Page images
PDF
EPUB

efficit, quartum egisse de potestate, quintum de jure publico, sextum de jure civili; ut hi dimidiatum librorum Platonis de Legibus numerum efficiant. Quum quintum librum laudet Macrobius ( Saturnal. VI, 4), quinque fuisse libros existimabat Fabricius in Bibl. Lat. 1. c. quorum primi argumentum fuerit de fonte legum omnium jureque naturæ; secundi leges de religione; tertii de magistratibus; quartus egerit de potestate magistratuum; quintus de jure populi romani. Quod item Wagnero placebat, qui laudat ad hoc probandum lib. I, cap. 5. Quum octo placuisset fuisse libros Davisio (q. v. in præf. ), ei adstipulans Hülsemannus hæc eorum argumenta fuisse existimabat : primi de religionibus, s. de rebus divinis; secundi de magistratibus; tertii de responsis prudentum; quarti de jure militari; quinti de judiciis; sexti de stipulationibus et contractibus; septimi de testamentis; octavi argumentum fuisse credebat principia juris. Hoc vero est hariolari.

Ad inscriptionem quod attinet, eam nos justam esse credimus, quæ dudum recepta invaluit, atque in omnibus fere libris manu scriptis legitur, de Legibus, quam sine dubio, ut librorum ipsorum formam, ad normam Platonici operis Νόμοι, ἢ περὶ νομοθεσίας effinxit. Quid quod etiam Chrysippus, quem in philosophica horum librorum parte in primis sequutus est Noster, librum Tepi vóμou scripserat (1)? In uno tamen cod. MS quum Turnebus invenerit inscriptionem, De jure civili et legibus, Rathius ex I, 4, 5, 6, 10, 12, 21; II, 1, 18, colligit, posse hos libros inscribi vel ita, vel ut plerumque inscribuntur, vel de jure civili, vel denique de jure et legibus. Nobis recepta eademque simplicissima ratio optima videtur.

Ciceronem si concedis non absolvisse hos libros, concedas etiam oportet eos ab ipso auctore non esse editos, sed post obitum ejus demum lucem vidisse. Qua in sententia

(1) Cf. Baguet de Chrysippo, § CXXV, p. 333, coll. § CXXVI, p. 334.

plerosque omnes eorum interpretes et fuisse et esse video. Neque alia est causa, unde clarius intelligatur, cur ipse Noster nusquam hujus operis meminerit, neque eo loco, ubi id potissimum exspectes (de Div. II, 1); itemque cur ne Ciceronis quidem æqualium aliquis ejus mentionem fecerit (1).

Illud autem mireris, quod inter viros doctos non constat, utrum Proœmium habeant hi libri, an non habeant; quum id primo obtutu in oculos incurrere debeat. Factum tamen est, ut Turnebus in primo commentario justum horum librorum esse prooemium prima libri primi capita diceret; in eo, quem nos ad calceni hujus editionis addidimus, exordium periisse contenderet. Prooemium deesse statuunt item Rathius et Schützius, qui inde potissimum colligunt, hos libros a Cicerone non esse absolutos, nedum editos. Nobis cum Fabricio, Goerenzio, A. Maio in Præf. ad Cic. de Rep. p. 11, aliisque non deesse videtur Proœmium. Quæ enim in principio libri primi ponuntur quæstiones de poesi Ciceronis et de historia ab eo conscribenda, justi proœmii instar possunt haberi : quod vero subito inducuntur dialogi persona colloquentes, in hoc ipso plane Platonem expressit Noster, quod in his cum maxime libris se facere voluisse testatur, ita, ut manifesto Platonicarum Legum exordium ante oculos habuisse Noster appareat. Quare etiam non moramur Hülsemannum, qui philosophiæ laudem, quæ est in fine libri primi, esse proœmium verum nostrorum librorum, ab epitomatore in finem rejectum, contendit.

Denique, ut a rebus externis ad interiora, eaque extremo loco consideranda, transeamus, disquirendum est de argumento ipso, quod ad materiam et ad formam. Et for

(t) Quod in Epistolis ad Atticum nulla librorum de Legibus mentio fit, id inde factum recte existimat Schützius, quod annorum 700 et 701 nullæ exstant epistolæ ad Atticum scriptæ, qui fortasse eo tempore cum Cicerone in urbe fuit. Quod ipsum firmare ait opinionem, hos libros scriptos esse a. U. 701.

mam quidem librorum Platonicam esse (quantum videlicet oratorium Ciceronis ingenium ad eam posset accedere ), nemo facile infitias iverit. Materiam de jure ac lege naturali sumpsit a Stoicis, a Chrysippo potissimum (1), in cujus libro epi vóμcu est fere totum libri nostri primi argumentum. Quod vero Noster Chrysippum nusquam fere, nisi reprehendendi causa nominat, id inde factum existimamus cum Goerenzio, quia ejus formam, quippe minus probam, quum probare non posset, imitari noluit. Idem vir doctus accuratius de Ciceronis cum Chrysippo convenientia exposuit, quod neque repetere voluimus, et unusquisque nunc facilius etiam cognoscere potest, Chrysippi fragmentis in libro, quem modo laudavimus, collectis. Illud solum monemus, Stoicis notiones Dei, naturæ et legis fuisse quasi synonymas; quod item reperimus esse Nostro (2). Leges autem ipsas Noster in libro secundo et tertio petivit e cognitione rerumpublicarum quum aliarum, tum potissimum romanæ. Persuasum enim ei erat, non quidem omnibus numeris esse absolutam eam, quæ antiquitus obtinuerit, reipublicæ romanæ formam; sed fieri tamen posse, ut ex tanta rerum omnium perturbatione hoc, quo in his libris demonstratum ibat modo, respublica emergat. Qua in re si quis forte reprehendat Ciceronem, quod romana instituta, eaque fere obsoleta, quasi optime constitutæ reipublicæ exemplar proposuerit, quæ a civitate, qualem philosophus sibi fingere possit, tam longe absint: is primum meminerit, Ciceronem Romanum esse, qui quibus aucta fuerat respublica, patrum moribus disciplina et institutis neglectis, eamdem collabentem videret; romanum dico hominem, quibus ea potissimum placerent probarenturque, quæ ad vitæ usum

(1) Conf. Pancirollus in Thesauro Varr. Lectt. lib. II, cap. 3; Heinecc. in Jure Rom. et Att. tom. II, p. 1115; Plutarch. de Stoicorr. Repugnn. p. 1035, tom. V, p. 218 Wytt. Baguet de Chrysippo, p. 26, 112, 333.

(2) Cf. Middleton. Vit. Cic. (German. a Seidelio, Danz. 1793), tom. IV, pag. 357, sqq. ib. Cic. de Rep. III [cap. 22, p. 251 ed. A. Mai.] ;

converti, et re factisque effici possent; eum denique, qui, quum ad Platonicam subtilitatem adscendere neque posset, neque vellet, ne id quidem spectaret, quod ipse reapse ut perfectionis quasi finem agnosceret, sed ea mónuisse satis haberet, quæ reipublicæ jamjam vacillanti et collabenti subvenire posse viderentur.

Exposuimus breviter, quæ nobis de his libris præmonenda visa sunt, rationibus, quibus ducti sive cum aliis sentiamus, sive ab iis recedamus, adumbratis potius, quam copiose explicatis: ita tamen, ut jam judicare possit unusquisque perlectis his Ciceronis libris, quatenus Engelbronnerus verum viderit, qui contendit, primum non magis Stoicam esse primi libri materiam, quam Socraticam, deinde ipsa Stoica a Nostro non simpliciter, sed ut ab Academico esse recepta, denique materiam horum librorum æque ac ipsam libri formam, Platonicam potius, vel vere Ciceronianam eique propriam esse.

G. H. M.

In optima Introductione, quam Goerenzius horum de Legibus librorum editioni præposuit, præterquam supra memoratas quæstiones de auctore, tempore, etc. agitavit, quæsivit quoque de veteribus auctoribus quos Noster imitatus fuerit. Quem locum exscribere operæ pretium est:

<< Sed properamus ad ultimum locum, de quo, quærendum esse, diximus : « « quos Veterum maxime auctor his in libris imitando sequutus sit». Non autem jam de illa satis acri lite agimus, quæ olim inter Turnebum aliosque disceptata est. Facile vicit et ipsa rei veritas, et accurata illius defensio, clareque intellectum est, «in rebus auctorem Stoicos sequi, in verbis autem, et reliquo horum librorum habitu, Platonem ut nunc quidem ille se ad deridendum propinarit, qui eorumdem auctorem unius Platonis exemplum in rebus etiam sequutum esse statuat. Ipsa enim hunc auctoris verba convincent, quibus ita Quintum loqui fecit,

II, 7, 17:in hoc admodum delector, quod in aliis rebus, aliisque sententiis versaris, atque ille (Plato): nihil enim tam dissimile, quam vel ea, quæ ante dixisti, vel hoc ipsum legis exordium. Unum illud mihi videris imitari, orationis genus ». Quod igitur quum pro certo et concesso ponimus, hoc nobis docendum relinquitur: «qua ratione ille Platonis exemplo utatur; quemque potissimum Stoicorum, et quo modo, sequatur ».

a

« Nullo autem alio libro tam quasi alienus a se Cicero videtur, quam in his nostris. In dialogi enim scena, dispositione, et reliquo apparatu, ita Platonis vestigia legit, ut in hoc uno sibi placuisse videatur. Tres utrinque collocutores, per spatia silvestria ambulantes, interdum residentes, uno æstivo die totam de legibus quæstionem sic absolvunt, ut primo de lege et jure in universum, tum de singulis legibus, proœmio et laude legis ubique adjecta, disserant. Neque auctor in his quasi extremis imitationis lineis acquiescit; sed coloribus etiam Platonicis ea exornat, in quibus suus esse dici possit. Conf. I, 1, 3; II, 3, 6, etc. Taceo denique tot loca ex ipso vel versa, vel brevius indicata, vel tacite accommodata; aliaque, quæ huc trahi possint, unde pressior ubique hujus imitatio appareat. Nihilo tamen minus ea ipsa tam facilis et nihil coacta, tam ingeniosa solersque reperitur, ut illa Platonis auctor prorsus sua fecerit, incertusque hæreas, exemplum, an formam ab exemplo expressam, magis mireris. Ipsa vero verba, et totus sermonis tenor, ita Platonis sunt, ut in his pæne continua serie Platonica dicendi ratio, quod in paucis modo fecimus, doceri possit. Quid? auctor ipse veritus est, ne ista nimia viderentur; ideoque se in tertii libri initio excusari inde voluit.

[ocr errors]

Sed quum Cicero in externa horum librorum quasi facie et forma Platonis ubique vestigiis insistat, totus tamen in rebus, quas tractat, diversus est: in his enim Stoicum agit; ut fere in omnibus solet, quæ ad morum doctrinam refe

« PreviousContinue »