Page images
PDF
EPUB

Præmonitum,

Addenda, Corrigenda.

In hoc altero adversariorum volumine, quod prope duos annos apud typothetas hæsit, benevolam et peritam operam in corrigendis typorum erroribus mihi commodavit Clarentius Gertzius, discipulus carissimus, nec pauca extra illud corrigendi genus utiliter me monuit. Is cum in singulis scriptoribus præter nostræ ætatis proximæque editiones apparatu critico instructas, quibus ego perpetuo usus eram, etiam antiquiores, quæ variorum notas haberent, diligentius, quam ego feceram, perscrutaretur, unam etiam et alteram recentissimam, quam ego non adhibueram, non ita pauca, quæ mea coniectura emendaveram, eodem modo a superioribus correcta repperit, nonnulla nuper. His emendationibus primorum inventorum nomina in plagulis iterum relegendis adscripsi brevissime, ne nimiam molestiam typothetæ crearem, nec valde dolui sic nonnullis novitatis gratiam detrahi. Nam pro novis tamen non immerito accipientur, quæ adeo spreta et oblivioni tradita iacuerunt, ut magnam partem ne suspicionem quidem ullam cuiquam obortam recentiores editores indicarent, in Cæsare Nipperdeius aut Duebnerus, in historiæ Augustæ scriptoribus Eyssenhardtius Iordanusque aut Peterus, in aliis alii, et confirmatur veritas iterum inventa. Supersunt eiusdem generis nonnulla aliaque quædam sero animadversa, quæ hic cum minutorum errorum correctione eo loco ponam, ubi facilius in oculos incurrant.

[blocks in formation]

54 v. 6 ab imo. In Horatii od. III, 4, 10 limina villulæ restitui voluit etiam G. Herbstius in annal. nov. philol. vol. 103-104 p. 432.

69 v. 10 etiam et inclinatis lit

teris scribi debuit.

70 v. 4 ab imo. In Ovidii ep. her. II, 107 eandem versuum transpositionem commendavit Suringar (apud Iahnium). 85 v. 6. Ovidii metam. VII, 558 eodem modo emendavit Ochsner.

89 v. 9. In Ovidii met. XI, 293 eadem emendatio a Fussio facta est.

104 v. 20 sqq. Quæ de Ovidii

ex Ponto IV, 16, 33 scripsi, in iis meæ legis oblitus e codicibus interpolatis coniecturam pravam duxi, etsi recte duos versus Ovidium Gratio tribuisse posui Tity

E

rique nomen pertinere ad bucolica ab illo scripta. melioribus codicibus apparet certa hæc esse:

Tityron antiquas....ad herbas, mediam versus partem in codice nostrorum parente legi non potuisse varieque coniectura suppletam esse. Efficitur igitur hæc scriptura, quod ad sententiam et universam orationis formam attinet, certa, in duobus verbis dubia:

Tityron antiquas [rursus revocaret] ad herbas aptaque venanti Gratius arma daret.

119 v. 9. In Seneca Edip. v.

975 sententiæ magis etiam quam fundunt satisfaciet fuderint (h. e., satis sit hactenus fudisse).

154 v. 18 pro Danaæ opibus scr. Danais opibus.

209 v. 2 ab imo. Legitur tamen ep. ad fam. VII, 32: addubitavi, num a Volumnio senatore esset, de suspicione. Sed ibi quoque olim scriptum fuisse opinor addubitavi, an a Vol.

228 im. In Pison. 69 potest

etiam in mentem venire tricatus est, quod usitatius est, sed minus proprium.

240 v. 2. Distinctius dicere debui non Latinum esse quærere ut (alius) faciat, hoc est, petere; nam quero ut (ipse) pro eo, quod est operam do, propositum mihi est, et a Cicerone (Verr. I, 8, N. D. I, 45) et a Livio (II, 57, 3, IX, 17, 1, cett.) dicitur.

274 v. 21 (Cæs. B. C. III, 25.) Cercius ventus Galliæ Narbonensis proprius est, nec id nomen universe de certa venti regione dicitur. Itaque potius cori a Cæsare nominati fuisse videntur.

278 v. 2 incaute sic scripsi, ut calumniæ locum darem. Litteras laureatas satis novi; sed præferri insignia laureæ in litteris recte negavi. 279 v. 12 pro animos scrib. ani

mum.

301 v. 14. Velleii Paterculi lo

cum (II, 20, 5) eodem modo Kochius (Quæst. Vell. Lips. 1860) emendavit.

328 v. 17. De Senecæ loco (ad Polyb. 16, 2) dubitationem iniicit, quod apud eundem epist. 101, 13 legitur: quid autem huius vivere est? Sed apud Valerium Maximum accedit ad insolentiam infinitivo adiuncta negatio (eius non dimicare), neque agitur, quid Fabii dimicandi vita

tio fuerit, sed cuius rei loco ea ab ipso habita æstimataque sit.

329 v. 24. Cum emendatione Valerio adhibita conferatur apud Senecam de tranqu animi 4, 7 recte a Mureto repositum: Ut salutaria quædam (v. qua) citra gustum tactumque odore proficiunt.

344 not. 2. (Senec. ad Marc. 1, 4.) Decepit me notæ apud Fickertum ambiguitas; nam in A ob duas res in ipso contextu scribitur, tantum in D in margine; itaque id retineri debet.

351 v. 15 sqq. (Senec. ad Marc. 12, 6.) Falso pro salvo scribendum esse iam Muretus viderat.

352 v. 19 pro Senecæ non scrib. Senecæ libris non.

354 v. 11 sqq. (Senec. ad Marc. 16, 6.) Non recte per duxit ad filium rettuli, quod ad fortunam pertinet. Sed ne

ea quidem effecisse dici potest, ut Marcia recte iudicet et casum recte æstimet.

376 v. 11 (Senec. de tranqu. an. 1, 13.) Inculta videantur fortasse ortum est ex inculta adeantur (incultadeantur).

377 v. 21. (Sen. de tranqu. an. 5, 1.) Præterea scribendum

videtur: coibat cotidie carnificum triste collegium. Infelix

curia tyrannis angusta! (Vulgo: collegium et infelix angu

...

sta). Neque enim curia (angusta) coibat, sed illi in curiam.

378 v. 11 pro calumnia scrib. calumniam.

384 v. 3. (Sen. de tranqu. an.

15, 1.) Quæ de mutanda interpunctione dixi, iis adversantur nominativi lucra et ambitio non accommodati ad eam structuram. Sed duri aliquid et dissoluti relinquitur.

A. D. XIII Cal, Iun, MDCCCLXXIII.

Procemium voluminis alterius.

Absoluta superiore horum adversariorum volumine ea materiæ parte, quæ ad Græcos scriptores pertinebat, præter ea, quæ primo libro comprehendi communiter ad utriusque linguæ scriptores spectantia, poteram fortasse sine ullis proœmii ambagibus simpliciter eodem tenore ad Latinas emendationes expromendas transire. Nam et de operis consilio et de materiæ dispositione scribendique forma atque etiam de studiorum meorum cursu, unde hæc nata est et excrevit copia, satis dictum est priore communique proœmio. Queri autem hoc loco de operis spatio ultra, quam aut optaveram aut speraveram, aucto explicareque, quam lentæ me evolare ex his minutiis cupientem circumsteterint moræ et ex laboris genere et ex aliis extrinsecus causis ortæ, quamque sim aliquando ad finem vel cum festinatione perveniendi cupidus, quid aut mea aut aliorum refert? Sed tamen est, quod ab iis, qui librum in manus sument, quidque ferat, quærent, animadverti considerarique velim. De Græca materia, quæ propioribus ab hoc tempore annis collecta est, perpauca antea edendo delibaveram, nihil peculiari scripto. Latinos scriptores cum adolescens etiamtum enarrare cœpissem et per multos annos ob eas, quas antea exposui, causas in iis solis muneris publici operam continerem, huius materiæ aliquanto prius natæ auctæque magnas partes iam ante evulgavi; eius quidem, qui in tota prosa oratione primum locum tenet, Ciceronis alia scripta ipse recensui, ad alia per meos aliorumque

MADVIGII ADVERS. CHIT. II.

1

« PreviousContinue »