Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRÆFATIO.

IN annotationibus ad Euripidem idem mihi fuit propositum quod in commentariis in Aristophanem nuper editis, ut ex ingenti quæ plurimorum studiis in hunc poetam collatis paullatim accrevit annotationum copia deligerem quæ lectoribus paullo exercitatioribus profutura viderentur, meis ubi opus esset additamentis correctionibusve aucta. In quo negotio ita sum versatus ut non solum falsa et inutilia resecarem verbosiusque quam oportebat dicta in brevius contraherem, sed etiam iis omnibus, quæ bona quidem et utilia, sed a proposito aliena non raro aitailissent interpretes, legem Atticam adhiberem, quæ prudenter cavet ne quis EW TOű mpárMatos verba faceret. Nam diffusum illud nullisque legibus adstrictum. gegus scribendi, quamvis clarissimorum olim virorum exemplis commendatum, nunc in dies magis omnium fere consensu improbari videmus, estque, si verum volumus fateri, sanæ rationi non minus contrarium quam si quis geographus de Europa explicans aliquid de Africa quasi præteriens admisceat.

De codicibus manuscriptis quoniam in indice librorum infra posito dicetur, hic satis erit in universum monuisse duas esse codicum classes, alterarn antiquiorem, quæ fabulas septem primas complectitur, quorum principes sunt Parisinus 2712. et, qui septem illis Troades Rhesumque adjunxit, Vaticanus 909, alteram

« PreviousContinue »