Page images
PDF
EPUB

Ch. Homó sum; humani níl a me alienum puto.
Vel mé monere hoc vél percontarí puta:
Rectúmst, ego ut faciam ; non est, te ut detérream.
Me. Mihi síc est usus; tibi ut opus factóst, face.
Ch. An quoiquamst usus hómini, se ut cruciét? Me. Mihi.
Ch. Si quíd laborist, nóllem. Sed quid istúc malist?
Quaesó, quid de te tántum commeruistí? Me. Eheu!
Ch. Ne lácruma, atque istuc, quícquid est, fac me út sciam.
Ne rétice, ne verére; crede, inquám, mihi.
Aut consolando aut consilio aut re iúvero.
Me. Scire hóc vis ? Ch. Hac quidem causa, qua dixi tibi.
Me. Dicétur. Ch. At istos rástros intereà tamen
Adpóne ; ne labóra. Me. Minume!

Me. Minume! Ch. Quám rem agis?
Me. Sine mé, vocivom témpus ne quod dém mihi
Laboris. Ch. Non sinam, inquam. Me. Ah, non aequón facis.
Ch. Hui, tám gravis hos, quaéso? Me. Sic meritumst meum.

Heaut., I, i, 15–40.

70. PROGRESSIVE REFINEMENT IN THE ART OF SYCOPHANCY.

(Gnatho, Parasitus; Parmeno, Servus.)

Gn. Conveni hodie advéniens quendam mei loci hinc atque

ordinis, Hóminem haud in purum, ítidem patria qui ábligurrierát bona. Vídeo sentum, squálidum, aegrum, pánnis annisque obsitum. Quid istuc, inquam, ornátist? Quoniam miser, quod habui,

pérdidi, em Quó redactus sum ! omnes noti me átque amici déserunt.' Híc ego illum contémpsi prae me. Quid homo, inquam, igna

víssime ? Ítan parasti te, út spes nulla rélicua in te sít tibi ? Símul consilium cúm re amisti? Víden' me ex eodem ortúm

loco ? Quí color, nitór, vestitus ; quaé habitudost córporis ! Omnia habeo, néque quicquam habeo; níl quom est, nil defít

tamen. · Át ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati Póssum. Quid ? tu his rébus credis fíeri ? Tota errás via.

Olim isti fuit géneri quondam quaestus apud saeclúin prius.
Hóc novomst aucúpium ; ego adeo hanc primus invení viam.
Ést

genus hominum, qui ésse primos se ómnium rerúm volunt,
Néc sunt. Hos conséctor ; hisce ego nón paro me ut rídeant,
Séd eis ultro adrídeo, et eorum ingenia admiror simul.
Quidquid dicunt, laúdo ; id rursum sí negant, laudo id quoque.
Négat quis, nego; ait, áio; postremo, imperavi egomét mihi
Omnia adsentári. Is quaestus nunc est multo ubérrimus.
Pa. Scítum hercle hominem; hic hómines prorsum ex stúltis

ipsanós facit. Gʻn. Dum haec lóquimur, intereá loci ad macéllum ubi adven

támus, Concurrunt laeti mi óbviam cuppédinarii ómnes, Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatores, Quibus et re salva et pérdita profúeram, et prosum saepe. Salútant, ad cenám vocant, adventum gratulántur. Ille úbi miser famélicus videt mi ésse tantum honórem, T:m fácile victum quaérere, ibi homo coépit me obsecrare, Ut sibi liceret díscere id de mé. Sectari iússi; Si pótis est, tamquam philosophorum habent disciplinae ex ipsis Vocábula, parasiti item ut Gnathónici vocentur.

Eun., II, ii, 3-33.

71. NAUSISTRATA DISCOVERS THAT HER HUSBAND HAS

MARRIED ANOTHER WIFE.

(Nausistrata, Matrona ; Chremes, Demipho, Senes ; Phormio,

Parasitus.)

Nau. Qui nóminat me? Hem, quíd istuc turbaest, obsecro,
Mi vír? Ph. Ehem, quid nunc obstipuisti? Nau. Quis hic

homost?
Non mihi respondes ? Ph. Hícine ut tibi respóndeat,
Qui hercle, úbi sit, nescit? Ch. Cáve isti quicquam créduas.
Ph. Abi, tánge ; si non tótus friget, me énica.
Ch. Nil ést. Nau. Quid ergo? quid istic narrat? Ph. lám

scies ; Auscúlta. Ch. Pergin' crédere? Nau. Quid, ego obsecro, Huic crédam, qui nil díxit? Ph. Delirat miser

Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times.
Ch. Egon' tímeo ? Ph. Recte sáne; quando níl times,
Et hoc nil est quod ego díco, tu narrá. De. Scelus,
Tibi nárret ? Ph. Ohe tu, fáctumst abs te sédulo
Pro frátre. Nau. Mi vir, nón mihi dices ? Ch. Ảt _

Nau. Quid . at?'
Ch. Non opus est dicto. Ph. Tíbi quidem ; at scito huíc opust.
In Lémno Nau. Hem, quid ais ? Ch. Nón taces ?

Ph. Clam te Ch. Eí mihi! Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint ! Ph. Sic fáctumst. Nau. Perii mísera! Ph. Et inde filiam Suscepit iam unam, dúm tu dormis. Ch. Quid agimus ? Nau. Pro di inmortales, fácinus miserandum et malum ! Ph. Hoc actumst. Nau. An quicquam hodiest factum in

dígnius? Qui mi, ubi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes. Démipho, te appéllo ; nam cum hoc ípso distaedét loqui! Haécine erant itiónes crebrae et mánsiones diútinae Lémni? haecine erat ea, quae nostros minuit fructus, vílitas ? De. Égo, Nausistrata, ésse in hac re cúlpam meritum non nego; Séd ea quin sit ignoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo. De. Nám neque neclegéntia tua néque odio id fecít tuo. Vínolentus fére abhinc annos quindecim muliérculam Eám compressit, únde haec natast; néque postilla umquam

áttigit. Éa mortem obiit ; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus. Quamobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras. Nau. Quid ego aequo animo ? Cúpio misera in hác re iam de

fúngier ; Séd qui id sperem ? aetáte porro minus peccaturúm putem ? lám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit. Án mea forma atque aétas nunc magis expetendast, Démipho? Quid mi hic adfers, quámobrem expectem aut spérem porro non

fore? Ph. Éxsequias Chreméti quibus est commodum ire, hem témpus

est. Síc dabo ; age nunc, Phórmionem quí volet lacéssito; Fáxo tali sít mactatus, atque híc est, infortúnio.

Phorm., V, ix, 1-39.

AEMILIUS PAULUS.

SER. FABIUS PICTOR.

49

L. AEMILIUS PAULUS MACEDONICUS,

229-160 B. C.

72.

PRIVATE GRIEF SHOULD NOT INTERFERE WITH PUBLIC
REJOICING.

FRAGMENT OF A SPEECH DELIVERED
SOON AFTER HIS TRIUMPH, 167 B. C.

Cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, lovem Opt. Max. Iunonemque reginam et Minervam precatus sum, ut, si quid adversi populo Romano inmineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet ; annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis, quam ego vestro ingemiscerem.

Ap. Val. Max., V, X, 2.

SER. FABIUS PICTOR, FL. CIRC. 150 B. C.

73. LAWS AND REGULATIONS TO BE OBSERVED BY THE

FLAMEN DIALIS.

Equo Dialem flaminem vehi religio est; classem procinctam extra pomerium, id est, exercitum armatum, videre ; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas numquam est.

Item anulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est flaminis Dialis domo, nisi in sacrum, efferri ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est; et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet, et de eo lecto trinoctium continuum non decubat ; neque in eo lecto cubare alium fas est, neque .. Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. Unguium Dialis ei capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie feriatus est. Sine apice sub divo esse licituin non est.

Farivam fermento inbutam adtingere ei fas non est. Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. Uxorem si amisit, flaminio decedit. Matrimonium flaminis, nisi morte, dirimi non est ius. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit ; funus tamen exequi,

est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis ; alias seorsum aiunt observitare, veluti est, quod venenato operitur ; et quod in rica surculum de arbore felici habet; et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est ; atque etiam, cum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit.

De Iure Pontif., fr., ap. Gell., X, xv.

non

P. SCIPIO AEMILIANUS AFRICANUS MINOR,

185-129 B. C.

74. DEFENCE OF HIS ACTION AS CENSOR, IN DEGRADING

ASELLUS FROM THE EQUITES.

Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam, an nequitiam, an utrumque simul ? Si nequitiam defendere vis, licet ; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est, qui spondet mille nummum ? Sed tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis ; si hoc ita est, qui spondet mille num

« PreviousContinue »