Page images
PDF
EPUB

15. THE DISADVANTAGES OF MARRYING FOR MONEY.

(Megadorus, Senex ; Euclio, Senex.)

Me. Nulla igitur dicat: Équidem dotem ad te ádtuli
Maiórem multo, quám tibi erat pecúnia ;
Enim mihi quidem aequom est púrpuram atque aurum dari,
Ancillas, mulos, múlioues, pédisequos,
Salútigerulos púeros, vehicla, quí vebar.
Eu. Ut mátronarum hic fácta pernovít probe !
Moríbus praefectum mulierum hunc factúm velim.
Me. Nunc quoquo venias, plús plaustrorum in aedibus
Videás, quam ruri, quando ad villam véneris.
Sed hoc étiam pulcrum est, praé quam úbi sumptús petunt ;
Stat fúllo, phrygio, aúrifex, linárius,
Caupónes, patagiárii, indusiárii,
Flammárii, violárii, carinárii,
Aut mánulearii, aút murobathárii,
Propólae linteones, calceolárii,
Sedentárii sutóres, diabathrárii,
Soleárii adstant, ádstant molocinárii ;
Petúnt fullones, sárcinatorés petunt;
Strophiárii adstant, ádstant semisonárii.
lam hosce ábsolutos cénseas : cedúnt, petunt,
Trecénti item alii ; stánt phylacistae in átriis,
Textóres, limbolárii, arculárii.
Ducúntur; datur aes ; ábsolutos cénseas,
Quom incédunt infectores corcotárii,
Aut áliqua mala crux sémper est, quae aliquid petat.
Eu. Conpéllarem ego illum, ní metuam, ne désinat
Memoráre mores múlierum ; nunc síc sinam.
Me. Ubi núgigerulis rés soluta est ómnibus
Pro illís crocotis, stróphiis, sumpto uxório,
Ibi ád postremum cédit miles, aés petit.
Itúr, putatur ratio cum argentário ;
Milés inpransus adstat, aes censét dari.
Ubi disputata est rátio cum argentário,
Etiám plus ipsus ultro débet argentário.

Spes prorogatur militi in aliúm diem.
Hae sunt atque aliae múltae in magnis dótibus
Incómmoditates súmptusque intolerabiles.
Nam quae índotata est, ea in potestate ést viri ;
Dotátae mactant ét malo et damnó viros.

Aul., III, v, 24-01

16. A PARASITE'S COMPLAINT.

6

Ílicet parasíticae arti máxumam malám crucem !
Íta iuventus iám ridiculos inopes ab se ségregat.
Níl morantur iám Lacones, imi subselli viros,
Plágipatidas, quibus sunt verba síne penu et pecúnia;
Eós requirunt, quí, lubenter quom éderint, reddánt domi.
Ípsi obsonant, quae parasitorum ánte erat província;
Ípsi de foró tam aperto cápite ad lenonís eunt,
Quam in tribu ante aperto capite sóntis condemnánt reos.
Néque ridiculos iám terunci fáciunt; sese omnés amant.
Nám ego út dudum hinc ábii, accessi ad ádulescentis in foro ;
Sálvete, inquam; 'quo ímus, inquam, ad prándium ?'

Atque illi tacent.
Quis ait "Huc," aut quis profitetur?' inquam. - Quasi muti

silent, Néque me rident. Úbi cenamus úna?'ínquam. Atque illi

ábnuont.
Díco unum ridículum dictum de dictis melióribus,
Quibus solebam ménstrualis épulas ante adipiscier.
Némo ridet. Scívi extemplo, rém de conpectó geri,
Né canem quidem inritatam vóluit quisquam imitárier,
Sáltem, si non ádriderent, déntis ut restringerent.
Ábeo ab illis, postquam video mé sic ludificárier ;
Pérgo ad alios ; vénio ad alios, déinde ad alios: úna res !
Omnes de conpécto rem agunt, quási in Velabro oleárii.
Ítem alii parasíti frustra obámbulabant in foro.
Núnc barbarica lége certumst iús meum omne pérsequi ;
Qui in consilium iére, quo nos víctu et vita prohibeant,
Ís diem dicam, ínrogabo múltam, ut mihi cenás decem
Meo árbitratu dént, quom cara annóna sit. Sic égero!

Capt., III, i, 9–29, 31--35.

17. CASTING LOTS FOR A WIFE.

(Chalinus and Olympio, rival suitors ; Lysidamus and his wife

Cleostrata act as Umpires.)

Lys. Naugaé! Cave! Conícite sortis núnciam ambo huc.

01., Ch. Éccere. Lys. Uxor, aequa. Ol. Nóli uxori crédere. Lys. Habe

animúm bonum. 01. Crédo hercle, hodie dévotabit sórtis, si attigerít. Lys. Tace. 01. Táceo. Deos quaeso Ch. Út quidem tu hodie ét

canem et furcám feras. 01. Mihi ut sortito evéniat Ch. Ut quidem, hércle,

pedibus péndeas. 01. Át, tu ut oculos émungare ex cápite per nasúm tuos. Ch. Quid times ? parátum oportet ésse iam laqueúm tibi. 01. Périisti ! Lys. Animum advórtite ambo. Ol. Táceo.

Lys. Nunc tu, Cleostrata, Ne á me memores malitiose de hac re factum, aut súspices, Tibi permitto; túte sorti. Ol. Pérdis me! Ch. Fació lucrum. Lys. Hóc age, sis, Olympio! Ol. Si hic lítteratus mé sinat. Lys. Quód bonum atque fortunatum sít. 01. Mihi. Lys. Ita

vero; ét mihi. Ch. Nón ! 01. Immo hercle ! Ch. Immó mihi hercle !

Cl. Hic víncet; tu vivés miser. Lys. Pércide os tu illi ódio! Age! ecquid fít? Cl. Cave

obiexis manum! Ol. Cómpressan' palma, án porrecta, fério? Lys. Age, ut vis.

Ol. Em tibi. Cl. Quid tibi istunc táctio est ? Ol. Quia Iuppiter iussít meus. Cl. Féri malam, ut ille. Ch. Em rúrsum ! 01. Perii, pugnis

caedor, Iúppiter! Lys. Quid tibi tactio hunc fuit ? Ch. Quia iússit haec Iunó

mea.

Lys. Pátiundum est, siquidém me vivo mea úxor imperium

exhibet. Cl. Tam húic loqui licere oportet, quam ísti. 01. Cur omén

mihi Vítuperat ? Lys. Maló, Chaline, tibi cavendum censeo.

. Ch. Témperi, postquam oppugnatum est ós! Lys. Age, uxor,

núnciam Sórti. Vos advórtite animum. 01. Praé metu, ubi sim, nescio. Lys. Périi! cor lienósum, opinor, hábeo ; iamdudúm salit ; Dé labore péctus tundit. Cl. Téneo sortem.

Lys. Ecfér foras! Ch. lámne mortuó's? 01. Ostende ! Mea ést. Ch. Male

excruciás. Quid est ? Cl. Víctus es, Chaline. Lys. Quom nos dí iuveré, Olympio, Gaúdeo. 01. Pietáte factum est mea átque maiorúm meum. Lys. Íntro abi, uxor, átque adorna núptias.

Cas. II, vi, 34-43, 49–67.

18. A GENTLEMAN OF THE OLD SCHOOL COMPLAINS THAT

THE OLD-FASHIONED STRICTNESS OF EDUCATIONAL
DISCIPLINE IS UNDULY RELAXED.

(Lydus, Paedagogus ; Philoxenus, Senex.) Phi. Éia, Lyde, léniter qui saeviuut, sapiúnt magis. Mínus mirandum est, illaec aetas sí quid illorúm facit, Quám si non faciát. Feci

ego

istaec itidem in adulescéntia. Ly. Éi mihi, ei mihi istaec illum pérdidit adsentatio! Nam ábsque te esset, égo illum haberem réctum ad ingeniúm

bonum; Núnc propter te tuámque pravos fáctus est fidúciam.

Phi. Lýde, paulisper lubido est hómini suo animo obsequi;
Iam áderit tempus, quóm sese etiam ipse óderit. Morém geras.
Dúm caveatur, praéter aequom né quid delinquát, sine.
Ly. Nón sino, neque équidem illum me vívo corrumpí sinam.
Séd tu, qui pro táin corrupto dícis causam filio,
Éademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras?
Négo, tibi hoc annis viginti fuísse primis cópiae,
Dígitum longe a paédagogo pédem ut ecferres aédibus.
fa

quom optigerat, hóc etiam ad malum ácersebatúr malum,
Ét discipulus et magister perhibebantur inprobi.
Ánte solem nísi tu exorientem in palaestram véneras,
Haud gymnasi praefecto mediocris poenas penderes.

Íbi

equo, cursu, lúctando, hasta, dísco, pugilatú, pila, Sáliendo, sese éxercebant mágis, quam scorto aut sáviis. Íbi suam aetatem éxtendebant, non in latebrosís locis. Índe de hippodromo ét palaestra úbi revenissés domum, Cincticulo praecinctus in sella ápud magistrum adsíderes Cúm libro, ut legerés. Si hercle unam peccavisses syllabam, Fíeret corium tám maculosum, quam ést nutricis pállium.

.

Phi. Álii, Lyde, uúnc sunt mores. Ly. Íd equidem ego certó

scio.
Nam olim populi príus honorem cápiebat suffrágio,
Quám magistro désinebat ésse dicto obédiens ;
At nunc priusquam septuennis ést, si attingas eúm manu,
Éxtemplo puer paédagogo tábula disrumpít caput.
Quóm patrem adeas póstulatum, púero sic dicít pater :
• Nóster esto, dúm te poteris défensare iniúria.'
Próvocatur paédagogus : ‘Ého, senex minumí preti,
Ne áttigas puerum ístac causa, quándo fecit strenue.'
Íta magister, quási lucerna, úncto expretus línteo;
Ágitur illinc iúre dicto. Hócine hic pactó potest
Ínhibere imperiúm magister, si ipsus primus vápulat ?

Bacch., III, iii, 4-9, 12-30, 33–44.

19. MENAECHMUS MISTAKEN FOR HIS BROTHER.

(Menaechmus Sosicles ; Peniculus, Parasitus.)

Me. Aduléscens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
Mihi quí male dicas, hómini hic ignoto, insciens?
An tíbi malam rem vís pro

maledictís dari ?
Pe. Pol eám quidem modo té dedisse intellego.
Me. Respónde, adulescens, quaéso, quid nomén tibi est ?
Pe. Etiám derides, non quasi nomen nóveris ?
Me. Non édepol ego te, quód sciam, umquam ante húnc diem
Vidí neque novi; vérum certo, quísquis es,
Eás si aéquom facias, mihi odiosus né sies.
Pe. Non mé novisti ? Me. Nón negem, si noverim.
Pe. Menaechme, vigila! Me. Vígilo hercle equidem, quod

sciam.

« PreviousContinue »