Page images
PDF
EPUB

33. DENIAL OF Divine PROVIDENCE.

Égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum,
Séd eos non curare opinor, quíd agat humanúm genus ;
Nám si curent, béue bonis sit, mále malis, quod núnc abest.

Telam., fr. ap. Cic., De Div., II, 1, 104, et De Nat. Deor.,

III, xxxii, 79.

34. A WARNING AGAINST RELIGIOUS QUACKS.

Séd superstitiosi vates inpudentesque arioli, Aút inertes aút insani aut quibus egestas ímperat, Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam, Quibu' divitias póllicentur, áb eis drachumam ipsí petunt. De hís divitiis sibi deducant dráchumam, reddant cétera.

Telam., fr. ap. Cic., De Div., I, lviii, 132.

35. ILIA'S DREAM.

Eccita cum tremulis anus attulit artubu' lumen,
Talia tum memorat lacrimans, exterrita somno:
' Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpu' meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos. Ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.
Exim compellare pater me voce videtur
His verbis: “O gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.”
Haec ecsatu' pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnu' reliquit.'

Ann., ap. Cic., De Div., 1, xx, 40.

36. ROMULUS AND REMUS.

Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat. At Romulu' pulcher in alto
Quaerit Aventino laevum genus altivolantum.
Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibu' cura viris, uter esset induperator.
Expectant veluti, consul cum mittere signum
Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
Quam mox emittat pictis e faucibu' currus :
Sic exspectabat populus atque ora tenebat
Rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albu’ recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit acta foras lux;
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
Laeva volavit avis, simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim
Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Ann., ap. Cic., De Div., I, xlviii, 107.

37. WOODCUTTERS AT WORK.

Incedunt arbusta per alta, securibu' caedunt,
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
Fraxinu’ frangitur atque abies consternitur alta.
Pinus proceras pervortunt. Omne sonabat
Arbustum fremitu silvai frondosai.

Ann., ap. Macrob., Sat. VI, 2, 27.

38. SPEECH OF PYRRHUS AS TO RESTORING THE ROMAN

PRISONERS.

Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis !
Nec cauponantes bellum, sed belligerantes,
Ferro, non auro vitam cernamus utrique !
Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors,

Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum :
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
Eorundem me libertati parcere certumst.
Dono, ducite, doque volentibu' cum magnis dis.

Ann., ap. Cic., De Off, 1, xii, 38.

39. A CHARACTER.

Haece locutu' vocat, quoi tum bene saepe libenter
Mensam sermonesque suos rerumque suarum
Inpartit cumulum, magnam cum lassu' diei
Partem fuisset de summis rebu' regundis
Consilio indu foro lato sanctoque senatu ;
Cui res audacter magnas parvasque iocumque
Eloqueretur, uti iuxta malaque et bona dictu
Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret,
Prudenter quod dicta loquive tacereve posset ;
Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque ;
Ingenium, cui nulla malum sententia suadet
Ut faceret facinus levis aut malu’; doctu’, fidelis,
Suavis homo, facundu', suo contentu', beatus,
Scitu', secunda loquens in tempore, commodu' verbum
Paucum, multa tenens antiqua, sepulta, vetusta ;
Quem faciunt mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum lecti simul atque recentum
Libri, qui novit leges divumque hominumque.
Hunc inter pugnas Serviliu' sic compellat.

Ann., ap. Gell., XII, iv, 4.

40. THE MILITARY SUPPLANTS THE Civil POWER IN THE

STATE.

Pellitur e medio sapientia, vi geritur res,
Spernitur orator bonus, horridu' miles amatur.
Haud doctis dictis certantes, sed maledictis
Miscent inter sese inimicitiam minitantes.
Non ex iure manum consertum, sed magi' ferro
Rem repetunt, regnumque parant, vadunt solida vi.

Ann., ap. Gell., XX, X, 4.

41. A STAUNCH SOLDIER.

Undique conveniunt velut imber tela tribuno.
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo,
Aerato sonitu galeae. Sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper adundantes hastas frangitque quatitque.
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
Nec respirandi fit copia ; praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

Ann., ap. Macrob., Sat., VI, 3.

42. CALM AFTER A STORM.

Mundus caéli vastus constitit silentio,
Ét Neptunus saévus undis ásperis pausám dedit;
Sól equis iter repressit úngulis volántibus,
Cónstitere amnés perennes, árbores ventó vacant.

Sat. de Scip., fr. ap. Macrob., Sat., VI, 2.

43. EPIGRAMS ON Scipio.

Hic est ille situs, cui nemo civi' neque hostis
Quivit pro factis reddere opis pretium.

Ap. Sen., Ep., xviii, 5 (108), 32. A sole exoriente supra Maeoti' paludes

Nemo est qui factis aequiperare queat. Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,

Mi soli caeli maxima porta patet. Ap. Cic., Tusc. Dis., V, xvii, 49; Sen., Ep., xviii, 5 (108), 34.

44. His OWN EPITAPH.

Aspicite, o cives, senis Enni imagini' formam;

Hic vostrum panxit maxuma facta patrum. Nemo me dacrumis decoret, nec funera fletu Faxit. Cur? Volito vivo' per ora virum.

Ap. Cic., Tusc. Dis., I, xv, 34.

ANCIENT FORMULAS, OF UNCERTAIN DATE.

45. FORMULA FOEDERIS FERIENDI.

Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: 'Iubesne me, Rex, cum patre, patrato populi Albani foedus ferire ?' İubente rege, Sagmina,' inquit, te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito.' Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita rogavit : Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa, comitesque meos? Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque taugens. Pater patratus ad iusiurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus ; multisque id verbis, quae, longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis : Audi,' inquit, Iuppiter ; audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus ! Ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit.

Sua item carmina Albani, suumque iusiurandum, per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

Ap. Liv., I, 24.

46. FORMULAE RERUM REPETUNDARUM ET BELLI

INDICENDI.

Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est), 'Audi, Iuppiter,' inquit, 'audite fines' (cuiuscumque gentis sunt, nominat), 'audiat Fas! Ego sum publicus nuntius populi Romani ; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Iovem

« PreviousContinue »