Page images
PDF
EPUB

quae offerebantur, secuti sunt. Inlatusque castris Nero, et congruentia tempori praefatus, promisso donativo, ad exemplum paternae largitionis, Imperator consalutatur. Sententiam militum secuta Patrum consulta. nec dubitatum est apud provincias. Caelestesque honores Claudio decernuntur, et funeris solenne, perinde ac D. Augusto, celebratur: aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam. Testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.

[blocks in formation]

2.

Cap. 1. Silanus Proconsul Asiae veneno necatus Agrippinae fraude. Narcissus ad mortem actus. Laus Burri et Senecae. 3. Claudius Censorio funere elatus laudatur a Principe. 4. Bona Neronis initia. Multa Senatus arbitrio constituta. 5. Agrippinae viriles curae. 6. Parthi Armeniam adfectant. De Nerone varia iudicia vulgi. 7. 1s curam belli suscipit. Parthi amittunt Armeniam, cui 8. praepositus Corbulo. 9. Vologeses dat obsides. Nero dissidium Ducum componit.

[ocr errors]

10. Nero civiliter agit et 11. Clementiam ostentat. 12. Acten amat, 13. matre fremente, mox frustra blandiente, cuius hinc fracta potentia. 14. Pallas libertus cura rerum demotus. Agrippina að minas ruit. 15—17. Britannicum Nero praecipiti veneno tollit et eius funus festinat. 18. Matrem indignantem custodibus privat, domum separat. 19-22. Derelicta, rerum novarum incusata se purgat. Accusatores eius puniti. 23. Pallas et Burrus delati. 24. Thea tris maior species libertatis data. Vrbs lustrata.

25. Neronis nocturna lascivia. Montanus, cum Principe per tenebras congressus, mori adactus. Histriones Italia pulsi. 26. 27. Actum de libertis ingra tis in servitutem revocandis, sed non peractum. 28. Tribunorum et Aedilium cohibita potestas. 29. Aerarii cura varie habita. 30. 31. Inlustrium aliquot damnationes. L. Volusius fato concedit. Amphitheatrum Neronis. Praesides ludos edere prohibiti. 32. Vitae dominorum consultum. Pomponia Graecina, superstitionis externae rea, insons nuntiatur. 33. Rei P. Celer, Cossutianus Capito, Eprius Marcellus.

34. Messalla Consul, Neronis liberalitas. 35. Cum Parthis rursus discordia de Armenia. Corbulonis disciplina, virtus, severitas. 36. Pactius Orphitus, contra imperium pugnans fususque extra vallum tendere iussus. 37. Tiridates bello infensat Armeniam, legatos ad Corbulonem mittit, 38. qui fraudem sibi per colloquium paratam eludit et 39-41. Armeniae castella capit, Artaxata adgreditur et, decedente hoste, capit, igne delet. Ob haec Neroni et Diis honores. 42. P. Suilius reus in Senecam invehitur, 43. deporta tur. 44. Octavius Sagitta amore recors Pontium tergiversantem ferro transverberat. Liberti mira fides.

45. Poppaeam Sabinamamare Nero occipit. Istius genus, forma, opes, mores, matrimonia, adulter. 16. Eius maritus Otho, ut amoveatur, Lusitaniae

praeficitur. 47. Corn. Sulla, Principi suspectus,

Massiliam mittitur. 48. Puteolis concordia restituta. 49. De numero gladiatorum Syracusis edendorum disceptatio. Thraseae Paeti opinio. 50. Vectigalia contra Neronis impetum retenta. 51. Publicanorum iniquitas temperata. 52. Proconsules rei absoluti.

53. L. Vetus ope Mosellae et Araris Rhenum cum Oceano iungere parat. Obstat Aelii Gracilis invidia. 54. Frisii iuxta Rhenum sedes figere frustra conantur. 55. Eosdem agros Ansibarii occupant fato eodem. 56. Boiocali constantia. Ansibarii deleti. 57. Catti ab Hermunduris fere ad exitium gentis caesi. Ignes terra editi vix oppressi. 58. Ficus Ruminalis. Gesta haec annis quatuor

IMP. CLAUDIO NERONE. L. ANTISTIO VE-
TERE. Q. VOLVSIO. P. CORNELIO SCIPIO-
NE. IMP. CLAVDIO NERONE. II. L. CALPVR-
NIO PISONE. IMP. CLAVDIO NERONE. III.
VALERIO MESSALLA. COSS.

Prima

novo principatu mors Iunii Silani, Proconsulis Asiae, ignaro Nerone, per dolum Agrippinae patratur: non, quia ingenii violentia exitium inritaverit, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo, ut C. Caesar pecudem auream eum adpellare solitus sit: verum Agrippina, fratri eius L. Silano necem molita, ultorem metuebat, crebra vulgi fama, anteponendum esse vix dum pueritiam egresso Neroni, et Imperium per scelus adepto, virum aetate composita, insontem, nobilem, et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris. quippe et Silanus D. Augusti abnepos erat. haec caussa necis. ministri fuere P. Celer, Eques Romanus, et Helius, libertus, rei familiari Principis in Asia inpositi. ab his Proconsuli venenum inter epulas datum est apertius, quam ut fallerent. Nec minus properato Narcissus, Clau

dii libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam retuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur; invito Principe, cuius abditis adhuc vitiis, per avaritiam ac prodigentiam, mire congruebat.

II. Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus, et Annaeus Seneca obviam issent. Hi rectores Imperatoriae iuventae, et (rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex aequo pollebant: Burrus militaribus curis et severitate morum; Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta: iuvantes invicem, quo facilius lubricam Principis aetatem, si virtutem adspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. Certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus Pallantem; quo auctore, Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat. Sed neque Neroni infra servos ingenium; et Pallas, tristi adrogantia modum liberti egressus, taedium sui moverat. Propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque, more militiae, petenti Tribuno dedit, OPTIMAE MATRIS. Decreti et a Senatu duo lictores, Flaminium Claudiale, simul Claudio Censorium funus, et mox consecratio.

III. Die funeris laudationem eius Princeps exorsus est. Dum antiquitatem generis, Consulatus, ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque artium commemoratio, et, nihil regente eo Reip. triste ab externis accidisse, pronis animis audita: postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio, a Seneca composita, multum cultus praeferret: ut fuit illi viro ingenium amoenum, et temporis eius auribus adcommodatum, Adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum politi essent, Ne

ronem alienae facundiae eguisse. Nam Dictator Caesar summis oratoribus aemulus: et Augusto prompta ac profluens, quae deceret Principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum validus sensibus, aut consulto ambiguus. Etiam C. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. Nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elegantiam requireres. Nero

puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit: caelare, pingere, cantus aut regimen equorum exercere: et aliquando, carminibus pangendis, inesse sibi elementa doctrinae ostendebat.

IV. Ceterum, peractis tristitiae imitamentis, curiam ingressus, et de auctoritate Patrum, et consensu militum praefatus, consilia sibi et exempla capessendi egregie Imperii memoravit: nec iuventam armis civilibus, aut domesticis discordiis, imbutam: nulla odia, nullasiniurias, nec cupidinem ultionis adferre. Tum formam futuri Principatus praescripsit, ea maxime declinans, quorum recens flagrabat invidia. Non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut, clausis unam intra domam adcusatoribus et reis, paucorum potentia grassaretur. Nihil in Penatibus suis venale, aut ambitioni pervium: discretam domum et Remp. Teneret antiqua munia Senatus: Consulum tribunalibus Italia, et publicae provinciae adsisterent. Illi Patrum aditum praeberent: se mandatis exercitibus consulturum. Nec defuit fides.

V. Multaque arbitrio Senatus constituta sunt: Ne quis ad caussam orandam mercede aut donis emeretur: ne designatis Quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset. Quod quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere Patres: qui in palatium ob id vocabantur, ut adstaret, obditis a tergo foribus velo discreta, quod visum arceret, auditum non adimeret. Quin et legatis

« PreviousContinue »