Page images
PDF
EPUB

referri iudicans, post dicam interpunxit. videtur:

Quid igitur dicam? Tibi litauisti, mihi

Scribendum

amicam adduxti, quam non licitumst tangere.

Ibd. 1006 (V, 3, 4). De codicis Bembini scriptura una littera detracta, quam etiam in reliquorum scriptura detrahendam esse vehementissime clamabat sententia, verum habebimus:

Pergin' mulier odiosa esse? ullamne (pro nullamne) ego rem umquam in uita mea uolui, quin tu in ea re mihi fueris aduorsatrix, Sostrata?

Qui enim in omni re adversatricem aliquam fuisse queritur, is interrogat, ullane fuerit res, in qua non adversatrix fuerit, non, nullane. [Sic cod. Riccard.]

Ibd. 1018 sqq. (V, 3, 16 sqq.). Codices sic scriptum habent:

Sed cum (Bemb., alii quod) magis credundum siet, id quod est consimilis moribus,

Conuinces facile ex te natum; nam tui similis est probe.

In loco et sententia et versu fracto recentiores delendo grassantur, ea tollentes, quæ et per se recta et apta et necessaria sunt neque additamenti ullam notam habent; qui addidisset, saltem integrum versum posuisset. Apparet contrarium evenisse, ut propter vocum similitudinem quædam exciderent. Scriptum enim fuerat ad hanc formam: Sed cum magis credundum siet, indidem esse oriundum id, quod est consimile moribus, conuinces facile ex te esse natum; nam tui similis est probe.

Esse in extremo versu iam alii addiderant.

Ibd. 1027 (V, 4, 4) neque superioribus recte adiungi potest quod neque ferri aut in sententia affirmativa. Scribendum est verbaque interpungenda sic:

MADVIGII Apynas. CRIT. II.

2

obsecro,

eius ut memineris atque inopis nunc te miserescat mei. Quid peto aut uolo? Parentes meos ut commonstres mihi.

Phormionis v. 501 (III, 2, 16) tollendum Antiphontis nomen est, in cuius persona ineptissime hæc post lenonis verba interponitur misericordiæ significatio. Ipse leno tam stultum esse Phædriæ postulatum dicit, ut eius se propterea misereat.

Ibd. 519 (III, 2, 34) non intelligo, qui Dorio leno Antiphonti neganti, eum pati posse Phædriæ et Pamphilæ amorem distrahi, assentiri possit, cum vehementer a se huiusmodi stultam bonitatem reiiciat, quove pertineat, quod leno de Antiphonte idem addat (neque tu). Continuanda hæc verba (Neque ego neque tu) Antiphonti sunt, qui, quod dixit, colligit et asseverat, sua adiuncta persona. (Non magis tu, quam ego pati possem.)

Ibd. 1021 (V, 9, 32):

Quid ego æquo animo? Cupio misera in hac re iam defungier;

sed qui id sperem?

Nihil est, certe ad huius loci sententiam, defungi in aliqua re. Defungimur aliqua re, aliquo incommodo, cum eo fortunæ vim quasi redimimus et a pluribus gravioribusque liberamur (mit etwas davon kommen). Nausistrata, reperto hoc mariti facinore, veretur, ne non ibi res finem habeat, sed plura similia subeunda sibi sint. Scripserat Terentius:

Cupio misera una hac re iam defungier.

In eodem defungendi verbo et alibi erratum est et apud Ovidium trist. V, 5, 16, ubi e codicibus longe pluribus et melioribus necessario scribendum est:

Sit defuncta meis tempus in omne malis

(lass sie durch mein Unglück für alle Zeit freigemacht sein); nihil est meis malis in omne tempus perfuncta.

Hecyræ v. 247 (II, 2, 5) tollendum est etsi, quod sine ulla minima causa interpositum perspicuum et facilem orationis cursum turbat et eius rei, a qua Laches ad reliqua progreditur, propositionem:

Phidippe, ego meis me omnibus scio esse adprime obsequentem, sed non adeo, ut mea facilitas corrumpat illorum animos. Ibd. 273 (II, 2, 31):

Nam est, quod me transire ad forum iam oportet. LA. Eo tecum una.

Non debet servari oratio soloeca: est, quod... oportet (hoc est, causa, propter quam), præsertim cum codex Bembinus coniunctivum habeat. Scribendum igitur, restituta ellipsi, cuius supplementum adiectum necessitatem attulit indicativum metri causa ponendi:

Nam est, quod me transire ad forum iam oporteat. LA. Tecum una.

Ibd. 740 (V, 1, 14):

Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquomst.
Fierine potest, ut non scribendum sit:

Inscitum offerre iniuriam immerenti tibi et iniquomst.
Ibd. 779 (V, 2, 13):

Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,

Sententia necessario ea est, quam codices præter Bembinum exprimunt, addito contra versum falso ante credidisse; nam in crimini falsi significatio nulla omnino est. Iam in Bembino scribitur tua se uxor se credidisse, in quo subesse secus credidisse Bentleius vidit. Versus rectus erit, si scripserimus:

Nam si compererit crimen tua se uxor secus credidisse. Crimen credere non minus recte dicitur quam apud Ciceronem facinus credere (pro Rosc. Am. 68) et opinio credita (pro Scauro 10), ne Livium aut Ovidium testes dem.

Ibd. 873 sqq. (V, 4, 33):

PAR. Ere, licetne scire ex te hodie, quid sit, quod feci boni?

Aut quid istuc est, quod uos agitis? PAM. Non licet. PAR. Tamen suspicor.

Ego hunc ab orco mortuom? quo pacto?

Neque ellipsis in v. 875 placet, et illud ipsum quo pacto ostendit, nondum quicquam Parmenonem suspicari. Postea demum (v. 877) impudenter se scire ait. Nec, si suspicaretur, interrogaret, num quid magni fecisset (Ego hunc ... mortuom?). Valde suspicor, Terentium reliquisse: Tamen suscito

Ego hunc ab orco mortuom.

Videt Parmeno ex ceterorum summa lætitia, se Pamphilo insperatum bonum et salutem attulisse; quo pacto id fecerit, quærit.

Adelph. 278, 279 (II, 4, 14, 15). Postquam Syrus, Sannionis lenonis et creditoris amoliendi cupidus, dixit:

Eamus; namque hic (Sannio) properat in Cyprum; Sannio, abire nolens, antequam res de argento confecta sit, et Syri festinationis causam intelligens, respondet: Ne tam quidem:

Quamuis etiam maneo otiosus hic.

In his verbis neque ne-quidem rationem habet, neque quamuis quomodo dicatur, expediri potest. Scribendum est aptissima sententia:

Non tam quidem,

quam uis; etiam maneo otiosus hic.

Facile intelligitur, quomodo ne ante quidem natum sit.

Ibd. 313 (III, 2, 15):

Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo. Ut versus (iambici octonarii) mensuram expleant, addunt meo (meo modo); sententiæ pravitatem non tollunt aut tautologiam; quid est enim aliud, satis pœnæ habere, si pœnam, quam velis, imponas? Si tamen hæc verba satis

mihi id supplicii habeo possunt significare: satis pœnæ ab aliis exigo. Qui versum aut alteram partem versus delent, eos omitto; desperationis enim hoc est remedium.

debet:

Scribi

Satis mihi id habeam solati, dum illos ulciscar modo.

Ibd. 350 (III, 2, 52):

Quid istic? cedo, ut melius dicas.

Concedit Geta, melius dicere Sostratam.

Sed inter

rogatio illa (quid istic?) ratione et sententia caret. Et codices accedo habent. Scribendum :

Quid? isto accedo, ut melius dicas,

id est, in istam partem.

Ibd. 597 (IV, 3, 6):

Ah, minime: nunquam te aliter, atque es, in animum.

induxi meum.

Vitiose dicitur aliter aliquem in animum inducere, atque sit, pro eo, quod est: aliter aliquem esse i. a. i. atque sit. Scribendum:

Ah, minime: nunquam te aliter, atque es, esse animum induxi meum.

Animum induco Terentius sæpius dixit (septem saltem locis); in animum, si hunc locum exceperis, Heaut. 1028 et prolog. 49, Hec. 292, 603, quanquam hoc postremo loco valde in eam inclino sententiam, ut scribendum putem:

Non tute incommodam rem, ut quæque est, ita animum induces pati?

Ibd. 828 (V, 3, 42):

Video eos sapere, intellegere, in loco

uereri, inter se amare: scires liberum

ingenium atque animum. Quo uis illos tu die
redducas.

Soloecum est scires pro scias de re præsenti, nec id, quod sequitur (quo vis . . . redducas), recte dicitur, nisi præcedit significatio libertatis concessæ et usurpatæ,

« PreviousContinue »