Page images
PDF
EPUB

et proximo quoque exercitui, per L. Apronium socerum, non ingratus. unde fama constans, ausum mittere ad Caesarem litteras, Adfinitatém sibi cum Seiano haud sponte, sed consilio Tiberii, coeptam: perinde se, quam Tiberium, falli potuisse. neque errorem eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum. sibi fidem integram, et, si nullis insidiis peteretur, mansuram: successorem non aliter, quam indicium mortis, accepturum. firmarent velut foedus, quo Princeps ceterarum rerum potiretur, ipse provinciam retineret. Haec, mira quamquam, fidem ex eo trahebant, quod unus omnium Seiani adfinium incolumis multaque gratia mansit: reputante Tiberio publicum sibi odium, extremam aetatem, magisque fama, quam vi, stare res suas.

XXXI. C. Cestio, M. Servilio coss. nobiles Parthi in urbem venere, ignaro rege Artabano. Is, metu Germanici fidus Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos, saevitiam in populares sumpsit; fretus bellis, quae secunda adversum circumiectas nationes exercuerat, et senectutem Tiberii, ut inermem, despiciens, avidusque Armeniae, cui, defuncto Rege Artaxia, Arsacen, liberorum suorum veterrimum, inposuit, addita contumelia, et missis, qui gazam, a Vonone relictam in Syria Ciliciaque, reposcerent, simul veteres Persarum ac Macedonum terminos, seque invasurum possessa Cyro, et post Alexandro, per vaniloquentiam ac minas iaciebat. Sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus auctor fuit Sinnaces, insigni familia, ac perinde opibus, et proximus huic Abdus, ademptae virilitatis. non despectum id apud barbaros, ultroque potentiam habet. li, adscitis et aliis primoribus, quia neminem gentis Arsacidarum summae rei inponere poterant, interfe ctis ab Artabano plerisque, aut nondum adultis, Phrahate, Regis Phrahatis filium, Roma poscebant: No

mine tantum et auctore opus, ut sponte Caesaris, ut genus Arsacis, ripam apud Euphratis cerneretur.

XXXII. Cupitum id Tiberio. ornat Phrahaten, accingitque paternum ad fastigium: destinata retinens, consiliis et astu res externas moliri, arma procul habere. Interea, cognitis insidiis, Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae inardescere. et barbaris cunctatio, servilis: statim exsequi, Regium videtur. Valuit tamen utilitas, ut Abdum, specie amicitiae vocatum ad epulas, lento veneno inligaret; Sinnacen dissimulatione ac donis, simul per negotia, moraretur. Et Phrahates apud Syriam, dum, omisso cultu Romano, cui per tot annos insueverat, instituta Parthorum insumit, patriis moribus inpar, morbo absumptus est. Sed non Tiberius omisit incepta. Tiridaten, sanguinis eiusdem, aemulum Artabano, reciperandaeque Armeniae Iberum Mithridaten deligit, conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium obtinebat: et cunctis, quae apud Orientem parabantur, L. Vitellium praefecit. eo de homine, haud sum ignarus, sinistram in urbe famam, pleraque foeda memorari: ceterum, regendis provinciis prisca virtute egit. Vnde regressus, et formidine C. Caesaris, familiaritate Claudii, turpe in servitium mutatus, exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur: cesseruntque prima postremis, et bona iuventae senectus flagitiosa oblitteravit.

XXXIII. At ex regulis, prior Mithridates Pharasmanen perpulit, dolo et vi conatus suos iuvare: repertique corruptores ministros Arsacis multo auro ad scelus cogunt: simul Iberi magnis copiis Armeniam inrumpunt, et urbe Artaxata potiuntur. Quae postquam Artabano cognita, filium Oroden ultorem parat, datque Parthorum copias, mittit, qui auxilia mercede facerent. Contra Pharasmanes adiungere Albanos, accire Sarmatas; quorum sceptuchi, utrimTACITYS I.

que donis acceptis, more gentico, diversa induere. Sed Iberi, locorum potentes, Caspia via Sarmatam in Armenios raptim effundunt. at qui Parthis adventabant, facile arcebantur: cum alios incessus hostis clausisset; unum reliquum, mare inter et extremos Albanorum montes, aestas impediret: quia flatibus Etesiarum implentur vada; hibernus Auster revolvit fluctus, pulsoque introrsus freto, brevia litorum nudantur.

XXXIV. Interim Oroden, sociorum inopem, auctus auxilio Pharasmanes vocare ad pugnam, et detrectantem incessere, adequitare castris, infensare pabula: ac saepe, in modum obsidii, stationibus cingebat. donec Parthi, contumeliarum insolentes, circumsisterent Regem, poscerent proelium. atque illis sola in equite vis: Pharasmanes et pedite valebat. Nam Iberi Albanique, saltuosos locos incolentes, duritiae patientiaeque magis insuevere. Feruntque se Thessalis ortos, qua tempestate lason, post avectam Medeam, genitosque ex ea liberos, inanem mox Regiam Aeetae vacuosque Colchos repetivit. Multaque de nomine eius, et oraculum Phryxi celebrant. nec quisquam ariete sacrificaverit, credito, vexisse Phryxum: sive id animal, seu navis insigne fuit. Ceterum, directa utrimque acie, Parthus Imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum; contraque ignobilem Iberum mercenario milite, disserebat: Pharasmanes, integros semet a Parthico dominatu: quanto maiora peterent, plus decoris victores, aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos. simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina; hinc viros, inde praedam ostendere.

XXXV. Enimvero apud Sarmatas non una vox Ducis: se quisque stimulant, ne pugnam per sagittas inirent; impetu et cominus praeveniendum. Variae hinc bellantium species; cum Parthus, sequi vel fu

gere pari arte suetus, distraheret turmas, spatium ictibus quaereret: Sarmatae, omisso arcu, quo brevius valent, contis gladiisque ruerent; modo equestris proelii more, frontis et tergi vices: aliquando, ut conserta acies, corporibus et pulsu armorum pellerent, pellerentur. lamque et Albani Iberique prensare, detrudere, ancipitem pugnam hostibus facere. Quos super eques, et a propioribus vulneribus pedites adflictabant. Inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt, aut dubitantibus subveniunt, conspicui, eoque gnari, clamore, telis, equis concurrunt: instantius Pharasmanes: nam vulnus per galeam adegit; nec iterare valuit, praelatus equo, et fortissimis satellitum protegentibus saucium. Fama tamen occisi, falso credita, exterruit Parthos, vi ctoriamque concessere.

XXXVI. Mox Artabanus tota mole regni ultum iit. peritia locorum ab Iberis melius pugnatum. nec ideo abscedebat, ni, contractis legionibus, Vitellius, et subdito rumore, tamquam Mesopotamiam invasurus, metum Romani belli fecisset. Tum omissa Armenia, versaeque Artabani res; inliciente Vitellio, desererent Regem, saevum in pace, et adversis proeliorum exitiosum. Igitur Sinnaces, quem antea infensum memoravi, patrem Abdagesen aliosque occultos consilii, et tunc continuis cladibus promptiores, ad defectionem trahit: adfluentibus paullatim, qui, metu magis, quam benevolentia, subiecti, repertis auctoribus, sustulerant animum. Nec iam aliud Artabano reliquum, quam, si qui externorum corpori custodes aderant, suis quisque sedibus extorres, quis neque boni intellectus, neque mali cura, sed mercede aluntur, ministri sceleribus. His adsumptis, in longinqua et contermina Scythiae fugam maturavit, spe auxilii; (quia Hyrcanis Carmaniisque per adfinitatem innexus erat) atque interim posse Parthos, absen

tium aequos, praesentibus mobiles, ad poenitentiam mutari.

XXXVII. At Vitellius, profugo Artabano, et flexis ad novum Regem popularium animis, hortatus Tiridaten, parata capessere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit. Sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae, Euphraten nulla imbrium vi, sponte et inmensum adtolli; simul albentibus spumis, in modum diadematis, sinuare orbes; auspicium prosperi transgressus. quidam callidius interpretabantur, initia conatus secunda, neque diuturna: quia eorum, quae terra caelove portenderentur, certior fides; fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque. Sed ponte navibus effecto, tramissoque exercitu, primus Ornospades multis equitum millibus in castra venit: exsul quondam, et Tiberio, cum Dalmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator, eoque civitate Romana donatus: mox, repetita amicitia Regis, multo apud eum honore, praefectus campis, qui Euphrate et Tigre, inclutis amnibus, circumflui, Mesopotamiae nomen acceperunt. Neque multo post Sinnaces auget copias: et columen partium Abdageses gazam et paratus Regios adiicit. Vitellius, ostentasse Romana arna satis ratus, monet Tiridaten primoresque: hunc, Phrahatis avi et altoris Caesaris, quae utrobique pulchra, meminerit: illos, obsequium in Regem, reverentiam in nos, decus quisque suum et fidem retinerent. exin cum legionibus in Syriam remeavit.

XXXVIII. Quae duabus aestatibus gesta, coniunxi, quo requiesceret animus a domesticis malis. Non enim Tiberium, quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire solent, tempus, preces, satias, mitigabant, quin incerta, vel abolita, pro gravissimis et recentibus puniret. Eo metu Fulcinius

« PreviousContinue »