Page images
PDF
EPUB

dere. Non dico illum mentiri tibi: putat se cupere. Stomachum illi fecit luxuria: cito tamen cum illa redibit in gratiam. Sed dicit se offendi vita sua. Non negaverim: quis enim non offenditur? Homines enim vitam suam et amant simul et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam, cum fidem nobis fecerit, invisam sibi iam esse luxuriam. Nunc illis male convenit.

[blocks in formation]

Adspicis hunc uno contentum lumine, cuius
lippa sub attrita fronte lacuna patet?
Ne contemne caput, nihil est furacius illo:
non fuit Autolyci tam piperata manus.
Hunc tu convivam cautus servare memento:
tunc furit, atque oculo luscus utroque videt.
Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri,
et latet in tepido plurima mappa sinu.
Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit,
et tectus laenis saepe duabus abit.
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
erubuit fallax, ardeat illa licet.

Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
circuit, et soleas surripit ipse suas.

6. Flavius picks out the Crow's Eyes.

Eo anno Cn. Flavius Cn. filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus, fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen, quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum; quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. Ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit; civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum

in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur; aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. Ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset, consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. Ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudii censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat et posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat quas petierat opes urbanas, humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit. Tantumque Flavii comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes discessit civitas: aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat; donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.

7. The former Days were better than these.

Ludus paedagogus patri de filio loquitur, dum clam
exaudit Mnesilochus, filii amicus.

Set tu qui pro tam conrumpto dicis caussam filio,
eademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras?

Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,
digitum longe a paedagogo pedem ut ecferres aedibus.
Id quom optigerat, hoc etiam ad malum arcessebatur
malum:

et discipulus et magister perhibebantur inprobi.
Ante solem nisi tu exorientem in palaestram veneras,
hau mediocris gumnasi praefecto poenas penderes.
Ibi cursu luctando disco hasta pugilatu pila

saliundo sese exercebant magis quam scorto aut saviis.
Ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.
Inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,
cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres :
quom librum legeres, si in una peccavisses sullaba,
fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.
MN. Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior
miser:

innocens suspitionem hanc sustinet caussa mea.

PHI. Alii, Lude, nunc sunt mores. Lv. Id equidem

certo scio.

Nam olim populi prius honorem capiebat suffragio,

quam magistro desine bat esse dicto oboediens.

At nunc, priusquam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput. Quom patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater: 'noster esto, dum te poteris defensare iniuria.'

[ocr errors]

Provocatur paedagogus: eho, senex minumi preti,
ne attigas puerum istac caussa, quando fecit strenue.'
It magister quasi lucerna uncto expretus linteo.
Itur illinc iure dicto. Hocine hic pacto potest

inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
MN. Acris postulatio haec est: quom huius dicta intel-
lego,

Mira sunt ni Pistoclerus Ludum pugnis contudit.

8. Doctors disagree.

Latent ista omnia, Luculle, crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit: corpora nostra

non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus, terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat? Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos ȧvríTodas vocatis: cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, cum audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri : quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? loquere. Putas solem esse tantulum? Egone? ne bis quidem tantum! Et vos ab illo irridemini, et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat

posse.

9. Epitaph on Naevius, by himself.

Inmortales mortales si foret fas flere
flerent divae Camenae Naevium poetam:
itaque postquam est Orci traditus thesauro
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.

10. Generalship of Marius.

Dein Marius, uti coeperat, in hiberna proficiscitur, quae propter commeatum in oppidis maritumis agere decreverat;

neque tamen victoria secors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextumos, in sinistra parte A. Manlius cum funditoribus et sagittariis, praeterea cohortis Ligurum curabat; primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat. Perfugae minume cari et regionum scientissumi hostium iter explorabant. Simul consul, quasi nullo imposito, omnia providere, apud omnis adesse, laudare et increpare merentis. Ipse armatus intentusque item milites cogebat; neque secus atque iter facere castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperavisset quam uti militibus exaequatus cum imperatore labos volentibus esset. Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coercebat; quod multi per ambitionem fieri aiebant; pars, quod a pueritia consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisset; nisi tamen res publica, pariter ac saevissumo imperio bene atque decore gesta.

11. Rustic Worship.

Caelo supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,
Si thure placaris et horna

Fruge Lares avidaque porca,
Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis nec sterilem seges
Robiginem aut dulces alumni
Pomifero grave tempus anno.
Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices
Aut crescit Albanis in herbis
Victima pontificum secures
Cervice tinget: te nihil attinet
Tentare multa caede bidentium

« PreviousContinue »