Page images
PDF
EPUB

P. TERENTIUS AFER, 185–159 B. C.

64. A DEFENCE OF THE PRACTICE OF CONTAMINATION, OR

THE COMBINED IMITATION OF MORE THAN ONE ORIGINAL.

Poéta quom primum ánimuin ad scribendum ádpulit,
Id sibi negoti crédidit solúm dari,
Populo út placerent, quas fecisset fábulas.
Verum áliter eveníre multo intéllegit ;
Nam in prólogis scribúndis operam abútitur,
Non qui argumentum nárret, sed qui málivoli
Veteris poetae maledictis respondeat.
Nunc, quám rem vitio dént, quaeso, animum adténdite.
Menánder fecit Andriam et Perínthiam.
Qui utrámvis recte norit, ambas nóverit.
Non ita dissimili súnt argumento, ét tamen
Dissímili oratióne sunt factae ác stilo.
Quae cónvenere, in Andriam ex Perinthia
Fatétur transtulisse, atque usum pró suis.
Id istí vituperant factum, atque in eo disputant,
Contáminari non decere fábulas.
Faciúntne intellegéndo, ut nil intéllegant?
Qui quom húnc accusant, Naevium, Plautum, Énnium
Accusant, quos hic nóster auctores habet;
Quorum aémulari exoptat neclegéntiam
Potius, quam istorum obscúram diligentiam.

Andr., Prol. 1-21.

65. SCENE AT THE FUNERAL OF CARYSIS.

(Simo, Senex ; Sosia, Libertus.)

Si. Chrysís vicina haec moritur. So. O factúm bene!
Beásti; ei, metui a Chryside. Si. Ibi tum filius
Cum illís, qui amarant Chrysidem, una aderat frequens;
Curábat una fúpus; tristis interim,
Nonnúmquam conlacrumábat. Placuit tum id mihi.

Sic cógitabam : Hic párvae consuetudinis
Causa huius mortem tám fert familiariter,
Quid si ipse amasset? quid hic mihi faciét patri?'
Haec égo putabam esse ómnia humani ingeni
Mansuétique animi officia. Quid multis moror?
Egomét quoque eius causa in funus pródeo,
Nihil suspicans etiám mali. So. Hem, quid id ést? Si. Scies.
Ecfértur. Imus. Interea inter mulieres,
Quae ibi aderant, forte unam áspicio adulescéntulam,
Formá. ... So. Bona fortasse. Si. Et voltu, Sósia,
Adeó modesto, adeó venusto, ut níl supra.
Quia túm mihi lamentári praeter ceteras
Visást, et quia erat fórma praeter céteras
Honésta et liberáli, accedo ad pédisequas;
Quae sit, rogo.

Sororem esse aiunt Chrysidis.
Percussit ilico ánimum. Attat, hoc illud est,
Hinc illae lacrumae, haec illast misericórdia !
So. Quam tímeo, quorsum evádas ! Si. Funus interim
Procédit. Sequimur; ád sepulcrum venimus;
In ígnem impositast ; flétur. Interea haéc soror,
Quam díxi, ad flammam accessit inprudéntius,
Satis cúm periclo. Ibi tum exanimatus Pámphiļus
Bene dissimulatum amorem et celatum indicat ;
Adcúrrit, mediam mulierem complectitur;
• Mea Glýcerium,' inquit, quíd agis? quor te is pérdítum ?'
Tum illa, ut consuetum fácile amorem cérneres,
Reiécit se in eum Aéns quam familiáriter!

Andr., I, i, 78–109.

66. A NEGOTIATION BETWEEN Two OLD ĢENTLEMEN CON

CERNING THE MARRIAGE OF THEIR CHILDREN.

(Simo, Sener; Chremes, Senex.)

Si. Per té deos oro, et nostram amicitiám, Chremes,
Quae, incépta a parvis, cum aétate adcrevít simul,
Perque únicam gnatám tuam, et gnatúm meum,
Quoius tibi potestas súmma servandi datur,
Ut me ádiuves in hac re ; atque ita uti núptiae

Prius quam

Fueránt futurae, fiant. Ch. Ah, ne me obsecra,
Quasi hóc te orando a me impetrare oporteat !
Alium ésse censes núnc me, atque olim quóm dabam ?
Si in rémst utrique ut fiant, accersi iube.
Sed si ex ea re plús malist, quam commodi,
Utrique, id ego te oro, in commune ut cónsulas,
Quasi ílla tua sit, Pámphilique ego sím pater.
Si. Immo ita volo, itaque póstulo ut fiát, Chremes ;
Neque póstulem abs te, ni ípsa res moneát. Ch. Quid est?
Si. Iraé sunt inter Glycerium et gnatum. Ch. Aúdio.
Si. Ita mágnae, ut sperem pósse avelli. Ch. Fábulae !
Si. Profécto sic est. Ch. Síc hercle, ut dicám tibi;
Amántium irae amoris integratiost.
Si. Em, id te oro, ut ante eámus. Dum tempus datur,
Dumque eíus lubido occlúsast contumeliis,

hárum scelera et lacrumae confictaé dolis
Redducunt animum aegrotum ad misericórdiam,
Uxórem demus. Spero consuetudine et
Coniugio liberáli devinctúm, Chremes,
Dein fácile ex illis sése emersurúm malis.
Ch. Tibi ita hóc videtur; át ego non posse árbitror,
Neque illum hánc perpetuo habére, neque me pérpeti.
Si. Qui scís ergo istuc, nísi periclum féceris?
Ch. At istúc periclum in fília fierí, grave est.
Si. Nempe incommoditas denique huc omnís redit :
Si evéniat, quod di prohibeant, discessio;
At si corrigitur, quót commoditatés, vide.
Princípio, amico fílium restítueris ;
Tibi génerum firmum, et fíliae inveniés virum.
Ch. Quid istíc? Si ita istuc ánimum induxti esse útile,
Noló tibi ullum commodum in me claúdier.
Si. Merito te semper máxumi fecí, Chremes.
Ch. Sed quid ais ? Si. Quid ? Ch. Qui scís eos nunc dis-

cordare intér se? Si. Ipsús mihi Davos, qui intumust eorúm consiliis, díxit ; Et ís mihi suadet núptias quantúm queam ut matúrem. Num cénses faceret, filium nisi sciret eadem haec vélle ?

Andr., III, iii, 6–46.

67. NOTHING IS

WORSE THAN TO PROMISE WHAT WE DO
NOT MEAN TO PERFORM.

Hócine est crédibile, aút memorabile,
Tánta vecórdia innáta quoiquam út siet,
Ut malis gaudeant átque ex incómmodis
Álteriús sua ut comparent commoda ? Ah,
Idnest verum ? Immo id hominúmst genus péssumum,
Dénegandí modo quis pudor paúlum adest;
Póst ubist tempus promissa iam perfici,
Túm coactí necessário se áperiunt.
Ét timent, ét tamen res premit denegare.
Íbi tum eorum inpudentissima orátiost :
• Quís tu es ? quis mi es ? quor meám tíbi ?
Heus, próxumus sum egomét mihi.'
At támen, Ubi fidés,' si rogés, nil pudént hic,
Ubi opus est; illi, úbi nil opúst, ibi verentur.

Andr., IV, i, 1-14.

68. A FATHER RATES HIS Son.

(Pamphilus, Adulescens ; Simo, Chremes, Senes.)

Pa. Quis mé volt? Perii, páter est! Si. Quid ais, omnium

Ch. Ah,
Rem pótius ipsam díc, ac mitte mále loqui.
Si. Quasi quícquam in hunc iam grávius dici póssiet !
Ain tándem, civis Glyceriumst? Pa. Ita praédicant.
Si. Ita praedicant?' O ingentem contidéntiam !
Num cógitat quid dicat ? num factí piget?
Vide, num eius color pudoris signum usquam indicat?
Adeo íupotenti esse ánimo, ut praeter civium
Morem átque legem, et suí voluntatém patris,
Tamen hánc babere stúdeat cum summó probro !
Pa. Me míserum! Si. Hem modone id démum sensti, Pám-

phile ?
Olim ístuc, olim, quom íta animum induxtí tuom,
Quod cúperes, aliquo pacto efficiundúm tibi,

[ocr errors]

Eodém die istuc vérbum vere in te áccidit.
Sed quid ego ? quor me excrúcio ? quor me mácero?
Quor méam senectutem huíus sollicito améntia ?
An ut pro huíus peccatis égo supplicium súfferam ?
Immo hábeat, valeat, vívat cum illa. Pa. Mi pater!
Si. Quid 'mí pater'? quasi tu húius indigeás patris !
Domus, úxor, liberi inventi invitó patre.
Adducti qui illam cívem hinc dicant; víceris.
Pa. Patér, licetne pauca ? Si. Quid dicés mihi?
Ch. Tamén, Simo, audi. Si. Ego aúdiam ? quid aúdiam,
Chremés ? Ch. At tandem dícat. Si. Age, dicát sino.
Pa. Égo me amare hanc fáteor. Si id peccárest, fateor id

quoque.
Tibi, pater, me dédo. Quidvis óneris inpone : impera.
Vís me uxorem ducere ? hanc vis mittere? Ut poteró, feram,
Hóc modo te obsecro, út ne credas á me adlegatum búnc

senem.

Síne me expurgem, atque illum huc coram addúcam. Si. Adducas ?

Pa. Sine, pater.
Ch. Aéquom postulat; da veniam. Pa. Síne te hoc exorém.

Si. Sino.
Quidvis cupio, dúm ne ab hoc me falli comperiár, Chremes.
Ch. Pró peccato mágno paulum súpplici satis est patri.

Andr., V, iii.

69. HUMANITAS.

(Chremes, Senex; Menedemus, Senes.)

Ch. Numquám tam mane egrédior, neque tam vésperi
Domúm revortor, quin te in fundo conspicer
Fodere, aút arare, aut aliquid ferre. Dénique
Nullúm remittis tempus, neque te réspicis.
Haec nón voluptati tibi esse, satis certó scio.
* Enim,' díces, quantum hic óperis fiat, paénitet.'
Quod in ópere faciundo óperae consumís tuae,
Si súmas in illis éxercendis, plús agas.
Me. Chremés, tantumne ab ré tuast otí tibi,
Aliéna ut cures éa quae nil ad te áttinent?

« PreviousContinue »