Page images
PDF
EPUB

PETRONIUS ARBITER, TIME OF NERO.

383. THE RHETORICIAN AGAMEMNON SATIRIZES THE PREVAILING METHODS OF EDUCATION.

Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed 'Adulescens,' inquit, 'quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere; nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur." Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint; sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo. Quid ergo est? parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes inprobasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam.'

Sat., 3, 4..

384. CONVERSATION AT THE TABLE OF TRIMALchio, a RICH PARVenu.

[ocr errors]

Dum haec loquimur, puer speciosus vitibus hederisque redimitus modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poëmata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio, ‘Dionyse,' inquit, liber esto.' Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit; tum Trimalchio rursus adiecit, 'Non negabitis me,' inquit, ‘habere Liberum patrem.' Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit; nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset Dies,' inquit, ‘nihil est; dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus; vix me balneus calfecit; tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum; vinus mihi in cerebrum abit. Excepit Seleucus fabulae partem et Ego,' inquit, 'non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus; homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit: videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu, utres inflati ambulamus; minores quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset? Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. ad plures: medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil est aliud quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime - manumisit aliquot etiam si maligne illum ploravit uxor.'

Tamen abiit

Sat., 41, 42.

AUCTOR AETNAE, PROBABLY LUCILIUS JUNIOR, CONTEMPORARY OF SENECA.

385. THE PLEASURES OF PHYSICAL RESEARCH.

Nosse fidem rerum, dubiasque exquirere causas,
Ingenium sacrare, caputque attollere caelo;
Scire, quot et quae sint magno natalia mundo;
Principia occasus metuunt, an saecula pergunt,
Et firma aeterno religata est machina vinclo;
Solis scire modum et quanto minor orbita lunae est,
Haec brevior cur sic bis senos pervolet orbes,
Annuus ille meet; quae certo sidera currant
Ordine, quaeque suos servent incondita postus;
Sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri;
Nubila cur Phatne caelo denuntiet imbres,
Quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni;
Tempora cur varient anni, ver, prima iuventa,
Cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit,
Autumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit;
Axem scire Helices et tristem nosse cometen,
Lucifer unde micet, quave Hesperus, unde Bootes;
Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax ;
Quo rapiant nautae, quo sidere lintea pandant;
Scire vias maris et caeli praedicere cursus ;
Qua luce Orion, qua Sirius excubet index,
Et quaecumque latent tanto miracula mundo,
Non congesta pati, nec acervo condita rerum,
Sed manifesta notis certa disponere sede
Singula divina est animi ac iucunda voluptas.1
Aetna, 226-251.

1 Cf. Baehrens, 'Poetae Lat. Min.,' Vol. II, pp. 102-104.

C. PLINIUS SECUNDUS, 23–79 A. D.

386. THE UNIVERSE CONFOUNDED WITH GOD.

Mundum et hoc, quodcumque nomine alio caelum appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum, neque interiturum umquam. Huius extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanae coniectura mentis. Sacer est, aeternus, inmensus, totus in toto, immo vero ipse totum ; infinitus, et finito similis ; omnium rerum certus, et similis incerto; extra, intra, cuncta conplexus in se; idemque rerum naturae opus, et rerum ipsa natura. Furor est, mensuram eius animo quosdam agitasse, atque prodere ausos; alios rursus, occasione hinc sumpta aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret: aut, si una omnes incubarent, totidem tamen soles, totidemque lunas, et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera; quasi non eadem quaestione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicuius, aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari, non illud idem in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim opere. Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tamquam interna eius cuncta plane iam sint nota, ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere, qui sui nesciat ; aut (miror!) homines videre, quae mundus ipse non capiat.

Hist. Nat., II, i, 1.

387. How FAR IS THE ROTUNDITY OF THE EARTH COMPATIBLE WITH THE EXISTENCE OF LARGE BODIES OF WATER ON ITS SURFACE?

Sed volgo maxima haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere cogatur. Atqui non aliud in rerum natura aspectu manifestius. Namque et dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus, et pulveri inlatae, frondiumque lanugini inpositae, absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis repletis media maxime tument; quae propter sub

tilitatem umoris, mollitiamque in se residentem, ratione facilius, quam visu, deprehenduntur. Idque etiam magis mirum, in poculis repletis, addito umore minimo circumfluere quod supersit; contra evenire ponderibus additis ad vicenos saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delibantur. Eadem est causa, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua; ac procul recedente navigio, si quid, quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim descendere videatur, et postremo occultetur. Denique Oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret, atque non dicideret, nullo ultra margine includente? Ipsum id ad miraculum redit, quonam modo etiamsi globetur, extremum non decidat mare. Contra quod, ut sint plana maria, et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio, magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent. Namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur, et sit haec natura earum confessa, nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas, quo longissime devexitas passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri, quam quae ad extremum mare a primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas vergere in centrum: ideoque non decidere, quoniam in interiora nitantur.

II, lxv.

388. A THEORY OF THE TIDES. THEY ARE DUE TO A COMBINATION OF SOLAR AND LUNAR INFLUENCE.

Et de aquarum natura conplura dicta sunt. Sed aestus maris accedere et reciprocare maxime mirum; pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque. Bis inter duos exortus lunae adfluunt, bisque remeant, vicenis quaternisque semper horis. Et primum attollente se cum ea mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes; rursusque ab occasu subter ad caeli ima, et meridiano contraria, accedente, inundantes; hinc donec iterum exoriatur, se resorbentes. Nec umquam eodem tempore, quo pridie, reflui; ut ancillantes siderum trahentique secum avido haustu maria, et adsidue aliunde, quam pridie, exorienti; paribus tamen intervallis reciproci, senisque

« PreviousContinue »