Passages for practice in translation at sight, selected and arranged by J.S. Reid, Volume 1

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 54 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
Page 19 - Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Page 51 - Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus...
Page 91 - Luna, puellas. Roma si vestrum est opus Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem sospite cursu, cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum munivit iter, daturus plura relictis; di, probos mores docili iuventae, di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne.
Page 83 - Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso. Men' mutire nefas, nec clam, nec cum scrobe?
Page 15 - ... igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii quam odio humani generis convicti sunt.
Page 106 - O funde noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere; at quibus cordi est, quovis Sabinum pignore esse contendunt...
Page 73 - Per te immaturum mortis adimus iter. Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes : Semina curarum de capite orta tuo. Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus 5 Obruis insano terque quaterque mari.
Page 9 - Dido fecerat et tenui telas discreverat auro. 75 harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci. [addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.] 80 vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsurus sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
Page 20 - ... varios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto ; sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.

Bibliographic information