Page images
PDF
EPUB

Pe. Tuóm parasitum non novisti? Me. Nón tibi
Sanúm est, adulescens, sínciput, ut intéllego.
Pe. Respónde : surripuistin' uxorí tuae
Pallam ístanc hodie, atque eam dedisti Erótio ?
Me. Neque hércle ego uxorem hábeo, neque ego Erótio
Dedi, nec pallam súrpui. Satin' sánus es ?
Pe. · Occísa est haec res ! Nón ego te indutúm foras
Exíre vidi pallam ? Me. Vae capití tuo !
Tun’ méd indutum fuisse pallam praédicas ?
Pe. Ego hércle vero.

Me. Nón tu abis, quo dignus es,
Aut té piari iúbe, homo vesaníssume?
Pe. Numquam édepol quisquam me éxorabit, quín tuae
Uxórei rem omnem iam, út siet gesta, éloquar.
Omnés in te istaec récident contumeliae.
Faxo haud inultus prándium comédereis.

Men., III, ii, 29-55

20. A BRAGGART CAPTAIN AND HIS PARASITE.

(Artotrogus, Parasitus ; Pyrgopolinices, Miles.)

Ar. Quid in Cappadocia, úbi tu quingentós simul,
Ni hebés máchaera fóret, uno ictu occíderas ?
Py. At péditastelli quía erant, sivi víverent.
Ar. Quid tibi ego dicam, quod omnes mortalés sciunt,
Pyrgópolinicem te únum in terra vívere
Virtúte et forma et fáctis invictíssumum?
Amánt ted omnes mulieres, neque iniúria,
Qui sís tam pulcer; vél illae, quae here pallio
Me reprehenderunt. Py. Quid eae dixerúnt tibi ?
Ar. Rogitábant: 'Hicine Achilles est ?' inquít mihi.
• Immo éius frater, inquam, “est.' Ibi illarum áltera :
• Ergó mecastor púlcer est,' inquít mihi,
Et liberalis. Víde, caesaries quám decet.
Ne illaé sunt fortunatae, quae cum istó cubant!'
Py. Itane aíbant tandem ? Ar. Quaén' me ambae obsecráverint,
Ut te hodie quasi pompam íllac praeterdúcerem?
Py. Nimiá est miseria, nímis pulcrum esse hominem.

[ocr errors]

Ar. Molestae sunt; orant, ámbiunt, exóbsecrant,
Vidére ut liceat; ád sese arcessi iubent,
Ut tuó non liceat operam dare negótio.

Mil. Gl., I, i, 52-71.

21. A LADY'S TOILET.

Negoti sibí qui volét vim paráre,
Navem ét mulierem, haéc sibi duó comparáto.
Nam núllae magis res duae plus negóti
Habént, forte si ócceperis exornáre ;
Neque úmquam sat ístae duaé res ornántur,
Neque eís ulla ornándi satís satietás est.
Atque haec ut loquor, nunc domó docta dico.
Nam nós usque ab aurora ad hoc quod diéi est
Ex industria ámbae númquam concessámus
Lavári, aut fricári, aut tergéri, aut ornári,
Políri, expolíri, pingi, fingi ; et úna
Binaé, singulis quae datae sunt ancillae,
Eaé nos lavando, eluéndo, operam déderunt;
Aggerúndaque aquá sunt viri duo deféssi.
A páge sis, negóti quantum in muliere úna est!

Poen., I, ii, 1–15.

22. THE DANGER OF MAKING LOVE BY PROXY.

(Agorastocles, Adulescens ; Milphio, Servus ; Adelphasium,

Meretrix.)

Ag. Iam hércle tu peristi, ni illam míhi tam tranquillám facis,
Quám mare olimst, quóm ibi alcedo púllos educít suos.
Mi. Quid faciam? Ag. Exorá, blandire, pálpa! Mi. Faci-

am sédulo; Séd vide, sis, ne tu óratorem hunc pugnis pectas póstea. Ag. Nón faciam. Ad. Non aéquos in me es; séd morare et

mále facis. Béne promittis múlta ex multis ; ómnia incassúm cadunt. Líberare iúravisti me haúd semel, sed céntiens. Dúm te exspecto, néque ego usquam aliam mihi paravi cópiam,

Néque istuc usquam apparet. Ita nunc sérvio nibilo minus.
Í, soror. Abscéde tu a me. Ag. Périi ! Ecquid ais, Milphio ?
Mi. Méa voluptas, méa delicia, méa vita, mea amoénitas,
Méus ocellus, méum labellum, méa salus, meum sávium,
Méum mel, meum cor, méa colustra, méus molliculus cáseus
Ag. Méne ego illaec patiár praesente dici ? Discruciór miser,
Nísi ego illum iubeó quadrigis cúrsim ad carnuficém rapi !

Nón ego

homo trióboli sum, nísi ego illi mastígiae Exturbo oculos átque dentis! Ém voluptatem tibi! Ém mel! em cor! ém labellum! ém salutem! em sávium ! Mi. Ímpias, ere, te! óratorem vérberas. Ag. Iam istóc magis ! Étiam ocellum addam, ét labellum, et linguam! Mi. Ecquid

faciés modi ? Ag. Sícine ego te oráre iussi ? Mi. Quó modo ergo orém ?

Ag. Rogas ? Síc enim dicerés, sceleste: Huius voluptas, te ópsecro, Huíus mel, huius cor, huíus labellum, huius lingua, huius

sávium, Huíus colustra, húius dulciculus caseus, mastígia ! Omnia illa, quaé dicebas túa esse, memorarés mea. Mi. Opsecro hercle té, voluptas húius atque odiúm meum, Húius amica mámmeata, méa inimica et málevola, Oculus huius, líppitudo méa, mel huius, fél meum, Út tu aut huic iráta ne sis, aút, si id fieri non potest, Cápias restim ac té suspendas quóm ero et vostra familia! Nám mihi iam videó propter te víctitandum sórbilo, Itaque iam quasi óstreatum térgum ulceribus géstito, Própter amorem vóstrum. Ad. Amabo, mén' prohibere pós

tulas, Né te verberét, magis quam ne méndax me advorsúm siet? Ad. Vérum. Etiam tibi hánc amittam noxiam unam, Agorá

stocles. Nón sum irata. Ag. Nón es ? Ad. Non sum. Ag. Da érgo,

ut credam, sávium. Ad. Móx dabo, quom ab ré divina rédiero. Ag. I ergo strenue.

Poen., I, ii, 142–156, 168–193.

23. EXAMPLE OF COINING WORDS.

(Toxilus, Sagaristio, Servi ; Dordalus, Leno.)

To. Videór vidisse hic fórma persimilém tui,
Eadém statura. Sa. Quippe qui fratér siet.
Do. Sed scíre velimus, quod tibi nomén siet.
To. Quid ádtinet non scíre? Sa. Ausculta ergo, út scias :
Vaniloquidorus, Vírginisvendónides,
Nugímeriloquides, Argentiexterebrónides,
Tedígniloquides, Númmorumexpalpónides,
Quodsémelarripides, Númquampostearéddides.
Do. Heu hércle nomen múltis modis scriptúm est tuom.
Sa. Ita súnt Persarum mores; longa nómina
Contortiplicata habémus. Numquid céterum
Voltís? Do. Vale.

Pers., IV, vi, 16–27.

24. AN ESCAPE FROM SHIPWRECK.

(Sceparnio, Servus; Daemones, Senex.)

Sc. Sed, ó Palaemon, sáncte Neptuni comes,
Qui aerúmnae Herculeae sócius esse diceris,
Quod fácinus video ? Da. Quid vides ? Sc. Muliérculas
Videó sedentis in scapha solás duas.
Ut addictantur miserae !- Euge, euge! pérbene!
Ab sáxo avortit flúctus ad litús scapham,
Nequé gubernator úmquam potuit réctius.
Non vidisse undas mé maioris censeo.
Salvae sunt, si illos flúctus devitáverunt.
Nunc, núnc periclum est; éia eiecit álteram.
At in vado est; iam fácile enabit. - Eugepae!
Viden', álteram illam ut flúctus eiecít foras ?
Surrexit, horsum sé capessit. Sálva res !
Desíluit haec autem áltera in terram é scapha.
Ut praé timore in genua in undas cóncidit !
Salva ést, evasit éx aqua. Iam in lítore est.

Sed dextrovorsum avórsa it in malám crucem.
Hem, errábit illaec hodie. Da. Quid id refért tua ?
Sc. Si ad sáxum, quo capéssit, ea deorsum cadit,
Errátionis fécerit conpendium.
Da. Si tú de illarum cénaturus vésperi es,
Illís curandum censeo, Scepárnio;
Si apud me esurus es, mihi dari

operam

mávolo. Sc. Bonum aéquomque oras. Da. Séquere me hac ergó. Sc. Sequor.

Rud., I, ii, 71-94.

25. LOVE IS TOO EXPENSIVE A LUXURY.

Omnium primum amoris arteis, quem ád modum expediant,

éloquar. Númquam amor quemquám nisi cupidum póstulat se hominem

in plagas
Cónicere. Eos petit, eós sectatur, súbdole ab re cónsulit;
Blandiloquentulúst, harpagó, mendax, cúppes,
Despóliator, látebricolarum hominum corrúmptor.
Celátum indagátor.
Nám qui amat, quod amát quom extemplo eius sáviis percúlsus

est,
Ílico rés foras lábitur, líquitur.
Dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes.'
Atque ibi ille cucúlus : "O océlle mi, fíat :
Ét istuc et si amplius vis dari, dábitur.'
Íbi pendentem ferit ; iam ámplius órat.
Nón satis id est mali, ni ampliust etiam,
Quód bibit, quód comest, quód facit súmpti.
Nóx datur; dúcitur fámilia tota :
Véstiplica, unctor, aúri custos, flábelliferae, sándaligerulae,
Cántrices, cistellatrices, núntii, renúntii,
Raptores panis ét peni.
Fit ípse, dum illis cómis est,
Inóps amator.
Haec ego quom cum meo ánimo reputo et récolo,
Ubí qui eget, pretí quam sit párvi,
Ápage, amor, nón places, níl ego ted útor.

« PreviousContinue »