D. Junii Juvenalis Saturarum libri V

Front Cover
S. Hirzel, 1895 - Latin poetry

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 305 - ... nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla 185 formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est, de Sulmonensi mera Cecropis ? omnia Graece, cum sit turpe magis nostris nescire Latine ; hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas, hoc cuncta effundunt animi secreta.
Page 512 - Te decem tauri, totidemque vaccae, Me tener solvet vitulus, relicta Matre qui largis iuvenescit herbis In mea vota; Fronte curvatos imitatus ignes Tertium lunae referentis ortum, Qua notam duxit, niveus videri, Cetera fulvus.
Page 603 - Juvenall lord, true is thy sentence, That little wenen folke what is to yerne, That they ne finden in hir desire offence, For cloud of errour ne lette hem discerne What best is, and lo, here ensample as yerne : These folke desiren now deliverance Of Antenor, that brought hem to mischaunce.
Page 254 - Rutupinove edita fundo ostrea, callebat primo deprendere morsu ; et semel aspecti litua dicebat echini. Surgitur, et misso proceres exire iubentur consilio, quos Albanam dux magnus in arcem traxerat attonitos et festinare coactos, tamquam de Cattis aliquid torvisque Sycambris dicturus, tamquam diversis partibus orbis anxia praecipiti venisset epistula pinna.
Page 554 - ... quidam sortiti metuentem sabbata patrem nil praeter nubes et caeli numen adorant, nee distare putant humana carne suillam qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; Romanas autem soliti contemnere leges 100 ludaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos.
Page 356 - Sed jacet aurato vix ulla puerpera lecto ; Tantum artes hujus, tantum medicamina possunt, Quae steriles facit, atque homines in ventre necandos Conducit.
Page 325 - Quam quae longorum vehitur cervice Syrorum. Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, Conducit comites, sellam, cervical, amicas, Nutricem et flavam, cui det mandata, puellam.
Page 151 - Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum. Cur timeam, dubitemve locum defendere, quamvis 95 Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae Arguerint, licet ipse negem ? Sed quinque tabernae Quadringenta parant.
Page 527 - Nee iactare iugum, vita didicere magistra. Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum Quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos ? Rari quippe boni : numero vix sunt totidem, quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Page 190 - Suburae ; 5 nam quid tarn miserum, tarn solum vidimus, ut non deterius credas horrere incendia, lapsus tectorum adsiduos ac mille pericula saevae urbis et Augusto recitantes mense poetas?

Bibliographic information