Page images
PDF
EPUB

66

testem facit: “Si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.' Haec, cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuerit, baec, portam ingrediens, haec, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique iurisiurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim sollemnes sunt) peractis, bellum ita indicit: 'Audi, Iuppiter, et tu, lane Quirine, Diique omnes caelestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite! Ego vos testor, populum illum' (quicumque est, nominat) 'iniustum esse neque ius persolvere. Sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.' Tum nuntius Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres consulebat :

Quarum rerum litium causa condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, fieri, solvi oportuit, dic,' inquit ei, quem primum sententiam rogabat, •quid censes ?' Tum ille : “Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine alii rogabantur, quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum, ut fetialis bastam ferratam, aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret, et non minus tribus puberibus praesentibus, diceret: Quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret; ob eam rem ego, populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.' Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetitae res, ac bellum indictum ; moremque eum posteri acceperunt.1

Ap. Liv., I, 32.

1 See Wordsworth, ‘Fragments and Specimens of Early Latin,' pp. 276–279, 551 et seq.; for selection 45, also Allen, ‘Remnants of Early Latin,' pp. 77–79.

47. FORMULA VERIS SACRI VOVENDI.

His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus, consulente conlegium praetore, omnium primum populum consuleudum de vere sacro censet; iniussu populi voveri non posse. Rogatus in haec verba populus : * Velitis iubeatisne haec sic fieri ? Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquenuium proximum, sicut velim eam esse salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpis sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver adtulerit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, Iovi fieri ex qua die senatus populusque iusserit. Qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito ; quo modo faxit, probe factum esto. Si id moritur, quod fieri oportebit, profanum esto, tieque scelus esto. Si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, ne populo scelus esto, neve cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea, ac senatus populusque iusserit fieri, faxitur, eo populus solutus liber esto.'

Ap. Liv., XXII, 10.

M. PORCIUS CATO, 234–149 B. C.

48. AGRICULTURE IS THE BEST OCCUPATION.

Est interdum praestare mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum siet; et item fenerari, si tam honestum siet. Maiores nostri sic habuerunt, et ita in legibus posiverunt, furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimari. Et virum bonum quom laudabant, ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo; verum (ut supra dixi) periculosum et

calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius quaestus stabilissimusque consequitur, minimeque invidiosus ; minimeque male cogitantes sunt, qui in eo studio occupati sunt.

R. R., i.

49. PORTRAIT OF A GOOD STEWARD.

Haec erunt vilici officia. Disciplina bona utatur. Feriae serventur. Alieno manum abstineat. Sua servet diligenter. Litibus familiae supersedeat. Si quis quid deliquerit, pro noxa bono modo vindicet. Familiae male ne sit, ne algeat, ue esuriat; opere bene exerceat; facilius malo et alieno prohibebit. Vilicus si nolet male facere, non faciet. Si passus erit, dominus in pune ne sinat esse. Pro beneficio gratiam referat, ut aliis recte facere libeat. Vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. Familiam exerceat; consideret, quae dominus imperaverit, fiant. Ne plus censeat sapere se, quam dominum. Amicos domini, eos habeat sibi amicos. Cui iussus siet, auscultet. Rem divinam, nisi Conpitalibus in conpito aut in foco, ne faciat. Iniussu domini credat nemini. Quod dominus crediderit, exigat. Satui semen, cibaria, far, vinum, oleum mutuum dederit nemini. Duas aut tres familias habeat, unde utendo roget, et quibus det; praeterea nemini. Rationem cum domino crebro putet. Operarium, mercennarium politorem diutius eundem ne habeat die. Nequid emisse velit insciente domino, neu quid dominum celavisse velit. Parasitum nequem habeat. Haruspicem, augurem, hariolum, Chaldaeum ne quem consuluisse velit. Segetem ne defrudet; nam id infelix est. Opus rusticum omne curet uti sciat facere, et id faciat saepe, dum ne lassus fiat. Si fecerit, scibit in mente familiae quid siet, et illi animo aequiore facient. Si hoc faciet, minus libebit ambulare, et valebit rectius, et dormibit libentins. Primus cubitu surgat, postremus cubitum eat. Prius villam videat clausa uti siet, et uti suo quisque loco cubet, et uti iumenta pabulum habeant. Boves maxima diligentia curatos habeto. Bubulcis opsequito partim, quo libentius boves curent.

R. R., v.

50. PORTRAIT OF THE STEWARD'S WIFE.

Vilicae quae sunt officia, curato faciat. Si eam tibi dederit dominus uxorem, ea esto contentus. Ea te metuat, facito. Ne nimium luxuriosa siet. Vicinas aliasque mulieres quam

minimum utatur; neve domum, neve ad sese recipiat. Ad cenam hequo eat, neve ambulatrix siet.

Rem divinam ne faciat, neve wandet, qui pro ea faciat, iniussu domini aut dominae. Scito dominum pro tota familia rem divinam facere. Munda siet. Villam conversam mundamque habeat. Focum purum circumversum cotidie, priusquam cubitum eat, habeat. Kalendis, Idibus, Nonis, festus dies cum erit, coronam in focum indat. Per eosdemque dies Lari familiari pro copia supplicet. Cibum tibi et familiae curet uti coctum habeat. Gallinas multas, et ova uti habeat. Pira arida, sorba, ficos, uvas passas, sorba in sapa, et pira, et uvas in doliis, et mala strutea ; uvas in vinaceis, et in urceis, in terra obrutas ; et nuces Praenestinas recentes in urceo in terra obrutas habeat. Mala Scantiniana in doliis, et alia, quae condi solent, et silvatica. Haec omnia quotannis diligenter uti condita habeat. Farinam bonam, et far suptile sciat facere.

R. R., cxliii.

51. A VINDICATION OF HIS PUBLIC LIFE.

Iussi caudicem proferri, ubi mea oratio scripta erat de ea re, quod sponsionem feceram cum M. Cornelio. Tabulae prolatae. Maiorum benefacta perlecta, deinde quae ego pro re publica fecissem leguntur; ubi id utrumque perlectum est, deinde scriptum erat in oratione : “Numquam ego pecuniam neque meam neque sociorum per ambitionem dilargitus sum. Attat, noli, noli peribere, inquam, istud, nolunt audire. Deinde recitavit, • Numquam praefectos per sociorum vestrorum oppida inposivi, qui eorum bona, liberos diriperent.' Istud quoque dele, nolunt audire. Recita porro. Numquam ego praedam neque quod de hostibus captum esset, neque manubias inter pauculos amicos meos divisi, ut illis eriperem qui cepissent.' Istuc.quoque dele, nihil minus volunt dici, non opus est recitato. • Numquam ego evectionem datavi, quo amici mei per symbolos pecunias magnas

caperent. Perge istuc quoque uti cum maxime delere. “Numquam ego argentum pro vino congiario inter apparitores atque amicos meos disdidi, neque eos malo publico divites feci.' Enim vero usque istuc ad lignum dele. Videsis, quo loco res publica siet, uti quod rei publicae bene fecissem, unde gratiam capiebam, nunc idem illud memorare non audeo, ne invidiae siet; ita inductum est male facere inpoene, bene facere non in poene licere.

Or. de Sumptu Suo, ap. Front., Ep. ad Ant., i, 1, p. 99, Naber.

52. AN INSOLENT NOBLE.

Dixit, a decemviris parum sibi bene cibaria curata esse, iussit vestimenta detrahi, atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanç servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere : eane fieri bonis, bowo

genere gnatis, boni consultis ? Ubi societas ? Ubi fides maiorum ? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse ! Set quantum luctum quantumque gemitum, quid lacrimarum quantumque fletum factum audivi? Servi iniurias nimis aegre ferunt. Quid illos, bono genere natos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?

Or. in Thermum, ap. Gell., X, iii, 17.

53. SPEECH ON BEHALF OF THE RHODIANS.

Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere, atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus.

« PreviousContinue »