HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus: Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum Scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quidvis simplex duntaxat et unum. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, Decipimur specie recti. Brevis esse laboro, Obscurus fio; sectantem levia nervi
Deficiunt animique; professus grandia turget; Serpit humi tutus nimium timidusque procellae ; Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpae fuga si caret arte. Aemilium circa ludum faber unus et ungues Exprimet et molles imitabitur aere capillos, Infelix operis summa quia ponere totum Nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim quam naso vivere pravo, Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis aequam Viribus et versate diu quid ferre recusent, Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie notum si callida verbum Reddiderit junctura novum.
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter; Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum Virgilio Varioque? Ego cur acquirere pauca Si possum invideor, cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit? Licuit, semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque: sive receptus Terra Neptunus classes aquilonibus arcet, Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur quae jam cecidere, cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter junctis querimonia primum, Post etiam inclusa est voti sententia compos; Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, Grammatici certant et adhuc sub judice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo : Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, Alternis aptum sermonibus et populares Vincentem strepitus et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos puerosque deorum Et pugilem victorem et equum certamine primum Et juvenum curas et libera vina referre. Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque poëta salutor? Cur nescire pudens prave quam discere malo? Versibus exponi tragicis res comica non vult; Indignatur item privatis ac prope socco Dignis carminibus narrari coena Thyestae. Singula quaeque locum teneant sortita decenter. Interdum tamen et vocem comoedia tollit, Iratusque Chremes tumido delitigat ore; Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque Projicit ampullas et sesquipedalia verba, Si curat cor spectantis tetigisse querela.
Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto Et quocunque volent animum auditoris agunto. Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt Humani vultus: si vis me flere dolendum est
Primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu: male si mandata loqueris Aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum; juvat aut impellit ad iram, Aut ad humum maerore gravi deducit et angit; Post effert animi motus interprete lingua. Si dicentis erunt fortunis absona dicta Romani tollent equites peditesque cachinnum. Intererit multum divusne loquatur an heros, Maturusne senex an adhuc florente juventa Fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, Mercatorne vagus cultorne virentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. Aut famam sequere aut sibi convenientia finge. Scriptor honoratum si forte reponis Achillem, Impiger, iracundus, inexorabilis, acer Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis. Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes. Si quid inexpertum scenae committis et audes Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere; tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus. Publica materies privati juris erit, si Non circa vilem patulumque moraberis orbem, Nec verbo verbum curabis reddere fidus Interpres, nec desilies imitator in arctum Unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex. Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim : "Fortunam Priami cantabo et nobile bellum." Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu? Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: "Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Trojae Qui mores hominum multorum vidit et urbes."
Non fumum ex fulgore sed ex fumo dare lucem Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin. Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri, Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo; Semper ad eventum festinat et in medias res Non secus ac notas auditorem rapit, et quae Desperat tractata nitescere posse relinquit; Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu quid ego et populus mecum desideret, audi: Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri donec cantor Vos plaudite' dicat, Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis. Reddere qui voces jam scit puer et pede certo Signat humum, gestit paribus colludere, et iram Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas. Imberbis juvenis tandem custode remoto Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, Cereus in vitium flecti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum. Multa ferunt anni venientes commoda secum, Multa recedentes adimunt. Ne forte seniles Mandentur juveni partes pueroque viriles, Semper in adjunctis aevoque morabimur aptis. Aut agitur res in scenis, aut acta refertur. Segnius irritant animos demissa per aurem, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
« PreviousContinue » |