Page images
PDF
EPUB

Haec gesta annis quatuor,

Coss. T. STATILIO SISENNA TAVRO, ET L. SCRIBONIO LIBONE. C. CAELIO RVFO, ET L. POMPONIO FLACCO. TIBERIO CAESARE AVG. III. ET GERMANICO CAESARE II. M. IVNIO SILANO, ET L. NORBANO FLACCO.

I. Sisenna Statilio Tauro, L. Libone Coss. mota Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto: qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis Arsacidarum, ut externum adspernabantur. Is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate. Nam Phraates, quamquam depulisset exercitus ducesque Romanos, cuneta venerantium officia ad Augustum verterat, partemque prolis firmandae amicitiae miserat; haud perinde nostri metu, quam fidei popularium diffisus.

II. Post finem Phraatis et sequentium regum, ob internas caedes venere in Vrbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem, vetustissimum liberorum eius, accirent. Magnificum id sibi credidit Caesar, auxit. que opibus. et accepere barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia. Mox subit pudor, degeneravisse Parthos: petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum: iam inter provincias Romanas solium Arsacidarum haberi, darique. Vbi illam gloriam trucidantium Crassum, exturbantium Antonium ; si mancipium Caesaris, tot per annos servitutem perpessum, Parthis imperitet? Accendebat dedignantes et ipse, diversus a maiorum institutis; raro venatu, segni equorum cura; quotiens per urbes incederet, lecticae gestamine fastuque erga patrias epulas. Inridebantur et Graeci comites, ac vilissima utensilium annulo clausa: sed prompti aditus, obvia comitas, igno

tae Parthis virtutes, nova vitia; et quia ipsorum moribus aliena, perinde odium pravis et honestis.

III. Igitur Artabanus, Arsacidarum e sanguine, apud Dahas adultus, excitur, primoque congressu fusus, reparat vires, regnoque potitur. Victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua tunc, interque Parthorum et Romanas opes infida, ob scelus Antonii, qui Artavasden, regem Armeniorum, specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat. Eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est. occiso Artaxia per dolum propinquorum, datus a Caesare Armeniis Tigranes, deductusque in regnum a Tiberio Nerone. Nec Tigrani diuturnum imperium fuit, neque liberis eius, quamquam sociatis, more externo, in matrimonium regnumque.

IV. Dein iussu Augusti impositus Artavasdes, et non sine clade nostra deiectus. Tum C. Caesar componendae Armeniae deligitur. Is Ariobarzanem, origine Medum, ob insignem corporis formam et praeclarum animum, volentibus Armeniis praefecit. Ariobarzane morte fortuita absumpto, stirpem eius haud toleravere: tentatoque feminae imperio, cui nomen Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique, et magis sine domino quam in libertate, profugum Vononem in regnum accipiunt. Sed ubi minitari Artabanus, et parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus Parthos sumendum erat; rector Syriae, Creticus Silanus, excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine. quod ludibrium ut effugere agitaverit Vonones, in loco reddemus.

V. Ceterum Tiberio haud ingratum accidit, turbari res Orientis; ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret, novisque provinciis imposi

tum, dolo simul et casibus obiectaret. At ille, quanto acriora in eum studia militum, et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias, et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent: Fundi Germanos acie et iustis locis: iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme: suum militem haud perinde vulneribus, quam spatiis itinerum, damno armorum adfici: fessas Gallias ministrandis equis: longum impedimentorum agmen opportunum ad insidias, defensantibus iniquum. at, si mare intretur, promptam ipsis possessionem, et hostibus ignotam: simul bellum maturius incipi, legionesque et commeatus pariter vehi: integrum equitem equosque per ora et alveos fluininum media in Germania fore.

VI. Igitur huc intendit: missis ad census Galliarum P. Vitellio et C. Antio, Silius et Anteius et Caecina fabricandae classi praeponuntur. Mille naves sufficere visae, properataeque: aliae breves, angusta puppi proraque, et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent: quaedam planae carinis, ut sine noxa siderent: plures appositis utrimque gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc adpellerent. multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui, velis habiles, citae remis, augebantur alacritate militum in speciem ac terrorem. Insula Batavorum, in quam convenirent, praedicta, ob faciles adpulsus, accipiendisque copiis et transmittendum ad bellum opportuna. Nam Rhenus uno alveo continuus, aut modicas insulas circumveniens, apud principium agri Batavi velut in duos amnes dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et placidior et adfluens; verso cognomento Vahalem accolae dicunt; mox id quoque vocabulum

mutat Mosa flumine, eiusque immenso ore eundem in Oceanum effunditur.

VII. Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium legatum cum expedita manu inruptionem in Cattos facere iubet: ipse audito, castellum Luppiae flumini adpositum obsideri, sex legiones eo duxit. Neque Silio ob subitos imbres aliud actum, quam ut modicam praedam, et Arpi, principis Cattorum, coniugem filiamque raperet: neque Caesari copiam pugnae ohsessores fecere, ad famam adventus eius dilapsi. tumulum tamen, nuper Varianis legionibus structum, et veterem aram Druso sitam disiecerant. restituit aram, honorique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit, tumulum iterare haud visum. et cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque permunita.

VIII. Iamque classis advenerat, cum, praemisso commeatu, et distributis in legiones ac socios navibus, fossam, cui Drusianae nomen, ingressus, precatusque Drusum patrem, ut se, eadem ausum, libens placatusque exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuvaret; lacus inde et Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur. Classis Amisiae relicta, laevo amne; erratumque in eo, quod non subvexit; transposuit militem, dextras in terras iturum: ita plures dies efficiendis pontibus absumpti. Et eques quidem ac legiones prima aestuária, nondum adcrescente unda, intrepidi transiere: postremum auxiliorum agmen, Batavique in parte ea, dum insultant aquis, artemque nandi ostentant, turbati, et quidam hausti sunt. Metanti castra Caesari Angrivariorum defectio a tergo nuntiatur: missus illico Stertinius cum equite et armatura levi, igne et caedibus perfidiam ultus est.

IX. Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat. eius in ripa cum ceteris primoribus Armi

nius adstitit, quaesitoque, an Caesar venisset? postquam adesse responsum est, ut liceret cum fratre conloqui, oravit. Erat is in exercitu, cognomento Flavius, insignis fide, et amisso per vulnus oculo paucis ante annis, duce Tiberio. tum permissum; progressusque salutatur ab Arminio: qui, amotis stipatoribus, ut sagittarii, nostra pro ripa dispositi, abscederent, postulat; et postquam digressi, unde ea defor mitas oris? interrogat fratrem. illo locum et proelium referente: quodnam praemium recepisset? exquirit. Flavius aucta stipendia, torquem et coronam aliaque militaria dona memorat; inridente Arminio vilia servitii pretia.

X. Exin diversi ordiuntur: hic magnitudinem Romanam, opes Caesaris, et victis graves poenas; in deditionem venienti paratam clementiam; neque coniugem et filium eius hostiliter haberi: ille fas patriae, libertatem avitam, penetralis Germaniae deos, matrem precum sociam; ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam Imperator esse mallet. Paullatim inde ad iurgia prolapsi, quo minus pugnam consererent, ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens, plenum irae, armaque et equum poscentem Flavium attinuisset. cernebatur contra minitabundus Arminius, proeliumque denuntians. nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.

XI. Postero die Germanorum acies trans Visurgim stetit. Caesar, nisi pontibus praesidiisque impositis, dare in discrimen legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tramittit. praefuere Stertinius, et e numero primipilarium Aemilius, distantibus locis invecti, ut hostem diducerent. qua celerrimus amnis, Cariovalda, dux Batavorum, erupit: eum Cherusci, fugam simulantes, in planitiem saltibus

« PreviousContinue »