Page images
PDF
EPUB

LATIN SELECTIONS.

EARLY LATIN.

1. Song OF THE ARVAL BROTHERS.

(ter) Enos, Lases, iuvate.

Ne vel verve, Marma, sins incurrere in pleores,
Ne vel verve, Marmar, sins incurrere in pleoris,

Ne vel verve, Marmar, sers incurrere in pleores. (ter) Satur fu, fere Mars, limen sali, sta berber.

Semunis alternei advocapit conctos,
Semunis alternei advocapit conctos,

Simunis alternei advocapit conctos. (ter) Enos, Marmor, iuvato.

Triumpe, triumpe, triumpe, triumpe, triumpe.?

Interpretation.

(ter) Nos, Lares, iuvate.
(bis) Neve febrem, Mamers, sinas incurrere in plures,

Neve febrem, Mamers, siveris incurrere in plures.
(ter) Satur fu, fere Mars; limen sali, sta verbere.
(ter) Semones alterni advocabitis cunctos.
(ter) Nos, Mamers, iuvato.

Tripudia, tripudia, tripudia, tripudia, tripudia.

1 See Schneider, 'Dialecti Lat. priscae et Faliscae exempla sel.,' pp. 103, 104; Ritschl, ‘Priscae Latinitatis monumenta,' Pl. xxxvi, A; 'Corpus inscriptionum Latinarum,' I, 28; Wordsworth, ‘Fragments and Specimens of Early Latin,' p. 385 et seq. For references on the early Latin in general, see Kelsey’s ‘Topical Outline of Latin Literature,' p. 8.

2. FRAGMENTS OF THE LAWS OF THE Kings.

Si nurus ...

plorassit, sacra divis parentum estod. Viuo rogum ne respargito.

Paelex aram Iunonis ne tangito; si tanget, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.

Si homiuem fulmen lovis occisit, ne supra genua tollito. Homo si fulmine occisus est, ei iusta nulla fieri oportet.

Cui suo auspicio classe procincta opima spolia capiuntur, Iovi Feretrio bovem caedito, et darier aeris trecentos oporteat. Cuius auspicio classe procincta secunda spolia capta, in Martis aram in campo solitaurilia, utra voluerit, caedito; qui cepit, aeris ducentos dato. Cuius auspicio classe procincta tertia spolia capta, Ianui Quirino agnum marem caedito ; centum, qui ceperit, ex aere dato. Dis piaculum dato.

Si qui hominem liberum dolo sciens morti duit, paricidas esto.
Si quisquam aliuta faxit, ipsos Iovi sacer esto.
Si parentem puer verberit, ast olle plorassit, puer divis

parentum sacer esto.

Ap. Fest., s. v. plorare ; Plin., H. N., xiv, 14 (12); et al.

3. FRAGMENTS OF THE LAWS OF THE TWELVE TABLES.

I. Si in ius vocat, ito. Ni it, antestamino ; igitur em capito. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. Si morbus aevitasve vitium escit, [qui in ius vocabit] iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito.

Adsiduo vindex adsiduos esto, proletario iam civi quis volet vindex esto.

Rem ubi pacunt, orato. Ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem causcam coiciunto. Com peroranto ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito.

[Si ambo praesentes,] sol occasus suprema tempestas esto.

II. Morbus sonticus . . aut status dies cum hoste . . . quid horum fuit vitium iudici arbitrove reove, eo dies diffensus esto.

Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.

III. Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto. In ius ducito. Ni iudicatum facit, aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito.

Vincito aut nervo aut compedibus. XV pondo ne minore, aut, si volet, maiore vincito. Si volet, suo vivito. Ni suo vivit, [qui eum vinctum habebit] libras farris endo dies dato; si volet, plus dato.

Tertiis nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.

Adversus hostem aeterna auctoritas esto.
IV. Si pater filium ter venum duuit, filius a patre liber esto.
V. Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto.

Si intestato moritur, cui suos heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto. Si adgnatus nec escit, gentiles familiam habento.

Si furiosus escit, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto.

VI. Cum nexum faciet mancipiuinque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto.

Tignum iunctum aedibus vineaeve e concapit ne solvito quandoque sarpta donec dempta erunt.

VII. Viam muuiunto. Ni sam delapidassint, qua volet iumenta agito.

VIII. Si membrum rupsit, ni cum eo pacit, talio esto. Manu fustive si os fregit libero CCC, si servo, CL poenam subito. iniuriam [alteri] faxsit, viginti quinque poenae sunto.

Si nox furtum faxsit, si im occisit, iure caesus esto.

Si adorat furto, quod nec manifestum erit, duplione damnum decidito.

Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto.

Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.

X. Hominem mortuom in urbe ne sepelito neve urito.

Hoc plus ne facito ; rogum ascea ne polito. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. Homini mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Qui coronam parit ipse pecuniave eius honoris virtutisve ergo, si arduitur ei parentique eius, se fraude esto. Neve aurum addito; cui auro dentes iuncti escunt, ast im cum illo sepeliet uretve, se fraude esto.

XII. Si vindiciam falsam tulit, sive litis . . . praetor arbitros tris dato, eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decidito.

Ap. Porphyr. ad Hor. Sat. I, ix, 76; Gell., XX, i; Fest., s. v. struere,

portum, vindiciae, etc.; Cic. De Leg., II, iv, xxiii, xxiv; et al.

Si

4. EPITAPH OF L. CORNELIUS SCIPIO BARBATUS,

cos. 298 B. C.

Cornéliús Lucius Scipió Barbátus,
Gnaivód patré prognátus, fórtis vír sapiénsque,
Quoiús formá vírtutes parísuma fúit,
Consól, censor, aidílis quei fuít apud vos.
Taurásiá, Cisaúna Sámnió cépit ;
Subigit omné Loucánam ópsidésque abdoúcit."

Inscr.

5. COLUMNA RostraTA OF C. Duilius, cos. 260 B. C.

Secestanosque .. opsidioned exemet, lecionesque Cartaciniensis omnis maximosque macistratos luci palam post dies novem castreis exfociont, Macelamque opidom pucnandod cepet. Enque eodem macistratud bene rem navebos marid consol primos ceset, copiasque clasesque navales primos ornavet paravetque. Cumque eis navebos claseis Poenicas omnis, item maxumas copias Cartaciniensis, praesented Hanibaled dictatored olorom, in altod marid pucnandod vicet. Atque naveis cepet cum socieis septeresmom unam, quinqueresmosque triresmosque naveis XXX, merset XIII.

Aurom captom numei 000DCC. Arcentom, captom, praeda, numei o [D] ... Primos quoque navaled praedad poplom donavet, primosque Cartaciniensis incenuos duxit in triumpod ..

Inscr.

6. EPITAPH OF L. CORNELIUS Scipio, cos. 259 B. C.

Honc oíno ploírumé cosentiónt Romái
Duonóro óptumó fuíse viró viróro
Lucíom Scípióne. Fíliós Barbáti,
Consól, censor, aidílis híc fuét apud vos.
Hec cépit Corsica Áleriáque urbé pugnándod;
Dedét Témpestatebus aide méretod vótam.

1

Inscr,

1 Cf. Allen, ‘Remnants of Early Latin,' pp. 22, 23,

[blocks in formation]

Virúm mihí, Caména, insecé versútum.

Hom. Od., I, 1; ap. Gell., XVIII, ix, 5. Ibí manéns sedéto, dónicúm videbis Me cárpentó vehéntem dómum venísse pátris.

Id., VI, 295, 296 ; ap. Charis., II, p. 197, K. Namqué pullúm plus córpus mácerát humánum Quamdé mare saévom, víres cuí sunt mágnae ; topper Confringent inportúnae úndae.

Id., VIII, 138, 139; ap. Fest., s. v. topper. Quandó diés advéniet, quem profáta Mórta est.

Id., X, 175; ap. Gell., III, xvi, 11. Topper cití ad aédis vénimús Circái. Simúl duoná eórum pórtant ád náves ; Milía aliá in isdem intersérinúntur. Id., XII, 9, 17-19; ap. Fest., ubi

sup:

CN. NAEVIUS, 269–199 B. C.

8. FRAGMENTS FROM TRAGEDIES.

Laétus sum laudári me abs te, páter, a laudató viro.

Hector Proficiscens ; ap. Cic., Tus. Disp., IV, xxxi, 67. Vos, qui regalis córporis custódias Agitátis, ite actútum in frundiferós locos, Ingénio arbusta ubi náta sunt, non óbsita.

Lycurgus; ap. Non., 323, 1. Quod tú, mi gnate, quaéso ut in pectús tuum Demíttas, tamquam in físcinam vindémitor.

Andromacha ; ap. Serv. in Verg. G. I, 266.

« PreviousContinue »