Page images
PDF
EPUB

libens, quam coactus, acciret dominam, vel consuleret securitati iusta ultione. Et modicis remediis primos motus consedisse: at, si desperent uxorem Neronis fore Octaviam, illi maritum daturos.

LXII. Varius sermo, et ad metum atque iram accommodatus, terruit simul audientem et accendit. Sed parum valebat suspicio in servo, et quaestionibus ancillarum elusa erat. Ergo confessionem alicuius quaeri placet, cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur. Et visus idoneus maternae necis patrator, Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, Praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio: quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes adspiciuntur. Igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet: solum incolumitati Principis adversus insidiantem matrem subvenisse : locum haud minoris gratiae instare, si coniugem infensam depelleret. nec manu aut telo opus: fateretur Octaviae adulterium. Occulta quidem ad praesens, sed magna ei praemia, et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat. Ille insita vecordia, et facilitate priorum flagitiorum, plura etiam, quam iussum erat, fingit, fateturque apud amicos, quos velut consilio adhibuerat Princeps. Tum in Sardiniam pellitur, ubi non inops exsilium toleravit, et fato obiit.

LXII. At Nero, Praefectum in spem sociandae classis corruptum, et incusatae paullo ante sterilitatis oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta, edicto memorat: insulaque Pandataria Octaviam claudit. Non alia exsul visentium oculos maiore misericordia adfecit. Meminerant adhuc quidam Agrippinae, a Tiberio; recentior Iuliae memoria obversabatur, aClaudio pulsae. Sed illis robur aetatis adfuerat: laeta aliqua viderant, et praesentem saevitiam melioris olim fortunae re

cordatione adlevabant. Huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum, in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre: tum ancilla domina validior: et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta: postremo crimen omni exitio gravius.

LXIV. Ac puella, vicesimo aetatis anno, inter Centuriones et milites, praesagio malorum iam vita cxempta, nondum tamen morte acquiescebat. Paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur: cum iam viduam se et tantum sororem testaretur, communesque Germanicos, et postremo Agrippinae nomen cieret, qua incolumi, infelix quidem matrimonium, sed sine exitio, pertulisset. Restringitur vinculis, venaeque eius per omnes artus exsolvuntur: et, quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur. Additurque atrocior saevitia, quod caput amputatum, latumque in urbem, Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta. Quod ad eum finem memoravimus, ut, quicumque casus temporum illorum, nobis vel aliis auctoribus, noscent, praesumptum habeant, quotiens fugas et caedes iussit Princeps, totiens grates Deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia fuisse. Neque tamen silebimus, si quod Senatus consultum adulatione novum, aut patientia postremum, fuit.

LXV. Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est; Doryphorum, quasi adversatum nuptiis Poppaeae; Pallantem, quod inmensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam, ut C. Pisonis socium; sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est. Vnde Pisoni timor, et orta insidiarum in Neronem magna moles, sed inprospera.

C. CORNELII TACITI

AB

EXCESSV DIVI AVGVSTI

ANNA LIV

LIBER QVINTVS DECIMVS.

BREVIARIVM LIBRI

M

Cap. 1. 2. Vologeses Rex Parthorum bellum mente volvit, instigantibus fratre Tiridate et Monobazo Adiabeno, quem Tigranes vexarat. 3. Corbulo Syriae tuendae providet. 4. Parthi Monese Duce Tigranocerta obsident. 5. Vologesi Corbulo inducias offert et inpetrat. 6. Caesenniî Paeti Armeniae recons praefecti vanitas, 7.8. ferocia, inperitia, iactantia. 9. Ab invadenda Syria Corbulo absterret Parthos, qui 10. Armeniae et Paeto incumbunt. Hic aegre Corbulonem auxilio vocat, 11. Parthis prementibus, 12. Is, in Armeniam profectus, fugientes obiurgat, suos hortatur. 13. Fologeses instat Paeto. 14. Disceptatio inter Romanos et Parthos, ex qua 15. Paeti foeda compositio.. 16. Corbulo in Armeniam venit. 17. Pae to increpito Syriam repetit. 18. Romae inania do Parthis tropaea. Frumentum plebis. Vectigalia.

19. S.C. de simsatis adoptionibus. 20. 21. Claudius Fimarchus Cretensis adcusatur, quod Thrasea Pactus ad bonum publicum: vertit. 22.. Decretum,

grates Praesidibus non agendas. Portenta. 23. Ob filiam Neroni natam inmodica gaudia et frustranea.... ̧ In Thraseam Principis odium.

24. Legati Parthorum Romae inrisores. 25. Bello Armeniaco praeficitur Corbulo. Paetum Caesar facetiis insectatur. 26. Corbulo in Armeniam ducit exercitum. 27. Legatos Parthorum audit. Defectores Armenios ulciscitur. 28-30. Tiridates a Corbulone pacem petit et, posito apud effigiem Caesaris insigni Regio inpetrat, comiterque excipitur a Corbulone. 31. Vologesis pro fratre sollicitudo.

32. Alpinos maritimos Nero in ius Latii trans fert. Equitum Rom. in circo locos sedilibus plebis an-teponit. Feminae inlustres Senatoresque in arena. 33. Nero ipse Neapoli scenam inscendit. 34. Theatrum ruit. Beneventi Nero munus Vatinii spectat. 35. Torquatum Silanum mori adigit. 36. Iter frustra meditatur in Orientem. 37. Convivia luxu foeda celebrat, ministro Tigellino. Pythagorae nubit. 38. Clades Romae ex incendio, forte, an dolo Principis, qui 39. in remedium multa popularia usurpat. 40. 41. Eladis magnitudo. Novae urbis condendae consilium. 42. Ex patriae ruinis inmensam domum exstruit Nero.. Maiora frustra molitur. 43. Novae urbis facies. 44. Petita Diis piacula, frustra. Incendii invidia in Christianos, devoluta, misere excruciatos. 45. Italiam, socios, templa spoliat Nero; aversantem id Senecam Deneno petit..

46. Gladiatorum eruptio apud Praeneste. Classis ad Misenum amissa. 47. Prodigia. 48. Coniuratio. Pisonis in Neronem. 49. 50.. Coniuratorum nomina, mores, odiorum in Neronem caussae. Iis accedit Ru fus, Praefectus Praetorio. Subrii inpetus.. 51. Epi"charis, classem tentans proditur. 52. Coniuratorum inpetus retardatus, a Pisone ob sacra mensae., 53, Aliud coniuratorum consilium. 54. Scevini inpruden

tia. Milichus servus herum defert, qui egregie se defendit, sed muliebri astutia deprehenditur. 55. 56. Natalis coniurationem fatetur, Pisonem, Senecam nominat, Lucanus matrem. 57. Epicharis, tormentis dilacerata, mirum fidei exemplum praestat. 58. Nero reos audit, quos violenter urget Rufus, dissimulata conscientia. 59. Piso, neglectis amicorum monitis, occiditur. Eius testamentum et uxor. 60. 61. caedes Laterani et Senecae. huius defensio spreta, 62. supremi sermones, 63. amica contentio cum uxore, 64. cuius mortem inhiberi Nero imperat. Senecae cruciatus, mors, funus. 65. Ipse destinatus Imperator. 66. Rufus proditur. 67. Subrii Flavii, 68. Aspri, aliorum constantes voces et exitus. Rufi mollities. 69. Nero Vestinum quamvis insontem interimit ; 70. mox Lucanum, Senecionem, Quinctianum, Scevinum. 71. Simulata per urbem gaudia. Indicibus praemia, suspectis militiae vacatio, aliis exsilia, 72. Turpiliano, Nervae, Tigellino triumphalia, Nymphidio Consularia insignia data. 73. Nero adversum rumores se purgat. Gallionis periculum. 74. SC. ob servatum Neronem. Pugio Scevini dicatus Iovi Vindici. Gesta haec annis paullo amplius tribus

C. MEMMIO REGVLO.

VERGINIO RVFO. c.
CRASSO. P.

LECANIO BASSO. M. LICINIO

SILIO NERVA. C. IVLIO ATTICO VESTINO
COSS.

Interea Rex Parthorum Vologeses, cognitis Corbulonis rebus, Regemque alienigenam Tigranen Armeniae inpositum: simul, fratre Tiridate pulso, spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens; magnitudine rursum Romana, et continui foederis reverentia, diversas ad curas trahebatur: cunctator ingenio,et defectione Hyrcanorum, gentis validae,

« PreviousContinue »