Page images
PDF
EPUB

Illi cupido Regni fratre et filia potior, animusque sceleribus paratus. visui tamen consuluit, ne coram interficerentur. Et Rhadamistus, quasi iurisiurandi memor, non ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit; sed proiectos in humum, et veste multa gravique opertos necat. Filii quoque Mithri datis, quod caedibus parentum inlacrymaverant, trucidati sunt.

XLVIII. At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten, et Regnum ab interfectoribus obtineri, vocat consilium, docet acta, et, an ulcisceretur, consultat. Paucis decus publicum curae: plures tuta disserunt: Omne scelus externum cum laetitia habendum. semina etiam odiorum iacienda, ut saepe Principes Romani eamdem Armeniam, specie largitionis, turbandis barbarorum animis praebuerint. Potiretur Rhadamistus male partis, dum invisus, infamise quando id magis ex usu, quam si cum gloria adeptus foret. In hanc sententiam itum. Ne tamen adnuisse facinori viderentur, et diversa Caesar praeciperet, misși ad Pharasmanen nuntii, ut abscederet a finibus Armeniis, filiumque abstraheret.

XLIX. Erat Cappadociae Procurator Iulius Pelignus, ignavi animi, et deridiculo corporis iuxta despiciendus; sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret. Is, auxiliis provincialium contractis, tamquam recuperaturus Armeniam, dum socios magis, quam hostes praedatur, abscessu suorum, et incursantibus barbaris, praesidii egens, ad Rhadamistum venit: donisque eius evictus, ultro Regium insigne sumere cohortatur, sumentique adest auctor et satelles. Quod ubi turpi fama divulgatum, ne ceteri quoque ex Peligno coniectarentur, Helvidius Priscus, Legatus, cum legione mittitur, rebus turbidis pro tempore ut consuleret. Igitur propere montem

Taurum transgressus, moderatione plura, quam vi, composuerat; cum redire in Syriam iubetur, ne initium belli adversus Parthos exsisteret.

L. Nam Vologeses, casum invadendae Armeniae obvenisse ratus, quam, a maioribus suis possessam, externus Rex flagitio obtineret, contrahit copias, fratremque Tiridaten deducere in Regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret. Incessu Parthorum, sine acie pulsi Iberi; urbesque Armeniorum, Artaxata et Tigranocerta, iugum accepere. Deinde atrox hiems, seu parum provisi commeatus, et orta ex utroque tabes, percellunt Vologesen, omittere praesentia. vacuamque rursus Armeniam Rhadamistus invasit, truculentior quam antea, tamquam adversus defectores, et in tempore rebellaturos. que illi, quamvis servitio sueti, patientiam abrumpunt, armisque Regiam circumveniunt.

At

LI. Nec aliud Rhadamisto subsidium fuit, quam pernicitas equorum, quis seque et coniugem abstulit. Sed coniunx gravida, primam utcumque fugam, ob metum hostilem et mariti caritatem, toleravit: post, festinatione continua, ubi quati uterus et viscera vibrantur, orare, ut morte honesta contumeliis captivitatis eximeretur. Ille primo amplecti, adlevare, adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger, ne quis relicta potiretur. · Postremo, violentia amoris, et facinorum non rudis, distringit acinacem, vulneratamque ripam ad Araxis trahit, flumini tradit, ne corpus etiam auferretur. ipse praeceps Iberos ad patrium Regnum pervadit. Interim Zenobiam (id mulieri nomen) placida inluvie, spirantem ac vitae manifestam advertere pastores, et dignitate formae haud degenerem reputantes, obligant vulnus, agrestia medicamina adhibent; cognitoque nomine et casu, in urbem Artaxata ferunt. unde publica cura deducta ad Tiridaten, comiterque excepta, cultu Regio habita est.

LII. Fausto Sulla, Salvio Othone coss. Furius Scribonianus in exsilium agitur, quasi finem Principis per Chaldaeos scrutaretur. adnectebatur crimini Iunia mater eius, ut casus prioris (nam relegata erat) inpatiens. Pater Scriboniani, Camillus, arma per Dalmatiam moverat. idque ad clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum conservaret. Neque tamen exsuli longa posthac vita fuit: morte fortuita, an per venenum exstinotus esset, ut quisque credidit, vulgavere. De mathematicis Italia pellendis factum Senatus consultum, atrox et inritum. Laudati dehinc oratione Principis, qui ob angustias familiares ordine Senatorio sponte cederent, motique, qui romanendo inpudentiam paupertati adii

cerent.

LIII. Inter quae refertur ad Patres de poena fe minarum, quae servis coniungerentur: statuiturque, ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute: sin consensisset, pro libertis haberentur, Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, Praetoria insignia; et centies quinquagies sestertium censuit Consul designatus, Barea Soranus: additum a Scipione Cornelio, grates publice agendas, quod, Regibus Arcadiae ortus, veterrimam nobilitatem usui publico postponeret, seque inter ministros Principis haberi sineret. Adseveravit Claudius, contentum honore Pallantem, intra priorem paupertatem subsistere. Et fixum est aere publico Senatus consultum, quo libertinus, sestertii ter millies possessor, antiquae parcimoniae laudibus cumulabatur.

LIV. At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Judaeae inpositus, et cuncta malefacta sibi inpune ratus, tanta poten. tia subnixo. Sane praebuerant ludaei speciem motus orta seditione, postquam C. Caesari haud obtemperatum esset; cognita caede eius, sedata. ma

nebat metus, ne quis Principum eadem imperitaret. Atque interim Felix intempestivis remediis delictą accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio Cumano, cui pars provinciae habebatur: ita divisis, ut huic Galilaeorum natio; Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum, contemptu regentium, minus coercitis odiis. Igitur raptare inter se, inmittere latronum globos; componere insidias, et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad Procuratores referre, Hique primo laetari, mox gliscente pernicie, cum arma militum interiecissent, caesi milites. Arsissetque bello provincia, ni Quadratus, Syriae rector, subvenisset. Nec diu adversus ludaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius, caussis rebellionis auditis, ius statuendi etiam de Procuratoribus dederat. Sed Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal, quo studia adcusantium deterrerentur: damnatusque flagitiorum, quae duo deliquerant, Cumanus: et quies provinciae reddita.

LV. Nec multo post Agrestium Cilicum nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc, Trosobore Duce, montes asperos castris cepere: atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis, ac plerumque in mercatores et navicularios, audebant. Obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites, cum praefecto Curtio Severo, turbantur: quod duri circum loci, peditibusque ad pugnam idonei, equestre proelium haud patiebantur. Dein Rex eius orae Antiochus, blandimentis adversus plebem, fraude in Ducem, cum barbarorum copias dissociasset, Trosobore, paucisque primoribus interfectis, ceteros clementia composuit.

LVI. Sub idem tempus, inter lacum Fucinum amnemque Lirin, perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus viseretur, ́lacu in ipso navale proelium adornatur; ut quondam Augustus, structo cis Tiberim stagno, sed levibus navigiis, et minore copia ediderat. Claudius triremes quadriremesque et undeviginti hominum millia armavit, cincto rati bus ambitu, ne vaga effugia forent; ac tamen spatium amplexus, ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium, et proelio solita. in ratibus Praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis, ex quis catapultae ballistaeque tenderentur. Reliqua lacus classiarii tectis navibus obtinebant. Ripas et colles, ac montium edita, in modum theatri multitudo innumera complevit proximis e municipiis, et alii urbe ex ipsa, visendi cupidine aut officio in Principem. Ipse insigni paludamento, neque procul Agrippina chlamyde aurata, praesedere. Pugnatum, quamquam inter sontes, fortium virorum animo: ac, post mul tum vulnerum, occidioni exempti sunt.

LVII. Sed perfecto spectaculo, apertum aquarum iter. Incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media. Eoque, tempore interiecto, altius effossi specus et contrahendae rur sus multitudini gladiatorum spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. Quin et convivium, effluvio lacus adpositum, magna formidine cunctos adfecit; quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus, aut fragore et sonitu exterritis. Simul Agrippina, trepidatione Principis usa, ministrum operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec ille reticet, inpotentiam muliebrem nimiasque spes eius arguens.

LVIII. D. Junio, Q. Haterio coss. sedecim annos natus Nero Octaviam, Caesaris filiam, in matrimo

« PreviousContinue »