Opera: Cum indice rerum, Volume 1

Front Cover

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 159 - ... egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aediles cremandos censuere patres : sed manserunt oecultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
Page 150 - Tiberium viguerit. unde dubitare cogor, fato et sorte nascendi , ut cetera , ita principum inclinatio in hos , offensio in illos , an sit aliquid in nostris consiliis , liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum.
Page 401 - Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset.
Page 253 - Igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur ; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum ; forumque1 et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio additum urbi credidere.
Page 95 - ... dubie Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit: proeliis ambiguus, bello non victus: septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit: caniturque adhuc barbaras apud gentes ; Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur: Romanis baud perinde Celebris, dum vetera extollimus, recentium incuriosi.
Page 113 - ... luxu propior : suberat tamen vigor animi, ingentibus negotiis par, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat. Igitur, incolumi Maecenate, proximus: mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur , et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta, speciem magis in amicitia principis, quam vim tenuit.

Bibliographic information