

vident, Quaéque agunt vigilantes agitantque, éa si cui in somno ácci

dunt, Mínus mirum est; sed di rem tantam haut témere inproviso

ófferunt. Proin vide, ne quén tu esse hebetem députes aeque ác pecus, Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat, Téque regno expéllat; nam id quod dé sole ostentum est tibi, Pópulo commutátionem rerum portendít fore, Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo! nám quod

dexterum Cépit cursum ab láeva signum praepotens, pulcherrume,

Aúguratum est, rém Romanam públicam summám fore.

qui recte cónsulat, consúl cluat. Brútus, qui libertatem cívibus stabiliverat.

Brut., ap. Cic., De Div., I, xxii, 44, 45; Varr., L. L., V, 80 M;

Cic., Pro Sest., lviii, 123.

82. A SHIP.

Tánta moles lábitur
Fremibúnda ex alto ingénti sonitu et spíritu.
Prae se úndas volvit, vórtices vi súscitat;
Ruít prolapsa, pelagus respargit, reflat.
Ita dum interruptum crédas nimbum vólvier,
Dum quód sublime ventis expulsúm rapi
Saxum aút procellis, vel globosos túrbines
Existere ictos úndis concursántibus ;
Nisi quás terrestris pontus strages cónciet,
Aut fórte Triton fúscina everténs specus
Suptér radices pénitus undante in freto
Molem éx profundo sáxeam ad caélum erigit.

Med., ap. Cic., N. D., II, xxxv, 89.

C. LUCILIUS, 180–103 B. C.

83. A GLADIATOR DECLARES HIS EAGERNESS TO FIGHT.

Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis,' inquit :
• Verum illud credo fore ; in os prius accipiam ipse,
Quam gladium in stomacho furi ac pulmonibu's sto.
Odi hominem, iratus pugno, nec longiu' quicquam
Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter.
Usque adeo studio atque odio illius ecferor ira.'

Sat. IV; ap. Cic., Tusc. Dis., IV, xxi, 48.

« PreviousContinue »