Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

KC 170960

1885, Jan. 21,

Gift of

The Heirs of O. O. Felton.

(I, Ihan)

PRAEFAME N.

In hac Taciti operum nova editione quid, reliquis omnibus posthabitis, unice ut efficeretur, spectatum sit, id ne fugeret lectorem benevolum, paucis hic visum est profiteri. Simplex nimir'um et primarius fuit scopus, textus ut is exhiberetur, in quo reque ullum verbum contextus Tacitici, qualem nunc habemus aut habere possumus , desideraretur, et omnia, quae exhiberentur, recte, quoad eius hodie fieri posset, typis exscripta legerentur. Quod quantum quantive sit, iis opinor perspicuum erit, qui interiorem sibi cum recentioribus Taciti editionibus familiaritatem contraxere, quarum paene nulla est, quae non editorum aut impressorum secordia graviora saepe traxerit vitia, quam libri ulli olim manu scripti ex librariorum incuria multum illa decantata reportavere. Unde factum est, ut, praeter duas insignes illas Crollii Erterique, quae tamen in scholarum usum propter lectionis discrepantiam minus adhibitae sunt, nulla hodie exstiterit Taciti operum editio, quam in textu curando et exscribendo certo vestigio sequi possis. Oberlini enim, quem nos quoque secuti sumus; qui quartam Ernestianae recensionis editionem , a Wolfio inchoatam, perfecit, opera item, uti reliquorum, multo magis est in animad

« PreviousContinue »