Page images
PDF
EPUB

que hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur. Exsequuntur ut iussum erat. dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, vinctum, clauso ore, in palatium traxere. percunetanti Tiberio, Quomodo Agrippa factus esset? respondisse fertur, Quomodo tu Caesar. Vt ederet socios, subigi non potuit. nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta palatii parte interfici iussit, corpusque clam auferri. et, quamquam multi e domo Principis, equitesque ac senatores, sustentasse opibus, iuvisse consiliis dicerentur, haud quaesitum.

XLI. Fine anni arcus, propter aedem Saturni, ob recepta signa cum Varo amissa, ductu Germanici, auspiciis Tiberii; et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos Caesar Dictator Populo Rom. legaverat; sacrarium genti Iuliae, effigiesque D. Augusto apud Bovillas, dicantur. C. Caecilio, L. Pomponio coss. Germanicus Caesar A. D. VII. Kal. Iunias triumphavit. de Cheruscis Cattisque, et Angrivariis, quaeque aliae nationes usque ad Albim colunt: vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum, proeliorum: bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro confecto accipiebatur. augebat intuentium visus eximia ipsius species, currusque quinque liberis onustus, sed suberat occulta formido reputantibus, haud prosperum in Druso, patre eius, favorem vulgi: avunculum eiusdem, Marcellum, flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum: breves et infaustos Populi Romani amores.

XLII. Ceterum Tiberius, nomine Germanici, trecenos plebi sestertios viritim dedit, seque collegam Consulatui eius destinavit. nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus, amoliri iuvenem specie honoris statuit, struxitque caussas, aut forte oblatas adripuit. Rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia

potiebatur; invisus Tiberio, quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset. nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus: quia, florente C. Caesare missoque ad res Orientis, intuta Tiberii amicitia credebatur. Vt, versa Caesarum sobole, imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae, non dissimulatis filii offensionibus, clementiam offerebat, si ad precandum veniret. ille ignarus doli, vel, si intelligere crederetur, vim metuens, in urbem properat: exceptusque immiti a Principe, et mox accusatus in Senatu; non ob crimina, quae fingebantur, sed angore, simul fessus senio, et quia regibus aequa, nedum infima, insolita sunt, finem vitae, sponte an fato, implevit. Regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar, ducentesimam in posterum statuit. Per idem tempus, Antiocho Commagenorum, Philopatore Cilicum, Regibus defunctis, turbabantur nationes, plerisque Romanum, aliis regium imperium cupientibus: et provinciae, Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem tributi orabant.

XLIII. Igitur haec, et de Armenia, quae supra memoravi, apud Patres disseruit: nec posse motum Orientem nisi Germanici sapientia componi: nam suam aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse. Tunc decreto Patrum permissae Germanico provinciae, quae mari dividuntur, maiusque imperium, quoquo adisset, quam his, qui sorte aut missu Principis obtinerent. Sed Tiberius demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem connexum Germanico, quià Silani filia Neroni, vetustissimo liberorum eius, pacta erat: praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone, qui, civili bello, resurgentes in Africa partes acerrimo ministerio adversus Caesarem iuvit: mox Brutum et

Cassium secutus, concesso reditu, petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur, delatum ab Augusto Consulatum accipere. Sed, praeter paternos spiritus, uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur. vix Tiberio concedere: liberos eius, ut multum infra, despectare: nec dubium habebat, se delectum, qui Syriae imponeretur, ad spes Germanici coercendas. credidere quidam, data et a T'iberio occulta mandata: et Plancinam haud dubie Augusta monuit muliebri aemulatione Agrippinam insectandi. divisa namque et discors aula erat, tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. Tiberius, ut proprium et sui sanguinis, Drusum fovebat: Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat; et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso proavus eques Romanus Pomponius Atticus, dedecere Claudiorum imagines videbatur. et coniunx Germanici, Agrippina, fecunditate ac fama Liviam, uxorem Drusi, praecellebat. sed fratres egregie concordes, et proximorum certaminibus inconcussi.

XLIV. Nec multo post Drusus in Illyricum missus est, ut suesceret militiae, studiaque exercitus pararet; simul iuvenem, urbano luxu lascivientem, melius in castris haberi Tiberius, seque tutiorem rebatur, utroque filio legiones obtinente. Sed Suevi praetendebantur, auxilium adversus Cheruscos orantes. nam discessu Romanorum, ac vacui externo metu, gentis adsuetudine, et tum aemulatione gloriae arma in se verterant. vis nationum, virtus ducum in aequo: sed Maroboduum Regis nomen invisum apud populares; Arminium, pro libertate bellantem, favor habebat.

XLV. Igitur non modo Cherusci sociiqué eorum, vetus Arminii miles, sumpsere bellum: sed e regno etiam Marobodui Suevae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum. quibus additis, praepolle

bat, ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset; non aliam ob caussam, quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur. Diriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis incursibus, aut disiectas per catervas: quippe, longa adversum nos militia, insueverant sequi signa, subsidiis firmari, dicta Imperatorum accipere. At tunc Arminius, equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, Reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum, ostentabat: contra fugacem Maroboduum adpellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum, ac mox per dona et legationes petivisse foedus; proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum, quam Varum Quinctilium interfecerint. meminissent modo tot proeliorum; quorum eventu, et ad postremum eiectis Romanis, satis probatum, penes utros summa belli fuerit.

XLVI. Neque Maroboduus iactantia sui, aut probris in hostem abstinebat: sed Inguiomerum tenens, Illo in corpore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta, quae prospere ceciderint, testabatur: vecordem Arminium, et rerum nescium, alienam gloriam in se trahere, quoniam tres vacuas legiones, et ducem fraudis ignarum, perfidia deceperit, magna cum clade Germaniae et ignominia sua; cum coniunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent. At se, duodecim legionibus petitum, duce Tiberio, inlibatam Germanorum gloriam servavisse. mox conditionibus aequis discessum: neque poenitere, quod ipsorum in manu sit, integrum adversum Romanos bellum, an pacem incruentam malint. His vocibus instinctos exercitus propriae quoque caussae stimulabant; cum a Cheruscis Langobardisque, pro antiquo decore, aut recenti libertate; et contra, augendae dominationi cer

taretur. Non alias maiore mole concursum, neque ambiguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus. Sperabaturque rursum pugna, ni Maroboduus castra in colles subduxisset. Id signum perculsi fuit: et transfugiis paullatim nudatus, in Marcomannos concessit, misitque legatos ad Tiberium, oraturos auxilia. Responsum est, non iure eum adversus Cheruscos arma Romana invocare, qui pugnantis in eundem hostem Romanos nulla ope iuvisset. Missus tamen Drusus, ut retulimus, pacis firmator.

XLVII. Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae: quo improvisior graviorque pestis fuit. neque solitum in tali casu effugium subveniebat, in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur. Sedisse immensos montes: visa in arduo, quae plana fuerint: effulsisse inter ruinam ignis, memorant. Asperrima in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae traxit. nam centies sestertium pollicitus Caesar, et, quantum aerario aut fisco pendebant, in quinquennium remisit. Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti. Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique Mosteni ac Macedones Hyrcani vocantur, et Hierocaesaream, Myrinam, Cymen, Tmolum, levari idem in tempus tributis, mittique ex Senatu placuit, qui praesentia spectaret refoveretque. delectus est M. Aletus e Praetoriis, ne, Consulari obtinente Asiam, aemulatio inter pares et ex eo impedimentum ori

retur.

XLVIII. Magnificam in publicum largitionem auxit Caesar haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae, locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius e domo videbatur, et Patulei divitis equitis Romani hereditatem, quamquam ipse heres in parte legeretur, tradidit M. Servilio, quem prioribus, neque suspectis, tabulis scri

« PreviousContinue »