Page images
PDF
EPUB

actor, dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus inpediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

18. Laberius protests against Caesar's Tyranny.

Necessitas, cuius cursus transversi impetum
voluerunt multi effugere pauci potuerunt,
quo me detrusit paene extremis sensibus!
Quem nulla ambitio, nulla unquam largitio,
nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas
movere potuit in iuventa de statu,
ecce in senecta ut facile labefecit loco
viri excellentis mente clemente edita
summissa placide blandiloquens oratio!
Etenim ipsi di negare cui nil potuerunt
hominem me denegare quis posset pati?
Ego bis tricenis annis actis sine nota
eques Romanus e lare egressus meo
domum revertar mimus. Nimirum hoc die

uno plus vixi mihi quam vivendum fuit.

Fortuna, inmoderata in bono aeque atque in malo.

si tibi erat libitum literarum laudibus

florens cacumen nostrae famae frangere,

19.

cur cum vigebam membris praeviridantibus
satisfacere populo et tali cum poteram viro
non flexibilem me concurvasti ut carperes ?
Nuncine me deicis ? quo ? quid ad scenam adfero ?
Decorem formae an dignitatem corporis,
animi virtutem an vocis iucundae sonum?
Ut edera serpens vires arboreas necat,
ita me vetustas amplexu annorum enecat :
sepulcri similis nil nisi nomen retineo.

Tiberius snubs an officious Servant.

Est ardelionum quaedam Romae natio,
trepide concursans, occupata in otio,
gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
sibi molesta et aliis odiosissima.

Hanc emendare, si tamen possum, volo
vera fabella: pretium est operae attendere.
Caesar Tiberius quum petens Neapolim,
in Misenensem villam venisset suam,
quae monte summo posita Luculli manu
prospectat Siculum et respicit Tuscum mare:
ex alticinctis unus atriensibus,

cui tunica ab humeris linteo Pelusio
erat destricta, cirris dependentibus,
perambulante laeta domino viridia,
alveolo coepit ligneo conspergere

humum aestuantem, iactans officio comam;
sed deridetur. Inde notis flexibus

praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
Agnoscit hominem Caesar, remque intellegit.
Id ut putavit esse nescio quid boni:

heus! inquit dominus. Ille enimvero adsilit,
donationis alacer certae gaudio.

Tum sic iocata est tanta maiestas ducis:
non multum egisti, et opera nequidquam perit;
multo maioris alapae mecum veneunt.

20. Nero makes Scapegoats of the Christians.

Mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus supplicatum Volcano et Cereri Proserpinaeque, ac propitiata Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebravere feminae, quibus mariti erant. Sed non ope humana, non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. Ergo abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis affecit, quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat. Auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque. Igitur primum conrepti, qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani generis convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut crucibus adfixi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi vel curriculo insistens. Unde, quamquam adversus sontes et novissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius absu

merentur.

21. Gnatho the Parasite congratulates himself.

Di inmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens

quid inter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi: conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque

ordinis

hominem haut inpurum, itidem patria qui abligurrierat

bona:

6

video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. quid istuc inquam ornatist ?'"quoniam miser quod habui perdidi, en

quo redactus sum. omnes noti me atque amici deserunt." hic ego illum contempsi prae me; 'quid homo' inquam ignavissume?

[ocr errors]

itan parasti te, ut spes nulla relicua in te esset tibi?

simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum

loco,

qui color, nitor, vestitus, quae habitudost corporis? omnia habeo, neque quicquam habeo: nil quom est, nil defit tamen.'

"at ego

infelix neque ridiculus esse neque plagas pati possum." 'quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via.

olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius: hoc novomst aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam.

est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,

nec sunt hos consector: hisce ego non paro me ut rideant, sed eis ultro adrideo et eorum ingenio admiror simul: quidquid dicunt, laudo: id rursum si negant, laudo id quoque :

negat quis nego; ait: aio; postremo inperavi egomet mihi

omnia adsentari. is quaestus nunc est multo uberrumus.' dum haec loquimur, interea loci ad macellum ubi adveni

mus,

concurrunt laeti mi obviam cuppedinarii omnes :

cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores,

quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe : salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur. ille ubi miser famelicus videt me esse tanto honore, tam facile victum quaerere: ibi homo coepit me obse

crare,

ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi,

si potis est, tamquam philosophorum habent discipuli ex

ipsis

vocabula, parasiti ita ut Gnathonici vocentur.

22. Stoicism ridiculed by Cicero.

Ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possum; nonnulla forsitan conformare et leviter emendare possim. Non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; sed, si peccas, te regere possum. At ego verissime dixerim peccare te nihil, neque ulla in re te esse huiusmodi, ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. Finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnes denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit his dotibus doctrina non moderata nec mitis, sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior, quam aut veritas aut natura patitur. Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut cum imperita multitudine, aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis, quae et mihi et vobis nota et iucunda sunt, disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona, quae videmus divina et egregia, ipsius scitote esse propria: quae nonnumquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, verum a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt praecepta huiusmodi: sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere: neminem misericordem esse nisi stultum et levem: viri non esse neque exorari neque placari: solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos; si mendicissimi, divites; si servitutem serviant, reges nos autem, qui sapientes non sumus, fugitivos, exsules, hostes, insanos denique esse dicunt: omnia peccata esse paria: omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum, qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum, qui patrem suffocaverit: sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam. Haec homo ingeniosissimus,

C

« PreviousContinue »