Page images
PDF
EPUB

Quamquam illud dulcést, esse et bibere,
Amór amari dát satis quod aégrest.
Fugit forum, fugát suos cognátos.
Fugát se ipsus áp suo contútu,

Neque eum sibi amicum volunt dici.

Mille modis amor ígnorandust, prócul abdendus átque apstandust. Nám qui in amorem praécipitavít, péius perit quasi sáxo saliat. Ápage te sis, amor! tuás res tibi habéto.

Amor, amicús mihi né fuas !

Sunt tamen, quós miseros mísere maleque hábeas,

Quós tibi fécisti obnoxios.

Cérta res ést ad frugem ádplicare ánimum.

Trin., II, i, 10-34.

26. A PURCHASER FRIGHTENED OUT OF A BARGAIN.

(Stasimus, Servus: Philto, Senex.)

St. Per deós atque homines díco, ne tu illúnc agrum
Tuom síris umquam fíeri, neque gnatí tui.

Ei rei árgumenta dícam. Ph. Audire edepól lubet.
Primum ómnium, olim térra quom proscínditur,

St.

In quíncto quoque súlco moriuntúr boves.

Ph. Apage!

St. Neque úmquam quisquam est, quóius ille agér fuit,
Quin péssume ei res vórterit. Quoiúm fuit,

Alii éxolatum abiérunt; alii emórtui ;

Alií se suspendére. Em, nunc hic, quóius est,

Ut ad incitas redactust! Ph. Apage a me ístum agrum !
St. Magisápage' dicas, si ómnia ex me audíveris!

Nam fúlguritae súnt alternas árbores ;

Sués moriuntur ánginad acérrume ;

Ovés scabrae sunt, tám glabrae, em, quam haec ést manus.
Tum autém Surorum, génus quod patientíssumum est
Hominúm, nemo exstat, qui íbi sex menses víxerit ;

Ita cúncti solstitiáli morbo décidunt.

Ph. Credo égo istuc, Stasime, ita ésse; sed Campáns genus
Multó Surorum iam ántidit patiéntiam.

Sed is ést ager profécto, ut te audiví loqui,

Malós in quem omnes públice mittí decet.
Sicut fortunatórum memorant insulas,
Quo cúncti, qui aetatem égerínt casté suam,
Convéniant: contra istóc detrudi máleficos
Aequóm videtur, quí quidem istius sít modi.
St. Hospítium est calamitátis. Quid verbís opust?
Quamvís malam rem quaéras, illic réperias.
Ph. At tu hércle et illi et álibi.

St. Cave, sis, díxeris,

Me tibi dixisse hoc. Ph. Díxti tu arcanó satis.

St. Quin híc quidem cupit illum ápse abalienárier,
Si quém reperire possit, quoii os súblinat.

Ph. Meus quídem hercle numquam fíet. St. Si sapiés quidem.
Lepide hércle de agro ego húnc senem detérrui.

Trin., II, iv, 119-124, 132-159.

27. SENATUS CONSULTUM DE BACCHANALIBUS, 186 B. C.

Q. Marcius L. f., S. Postumius L. f., cos., senatum consoluerunt n. Octob. apud aedem Duelonai. Sc. arf. M. Claudi M. f., L. Valeri P. f., Q. Minuci C. f.

De Bacanalibus quei foideratei esent, ita exdeicendum cen

suere :

Nei quis eorum Bacanal habuise velet. Sei ques esent, quei sibei deicerent necesus ese Bacanal habere, eeis utei ad praetorem urbanum Romam venirent deque eeis rebus, ubei eorum verba audita esent, utei senatus noster decerneret, dum ne minus senatorbus C adesent, quom ea res cosoleretur. Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium quisquam, nisei praetorem urbanum adiesent, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere :

Sacerdos nequis vir eset. Magister neque vir neque mulier quisquam eset. Neve pecuniam quisquam eorum comoinem habuise velet, neve magistratum neve promagistratud neque virum neque mulierem quiquam fecise velet. Neve posthac

EPITAPH OF P. CORNELIUS SCIPIO.

23

inter sed coniourase neve comvovise neve conspondise neve conpromesise velet, neve quisquam fidem inter sed dedise velet. Sacra in oquoltod ne quisquam fecise velet, neve in poplicod neve in preivatod neve exstrad urbem sacra quisquam fecise velet, nisei praetorem urbanum adieset, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosolereiousiset. Censuere :

tur,

Homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam fecise velet, neve inter ibei virei plous duobus, mulieribus plous tribus, arfuise velent, nisei de praetoris urbani senatuosque sententiad, utei suprad scriptum est.

Haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum nouudinum; senatuosque sententiam utei scientes esetis, eorum sententia ita fuit: sei ques esent, quei arvorsum ead fecisent, quam suprad scriptum est, eeis rem caputalem faciendam censuere ; atque utei hoce in tabolam ahenam inceideretis, ita senatus aiquom censuit ; uteique eam figier ioubeatis ubei facilumed gnoscier potisit; atque utei ea Bacanalia, sei qua sunt, exstrad quam sei quid ibei sacri est, ita utei suprad scriptum est, in diebus X, quibus vobeis tabelai datai erunt, faciatis utei dismota sient. In agro Teurano.1

Inscr.

28. EPITAPH OF P. CORNELIUS SCIPIO, PROB ABLY SON OF AFRICANUS MAJOR, AUGUR 180 B. C.

Quei ápice insígne Diálés fláminís gesístei,

Mors pérfecít tua ut éssent ómniá brévia,

Honós, famá virtúsque, glória átque ingénium ;
Quibús sei in lónga lícuisét tibe útier víta,

Facilé facteís superáses glóriám maiórum.

Quaré lubéns te in grémiu, Scípió, récipit
Terrá, Publí, prognátum Públió, Cornéli.

Inscr.

1 See Allen, Remnants of Early Latin,' pp. 28-31; for other references see note on p. 1.

29.

Q. ENNIUS, 239-169 B. C.

DREAM OF PRIAM, AND ITS INTERPRETATION.

Máter gravida párere se ardentém facem
Visa ést in somnis Hécuba; quo fató pater
Rex ípse Priamus sómnio, mentís metu
Percúlsus, curis saúcius superántibus,
Sic sácrificabat hóstiis balántibus.
Tum cóniecturam póstulat, pacém petens,
Ut se édoceret óbsecrans Apóllinem,
Quo sése vertant tántae sortes sómnium.
Ibi éx oraclo vóce divina édidit

Apóllo, puerum prímus Priamo quí foret
Postílla natus, témperaret tóllere ;

Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.

Alex., fr. ap. Cic., De Div., I, xxi, 42.

30. CASSANDRA'S VISION.

Hec. Sed quid oculis rábere visa es dérepente aidéntibus?
Úbi illa tua paulo ante sapiens vírginali' modéstia?

Cas. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum,
Maésta sum superstitiosis áriolatiónibus.

Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet.
Vírgines aequális vereor, pátris mei meum factúm pudet,
Optumi virí. Mea mater, tuí me miseret, meí piget.
Optumam progéniem Priamo péperisti extra me. Hóc dolet !
Mén obesse, illós prodesse, me obstare, illos óbsequi !

Ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque incendio!
Múltos annos látuit: cives, férte opem et restínguite!
Iamqué mari magno clássis cita
Texítur; exitium exámen rapit;
Advéniet, fera velívolantibu'

Navíbu' complebit mánu' litora.

Alex., fr. ap. Cic., De Div., I, xxxi, 66, 67.

31. THE SACK OF TROY.

Quíd petám praésidi aut éxsequár? quóve núnc
Aúxilió éxilí aút fugaé fréta sím?

Árce et úrbe órba súm. Quo áccidám? quo ápplicém?
Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent,
Fána flamma déflagrata, tósti alti stant párietes
Déformati atque ábiete crispa.

O páter, o patria, o Príami domu',
Saeptum áltisono cardíne templum!
Vidi égo te astante ope bárbarica,
Tectís caelatis lácuatis,

Auro, ébore instructam régifice.
Haec ómnia videi inflámmarei,
Priamó vi vitam evítarei,
Iovis áram sanguine túrparei.

Vidí, videre quód me passa aegérrume,
Hectórem curru quádriiugo raptárier,
Hectóris natum dé muro iactárier.

Androm., fr. ap. Cic., Tusc., III, xix, 44, et al.

32. MEDEA'S NURSE DEPLORES JASON'S VISIT.

Utinám ne in nemore Pélio secúribus

Caesa áccídisset abiégna ad terrám trabes,
Neve índe navis íncohandae exordium
Coepísset, quae nunc nóminatur nómine
Argó, quia Argivi ín ea delectí viri
Vectí petebant péllem inauratam árietis
Colchís, imperio régis Peliae, pér dolum.

Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem
Medea, animo aegra, amóre saevo saúcia.

Med. Exul, fr. in Rhet. ad Herenn., II, xxii, 34.

« PreviousContinue »