Page images
PDF
EPUB

Egeritur; tristi spoliantur templa rapina,
Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.
iii, 134-168.

372. AFRANIUS SURRENDERS TO CAESAR.

Si me degeneri stravissent fata sub hoste,
Non deerat fortis rapiendo dextera leto;
At nunc sola mihi est orandae causa salutis,
Dignum donanda, Caesar, te credere vita.
Non partis studiis agimur nec sumpsimus arma
Consiliis inimica tuis. Nos denique bellum
Invenit civile duces, causaeque priori,
Dum potuit, servata fides. Nil fata moramur;
Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
Securumque orbis patimur post terga relicti.
Nec cruor effusus campis tibi bella peregit,
Nec ferrum, lassaeque manus. Hoc hostibus unum,
Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur.
Otia des fessis, vitam patiaris inermes

Degere, quam tribuis; campis prostrata iacere
Agmina nostra putes; neque enim felicibus armis
Misceri damnata decet, partemque triumphi

Captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
Hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas.

iv, 344-362.

373. CAESAR IN A SMALL BOAT ENCOUNTERS A TERRIBLE STORM THE DANGER ONLY SWELLS HIS PRIDE.

Credit iam digna pericula Caesar

Fatis esse suis. Tantusne evertere,' dixit,

'Me superis labor est, parva quem puppe sedentem
Tam magno petiere mari? Si gloria leti
Est pelago donata mei, bellisque negamur,
Intrepidus, quamcunque datis mihi, numina, mortem
Accipiam. Licet ingentes abruperit actus
Festinata dies fatis; sat magna peregi.

Arctoas domui gentes; inimica subegi

Arma metu; vidit Magnum mihi Roma secundum.
Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.
Nulla meis aberit titulis Romana potestas.
Nesciat hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum
Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum
Et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
Est opus, o superi; lacerum retinete cadaver
Fluctibus in mediis; desint mihi busta rogusque,
Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni.'
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus
Invalida cum puppe levat; nec rursus ab alto
Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,
Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis,
Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes
Fortunamque suam, tacta tellure, recepit.

v, 653-677.

374. POMPEY RELUCTANTLY CONSENTS TO THE BATTLE OF

PHARSALIA.

[ocr errors]

'Si placet hoc,' inquit, cunctis, si milite Magno,
Non duce, tempus eget, nil ultra fata morabor.

Involvat populos una Fortuna ruina,

Sitque hominum magnae lux ista novissima parti.
Testor, Roma, tamen: Magnum, quo cuncta perirent,
Accepisse diem. Potuit tibi vulnere nullo
Stare labor belli; potuit sine caede subactum,
Captivumque ducem violatae tradere paci.
Quis furor, o caeci, scelerum? Civilia bella
Gesturi metuunt, ne non cum sanguine vincant?
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
Ad praematuras segetum ieiuna rapinas
Agmina compulimus, votumque effecimus hosti,
Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum
Permiscere meis. Belli pars magna peracta est
His, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret,
Si modo virtutis stimulis, iraeque calore
Signa petunt. Multos in summa pericula misit

Venturi timor ipse mali. Fortissimus ille est,
Qui promptus metuenda pati, si comminus instent,
Et differre potest. Placet haec tam prospera rerum
Tradere Fortunae? gladio permittere mundi
Discrimen? Pugnare ducem, quam vincere, malunt.
Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
Accipe maiores, et caeco in Marte tuere.
Pompeii nec crimen erit, nec gloria bellum.'

vii, 87-112.

375. CORNELIA BEWAILS HER HUSBAND'S MURDer.

At non tam patiens Cornelia cernere saevum Quam perferre nefas, miserandis aethera complet Vocibus: 'O coniux, ego te scelerata peremi! Letiferae tibi causa morae fuit avia Lesbos Et prior in Nili pervenit litora Caesar. Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud A superis immisse caput, vel Caesaris irae Vel tibi prospiciens, nescis crudelis, ubi ipsa Viscera sint Magni, properas, atque ingeris ictus, Qua votum est victo. Poenas non morte minores Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa Libera bellorum, quae matrum sola per undas, Et per castra comes, nullis absterrita fatis, Victum, quod reges etiam timuere, recepi. Hoc merui coniux, in tuta puppe relinqui? Perfide, parcebas? te fata extrema petente, Vita digna fui? Moriar, nec munere regis. Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes, Aut aliquis, Magno dignus comes, exigat ensem. Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis? Vivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non est Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem; Servor victori.' Sic fata, interque suorum Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.

viii, 637-662.

376. CHARACTER OF POMPEY.

Non tamen ad Magni pervenit gratius umbram,
Omne quod in superos audet convicia vulgus,
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
'Civis obit,' inquit, multo maioribus impar
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
Cui non ulla fuit iusti reverentia; salva
Libertate potens, et solus plebe parata

[ocr errors]

Privatus servire sibi, rectorque senatus,
Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit;
Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes; sed plura retentis
Intulit; invasit ferrum, sed ponere norat.
Praetulit arma togae, sed pacem armatus amavit.
Iuvit sumpta ducem, iuvit dimissa potestas.
Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
Olim vera fides, Sulla Marioque receptis,
Libertatis obit; Pompeio rebus adempto,
Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit:
Nec color imperii, nec frons erit ulla senatus.
O felix, cui summa dies fuit obvia victo,
Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses
Forsitan in soceri potuisset vivere regno.
Scire mori, sors prima viris, sed proxima cogi.
Et mihi, si fatis aliena in iura venimus,
Da talem, Fortuna, Iubam. Non deprecor hosti
Servari, dum me servet cervice recisa.'

!

ix, 186-214.

19

POMPONIUS MELA, TIME OF CLAUDIUS.

377. A GENERAL OUTLINE OF THE GEOGRAPHY OF THE EARTH.

Omne igitur hoc, quidquid est, cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur; partibus differt. Unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus ; quo demergitur, occidens, vel occasus; qua decurrit, meridies; ab adversa parte, septentrio. Huic medio terra sublimis cingitur undique mari; eodemque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis

plagae incognitus; huius dicendus est. Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem milibus passuum patens, terras aperit atque intrat; tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coëuntibus, adeo in artum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat; rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno se extendit ambitu, et magnae paludi, ceterum exiguo ore, coniungitur. Id omne qua

:

venit, quaque dispergitur, uno vocabulo nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis, nos fretum, Graeci Topoμóv, appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se artat, Hellespontus vocatur; Propontis, ubi expandit ubi iterum pressit, Thracius Bosporus: ubi iterum effudit, Pontus Euxinus; qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus; palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum

« PreviousContinue »