Page images
PDF
EPUB

ipso bene praestando, versata. Est autem Tacitus is scriptor, in quo saepe, vel una litera mutata, et sensus longe alius exsistat, et error non adeo facile unicuique appareat; cuius rei innumera possent afferri exempla: veluti, ut duo memorem, An. Lib. IV. Cap. 55, si legas: terras mutavisse; aut Lib. II.c. 26, nullo dum alio hoste; quae in plerisque deprehenduntur.

Quare, quoniam tamen Ernestiana textus recensio novissima, ideo quod, qui eam curavit, Oberlinus et Bipontinorum et alias bonas lectiones recepit, retinenda videbatur, textu iam ad illius exemplar descripto, deinceps accuratissima instituta est eius cum Exteriana editione collatio; ubi autem aut illa offenderet, quod, tametsi non sans multis locis, tamen accidit, aut aliud vel levissi. mum dubium incideret, ad Gronovianam recure sum est; intellectumque inter hoc, quantum ad. huc et in Tacito, etiam in his quae exstant, sit, quod desideretur. Quod igitur Deus bene vortat, amoenum hunc scriptorem, quantum quidem in nobis fuit, a mendis multis apertis et per tot edi. tiones propagatis, hac editione penitus vindicare conati sumus. In quo opere perficiundo si quam plurimum Taciti amantibus nos adiumento fuisse gratumque fecisse intellexerimus, non erit pro. fecto, quod hanc curam inutiliter collocatam ez. istimemus.

Scr. Lipsiae m. Januar. MDCCCXXVI.

C. CORNELII TACITI

AB

EXCESS V DIVI AVGVSTI

Α Ν Ν Α LI V V M

LIBER PRIMV S.

BREVIARIVM LIBRI. Cap. I. Rei Romanae status ante August um. 2. Eius artes et via ad imperium. 3. Varii ab Augusta destinati successores. 1. Status rerum et affectus civiuin sub Augusto. Tudicia de successoribus. 5. Mor bus Augusti, et mors celata. Accitus ad successionem Tiberius. 6. Caedes Postumi Agrippae. 7. Roma prona in servitutem. Iuratum in verba novi Principis. Eius callida tergiversatio. 8. Augusti testamentum et honores eximii in funere. 9. De Augusto iudicia in utramque partem. 10. Iudicia sequiora. ll, Tiberius imperium subdole renuit, urgente Senatu. Rationarium imperii. 12. Asinio iratus Tiberius, 13. mox Arruntio, Haterio et Scauro. 14. Senatus adulatio in Liviam, a Tiberio temperata. 15. Ratio comitiorum. Ludi Augustales. 16. Seditio Pannonicarum legionum, VIII. IX. XV. Concitor Percennius. 17. Huius seditiosae conciones. 18. Furit miles, quem moderari Tacirvs 1.

А

conatur Blaesus. 19. Legatio ad Principem. 20. Recrudescit seditio. 21. Blaesus frustra obnititur, 22. Vibuleni fallaci facinore paene oppressus. 23. Tribuni mil. pulsi. Lucillius caesus. 24. Drusus sedi. tioni sedandae missus a Tiberio. 25. Drusus litteras Tiberii recitat. 26. Militum postulata differt. Clamor. 27. Hinc tumultus acrior. Lentuli periculum. 28. Lunae defectio seditiosos terret, nec deest occa. sioni Drusus. 29. Miles ponit ferociam. 30. Capita tumultus caesa. Legiones hibernis suis redditae. 31. Gravior oritur seditio legionum octo Germanicarum. 32. Saevitia in centuriones. Chaereae facinus. 33. Germanicus Caesar ad legiones e Gallia properat: 34. quas ad fidem cohortatur. 35. Eae querelas promunt : pars imperium offerunt acriter abnuenti. 36. Remedia quaesita. 37. Oblata missio et pecunia : sic paullum oppressa seditio. 38. Vexillarii turbant : quos fortiter coercet Mennius. 39. Denuo legg. I. et XX. turbant. Caesari vim, Planco mortem intentant. 40. Germanicus, filio et uxore dimissis, 41. militi poenitentiam iniicit, 42. 43. tum eum facunda oratione alloquitur. 44. Mutati poenas in se ultro poscunt: noxios ipsi puniunt. Centuriones novi suffecti. 45. In turbidos adhuc vis paratur. 46. Trepidae urbis rumores. 47. Tiberius iter simulat. 48. Germanici minae. 49. Miles suos turbatores ipse caedit. 50. Furorem expiaturi, in hostem eunt. Marsi oppressi. 51. Tanfanae templum dirutum. Insidiae in reditu irritae. 52. Tiberius maligne laudat Germanicum.' 53. Iulice mors et mores. Gracchus caesus. 54. Sodales Augustales instituuntur. Histrioniae turbae.

55. Proximo anno in Cattos excursus. Arminius. Segestes. 56. Catti improviso oppressi. Mattium ineensum. 57. Segestem obsessum liberat Germanicus. Vxor Arminii capta. 58. Segestis oratio. Segestes cum suis benigne habitus. 59. Arminius in eum et Romanos invehitur. 60. Cherusci aliique populi rebellant. Bructeri fusi. 61. Monumenta cladis Varianae. 62. Reliquiae illius eladis tumulatae, improbante Tiberio. 63. Pugna cum Arminio. 64. Caecinam loco iniquo aggreditur Arminius intrepidum. 65. Milites consternati. Caecinae somnium infaustum. Caesi paene Romani. 66. Panicus terror ut repressus. 67. Consilium Caecinae de recessu. 68. Felix eruptio. Germanorum clades. 69. Agrippinae viriles curae Tiberium offendunt. 70.Legiones aestu maris cum periculo revectae. 71. Segimerus in deditionem acceptus. Exercitus damna suppleta. 72. Tiberii ficta modestia. Lex maiestatis revocata, 73. et in minimis quibusdam exercita. Delationum pestis ingruit. 74. Marcellus maiestatis postulatus. In eum ira Tiberii incautior. 75. Tiberii liberalitas. 76. Tiberis inundatio. Achaia et Macedonia levatae. Drusi murus. 77. Theatri li. centia coercita. 78. Templum Augusti._Centesima. 79. An aquae Tiberi subducendae. 80. Tiberius cur praesides raro mutarit, 81. Comitiorum confusa. ratio.

Haec fere biennio gesta, SEX. POMPEIO ET SÉX. APPV LE10, Coss. NERONE CLAVDIO DRVSQ CAESARE ET

C. NORBANO, Coss.

Vrbem Romam a principio Reges habuere. Libertatem et Consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur: neque Decemviralis potestas ultra biennium, neque Tribunorum militumi consulare ius diu valuit. Non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompeii Crassique potentia cito in Caesarem, Lépidi atque' Antonii arma in Augustum cessere: qui cuncta, discordiis civilibus fessa, nomine Principis sub imperium accepit. Sed veteris populi conatur Blaesus. 19. Legatio ad Principem. 20. Recrudescit seditio. 21. Blaesus frustra obnititur, 22. Vibuleni fallaci facinore paene oppressus. 23. Tribuni mil. pulsi. Lucillius caesus. 24. Drusus sedi. tioni sedandae missus a Tiberio. 25. Drusus litteras Tiberii recitat. 26. Militum postulata differt. Clamor. 27. Hinc tumultus acrior. Lentuli periculum. 28. Lunae defectio seditiosos terret, nec deest occasioni Drusus. 29. Miles ponit ferociam. 30. Capita tumultus caesa. Legiones hibernis suis redditae. 31. Gravior oritur seditio legionum octo Germanicarum. 32. Saevitia in centuriones. Chaereae facinus. 33. Germanicus Caesar ad legiones e Gallia properat: 34. quas ad fidem cohortatur. 35. Eae querelas promunt: pars imperium offerunt acriter abnuenti. 36. Remedia quaesita. 37. Oblata missio et pecunia : sic paullum oppressa seditio. 38. Vexillarii turbant: quos fortiter coercet Mennius. 39. Denuo legg. I. et XX. turbant. Caesari vim, Planco mortem intentant. 40. Germanicus, filio et uxore dimissis, 41. militi poenitentiam iniicit, 42. 43. tum eum facunda oratione alloquitur. 44. Mutati poenas in se ultro poscunt: noxios ipsi puniunt. Centuriones novi suffecti. 45. In turbidos adhuc vis paratur. 46. Trepidae urbis rumores. 47. Tiberius iter simulat. 48. Germanici minae. 49. Miles suos turbatores ipse caedit. 50. Furorem expiaturi, in hostem eunt. Marsi oppressi. 51. Tanfanae templum dirutum. Insidiae in reditu irritae. 52. Tiberius maligne laudat Germanicum. 53. Iulicie mors et mores. Gracchus caesus. 54. Sodales Augustales instituuntur. Histrioniae turbae.

55. Proximo anno in Cattos excursus. Arminins. Segestes. 56. Catti improviso oppressi. Mattium ineensum. 57. Segestem obsessum liberat Germanicus. Vxor Arminii capta. 58. Segestis oratio. Segestes cum suis benigne habitus. 59. Arminius in cum et Ro

« PreviousContinue »