Page images
PDF
EPUB

Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
Inmite ut nostri vellet miserescere pectus ?
At non haec quondam nobis promissa dedisti
Voce; mihi non hoc miserae sperare iubebas,
Sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos.
Quae cuncta aërii discerpunt irrita venti.
lam iam nulla viro iuranti femina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles.

Quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt;
Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
Certe ego te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germanum amittere crevi,
Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.
Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusque
Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?

Quod mare conceptum spumantibus expuit undis ?
Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
Talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Carm. Ixiv, 132–157.

190. THE GODS HAVE CEASED TO VISIT THE EARTH AS

THEY DID OF OLD.

Talia praefantes quondam, felicia Pelei
Carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
Praesentes namque ante domos invisere castas
Heroum, et sese mortali ostendere coetu
Caelicolae, nondum spreta pietate, solebant.
Saepe pater divum templo in fulgente residens,
Annua cum festis venissent sacra diebus,
Conspexit terra centum procumbere tauros;
Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
Thyiadas effusis evantis crinibus egit,
Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
Acciperent laeti divum fumantibus aris.

Saepe in letifero belli certamine Mavors,
Aut rapidi Tritonis era, aut Rhamnusia virgo
Armatas hominum est praesens hortata catervas.
Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
Perfudere manus fraterno sanguine fratres;
Destitit extinctos natus lugere parentes,
Optavit genitor primaevi funera nati,
Liber uti innuptae poteretur flore novercae ;
Ignaro mater substernens se impia nato,
Impia non verita est divos scelerare parentes
Omnia fanda nefanda malo permixta furore
Iustificam nobis mentem avertere deorum.
Quare nec tales dignantur visere coetus,
Nec se contingi patiuntur lumine claro.

Carm. lxiv, 381-407.

191. ON HIS BROTHER'S DEATH.

Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
Mens animi; tantis fluctuat ipsa malis;
Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans alluit unda pedem;
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.

Alloquar? audiero numquam tua facta loquentem ?
Numquam ego te, vita frater amabilior,
Aspiciam posthac? at certe semper amabo,
Semper maesta tua carmina morte canam;
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias, absumpti fata gemens Ityli.
Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae,
Ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
Effluxisse meo forte putes animo :

Ut missum sponsi furtivo munere malum
Procurrit casto virginis e gremio,

Quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
Dum adventu matris prosilit, excutitur ;
Atque illud prono praeceps agitur decursu,

Huic manat tristi conscius ore rubor.

Carm. lxv.

192. A PRAYER.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium;
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines, -
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,

Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt,
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
Et, dis invitis, desinis esse miser?

Difficile est, longum subito deponere amorem.
Difficile est ; verum hoc qualibet efficias.
Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum.
Hoc facias, sive id non pote, sive pote.

O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
Extrema iam ipsa in morte tulistis opem,
Me miserum aspicite! et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi;
Ei mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit ;
Ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum.
O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Carm. lxxvi.

193. AFFECTED PRONUNCIATION.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et insidias Arrius hinsidias;
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,

Cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

Carm. lxxxiv.

D. LABERIUS, 105-43 B. C.

194. LABERIUS RESENTS AN INDIGNITY PUT UPON HIM BY CAESAR.

Necessitas, cuius cúrsus transversi ímpetum
Voluérunt multi effúgere, pauci pótuerunt,
Quo mé detrusit paéne extremis sénsibus!
Quem núlla ambitio, núlla umquam largítio,
Nullús timor, vis núlla, nulla auctoritas
Movére potuit ín iuventa dé statu,
Ecce ín senecta ut fácile labefecít loco
Viri éxcellentis ménte clemente édita
Summíssa placide blándiloquens orátio!
Etenim ípsi di negáre cui nil potuerunt,
Hominém me denegáre quis possét pati?
Ego bís tricenis ánnis actis síne nota,
Equés Romanus é lare egressús meo,
Domúm revertar mímus. Nimirum hóc die

Unó plus vixi míhi quam vivendúm fuit.
Fortúna, inmoderata in bono aeque atque ín malo,
Si tíbi erat libitum lítterarum laúdibus
Floréns cacumen nóstrae famae frangere,
Cur cúm vigebam mémbris praeviridántibus,
Satis fácere populo et táli cum poterám viro,
Non flexibilem me cóncurvasti ut cárperes?
Nuncíne me deicis ? quó? quid ad scaenam ádfero?
Decórem formae an dígnitatem córporis,
Animí virtutem an vócis iucundaé sonum?
Ut hédera serpens víres arboreás necat,
Ita mé vetustas ámplexu annorum énecat;
Sepúlcri similis níl nisi nomen rétineo.

Incert. Prol., ap. Macrob., Sat., II, vii.

PUBLILIUS SYRUS, FL. 45 B. C.

195. RIDICULE OF LUXURY.

Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
Plumato amictus aureo Babylonico,
Gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
Pietaticultrix gracilipes crotalistria
Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
Nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margarita cara tibi bacam Indicam?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
Tollat pedes indomita in strato extraneo?
Smaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis.
Aequum est induere nuptam ventum textilem,

Palam prostare nudam in nebula linea?

Ap. Petr., Sat., lv, 22-37.

« PreviousContinue »