Page images
PDF
EPUB

chartisque conspicuam, suo nomine adornare instituit; cujus primus tomus, priores duas Musas complectens, eodem anno MDCCC. hoc titulo prodiit: Herodoti Halicarnassei Historiarum libri IX. Ex optimis exemplaribus emendavit ac Notas criticas adjecit God. Henr. Schaefer. Nonnisi suo sermone loquentes Musas producere voluit editor, Latinam versionem nullam huic izdóσe adjecturus. Secundus tomus, tertiam, quartam quintamque Musam continens, prodiit anno MDCCCI. Tertius tomus, sextum, septimum octavumque librum comprehendens, annum praefert MDCCCIII. Nec vero ad hunc usque diem prodiit quartus tomus, nouum Herodoti librum cum criticis editoris Notis exhibiturus; nec Lexicon Herodoteum lucem vidit, quod se parare copiis instructissimum, et Reizianae Musarum editioni sua cura absolvendae adjecturum professus est in brevi Praefatione primo tomo hujus editionis praemissa.

Jam quamvis Schaeferus, perinde atque Reizius, ad emendandum Graecum exemplum nullis aliis veterum codicum praesidiis instructus accesserit praeterquam quae Wesselingianae offerebant copiae; tamen uterque, adhibito suo judicio suisque doctrinae et ingenii copiis, ita illis praesidiis usus est, ut, post immortalia Wesselingii merita, haud parum rursus ab his ipsis duumviris ad restituendam compluribus Herodoti locis integritatem sanitatemque fuerit collatum. Itaque, ut multum passim per Reizium profeci, sic saepenumero vel praeeuntem Schaeferum ultro secutus sum, vel, ubi meam jam sententiam, priusquam illum consulerem, constitutam habueram, gavisus sum quum vidi, id ipsum doctissimo viro placuisse, quod equidem prae caeteris probassem. Ex ejusdem editoris Praefatione juvat huc transscribere quae ille de Herodoti Ionismo, mecum prorsus consentiens, scripsit. Scilicet, postquam professus est, se initio, „quum primum Herodoto recensendo manum ,,admovisset, hanc sibi legem scripsisse, ut expulsis formis ver,,borum communibus, etiam tum cum codices tacerent, Ionicas ,,sufficeret, eumque morem in prioribus plagulis tenuisse:" haec, inquam, postquam professus est, sic scribere pergit:

e) In hac editione liber quintus cum tribus sequentibus absque ulla mutatione (quoad mihi quidem, ambas pluribus in locis inter se comparanti, observare contigit) ad exem

plum alterius expressi sunt. Quare in nostra Varietate Lectionis utraque Schaeferi editio pro una eademque habetur.

,,Sed mox 'instituti me poenitere coepit; planeque cognovi, ,,Herodotum, perinde ac ceteros scriptores Graecos, dia,,lectum ad grammaticam axoißeuav non ea exegisse quae vulgo ,,creditur constantia atque perpetuitate."

Priusquam Schaeferus utilem istam operam Herodoto navare coepisset, Aug. Christ. Borheck, in Duisburgensi tunc academia Historiar. et Eloq. professor, Graecam Musarum editionem Lemgoviae anno MDCCLXXXI. scholarum in usum typis exscribendam curavit; quae, quemadmodum ipse in Praefatione alteri editioni praemissa profitetur,,,quod ad quatuor „priores libros attinet, Reizianam, in reliquis Wesselingianam ,,recensionem exhibebat;" adeoque proprii et novi nihil aut parum offerebat. Deinde vero, interjecto septem et viginti aunorum spatio, quum interim Schaeferus praeclare de Herodoto meruisset, prodiit anno MDCCCIX. altera ejusdem Borheckii editio, auctior (ut titulus praefert) et emendatior, tribus modicis voluminibus constans; de qua in Praefatione haec praedicat auctor:,,Est haec editio, nullius prioris repetitio; ,,sed nova eaque accurata recensio, in qua Musas Herodoteas ,,tam ad veterum librorum fidem," (scilicet, quorum lectiones Wesselingius collegerat,),,quam e conjecturis doctorum viro,,rum, integritati restituere tentavimus." Hac igitur in editione vir optimus promiscue, modo Wesselingiani exempli, modo Reiziani aut Schaeferiani, tenuit lectiones: haud raro vero etiam ab his cunctis et a veterum librorum omnium praescripto in diversum discedens, duo haec maxime est secutus; primum, ut in verborum formis,,,in scribendis vocabulis" (ut ait ipse),,semper sibi constans auctor" prodiret; alterum, ut quascumque emendationes et conjecturas vel a Wesselingio, vel a Valckenario, in adnotationibus commendatas vidisset,

f) Titulum editio illa, referente Harlesio ad Fabric. p. 344. (nam ipse non vidi) hunc praeferebat: Herodoti Halic. et Ctesiae Cnidii quae extant opera et fragmenta, Graece, ex recensione Petri Wesselingii. Curavit A. C. Borheck. Qui quum Reizii nomen, cujus exemplum presso pede secutus est, in titulo Ρbri tacuerit, utrum in praefatione saltem honorificam hujus viri, uti par erat, mentionem fecerit, non habeo compertum; illud vidi, et saepc

numero sum miratus, quo pacto factum sit ut Larcherus, qui hac usus est editione, lectiones omnes a Wesselingiano exemplo discedentes, uni Borheckio acceptas tulerit, nulla Reizii mentione facta, cui illae debebantur: quo de genere multos locos citatos etiam videas in ejusdem Larcheri Indice Rerum et Personarum, t. IX. posterioris editionis Gallicae Herodoti versionis, p. 149. voce Borheck.

eas continuo fere cunctas suum in exemplum adoptaret: quo etiam illud pertinet, quod, si qui loci vel ab eodem Wesselingio, vel a Valckenario praesertim, (viro exquisitissime docto, sed qui in hoc genere saepe nimius fuisse videtur,) pro spuriis sunt habiti, eos e contextu prorsus eliminavit, ne adposito quidem ullo facti indicio. In quo tamen illud laudandum, quod, ne nescirent lectores quorum id interesset, quid quoque loco vel Wesselingii vel Schaeferi praeferat exemplum, in calce operis, tertio volumine, varietates lectionis recensionis Wesselingianae et Schaeferianae exhibuit &.

Practer editiones adhuc enumeratas, partes etiam nonnullae Historiarum Herodoti, minores aliae, aliae majores, a doctis quibusdam viris, scholarum maxime in usum, editae exstant, notis etiam vel criticis vel ad interpretationem spectantibus illustratae. Quorum virorum opera scriptori nostro navata quum et alioqui laudanda sit, et a nobis subinde vel in Varietate Lectionis vel in Adnotationibus nostris fuerit memorata; haud erit ab hoc loco alienum, si librorum eorum, quibus Herodotea illa continentur, recensum hic adjecero.

Igitur in Jo. Matthiae Gesneri Chrestomathia Graeca, tam utili quam satis noto saepiusque typis recuso libello, exhibetur Herodoti amplus satis locus ex lib. I. cap. 23 - -45. tum duo alii ex lib. II. cap. 35

48. et cap. 68-73.

-

A Reizio etiam in Chrestomathia Graeca, Lipsiae 1779. edita, quem quidem libellum numquam oculis usurpavi, Eclogas nescio quas ex Herodoto insertas fuisse memoratum legi.

Frid. Andr. Stroth, Gymnasii Gothani olim rectoris, Aegyptiaca, Gothae anno MDCCLXXXII. edita, Herodoti librum

g) Idem vir industrius, de Herodoti studiosis quoquo modo posset bene meriturus, post primam Musarum editionem a se procuratam, jam ab anno MDCCXCV. ad annum XCVIII. quinque minutioribus voluminibus ediderat Apparatum ad Herodotum intelligendum et interpretandum: quorum primum voluinen, Chronologia et Crisis Herodotea inscriptum, continet Larcheri copiosam de Chronologia Herodoti disputationem, ex Gallico in Latinum sermonem translatam. Reliquis quatuor voluminibus exhibitur Apparatus criticus ad constituendam Lectio

nis Herodoteae integritatem: qui quidem apparatus totus partim e varietate lectionis a Wesselingio collecta, partim ex ejusdem Wesselingii et Valckenarii (rarius ex Gronovii) adnotationibus, excerptus est. Vix quidquam his adjectum videas, nisi subinde notulam quamdam ex Larcheri commentariis aut ex Germanica Herodoti versione, cujus auctor Joh, Eust. Goldhagen, ductam, denique scrupulosiorem Aldinae et duarum Camerarii editionum (quae quidem ab illa non differunt) collationem, singulos apices et minutissimas quasque orationis distinctiones sectantem.

secundum, cum parte tertii, et ex reliquis libris fragmenta quaedam exhibent, ex Wesselingii quidem maxime recensione, sed ita ut religioni sibi non duxerit editor nonnullis in locis ab ea discedere.

Danielis Wyttenbachii, viri clarissimi, Selecta principum Historicorum, Amstelodami anno MDCCXCIV. "in lucem emissa, post ipsum introitum quo Historias suas Herodotus exorsus est, exhibuit ex libro primo, commodos ad titulos relata, segmenta haecce: cap. 8-12. 23. et 24. 29-33. 74. et 75. 107-130. 178-182. 196-199. tum ex libro II. cap. 35. et 36. 77. et 78. 92. 84-91. 123. 148. 149. 124. et 125. 121. denique ex lib. III. cap. 20-23.80-82.

In Friderici Jacobs Atticis, quorum altera editio Jenae anno hujus seculi nono prodiit, ex Herodoto continentur haec : ex lib. I. cap. 29-33. 59-64. tum ex lib. V. cap. 55. ct 56. 62-66. 70-78. 82-87. 96. et 97. 99-105. Ex lib. VI. cap. 102-120. paucis medio praetermissis: tum cap. 132--140. Ex lib. VIII. cap. 49-64.84-96.

Denique Herodoti Historiarum libros, qui enarrationem pugnarum inter Graecos et Persas complectuntur, Graece cum Animadversionibus Halis anno MDCCCIX. edidit Davides Schulz, duobus voluminibus; quorum priore Geaccum exemplum, in quo quidem Schaeferi maxime recensionem secutum se esse profitetur) posteriore Animadversiones continentur.

г

Ac

Post Wesselingium igitur nullus ex Herodoti editoribus alio codicum manuscriptorum praesidio usus est, praeter eas copias quas offerebat Varietas Lectionis ab illo collecta. sunt sane instructissimae copiae, quae Wesselingio praesto fuerant: quarum e penu, etiam post operam Herodoto ab illo pracstitam, haud pauca adhuc ad emaculandum admirabile hoc antiquitatis monumentum decerpi posse haud immerito judicarunt docti illi viri, qui post eumdem ad curandam novam hujus operis editionem accesserunt. Qui quum ex eodem adparatu Wesselingiano jam fere, quidquid ille suppeditare praesidii poterat, sublegerint suaque et industria et ingenio in Herodoti commoda converterint; equidem, postquam ante hos aliquammultos annos Exterus vir eruditus, qui tunc temporis institutum societatis Bipontinae edendis classicis auctoribus regebat, a me postulasset, ub absoluta Athenaci editione, omisso Graecitatis Indice, quem editioni illi adjicere atque ita co

ronidem operi imponere constitueram, instaurandae editioni Wesselingianae Herodoti hac lege praesiderem, ut, si quid in illa refingendum aut ei adjiciendum mihi videretur, eam operam scriptori huic praestarem; quum hunc a me amoliri laborem frustra essem conatus, illud certe et mecum constitui et Extero significavi, nisi manuscriptorum quorumdam codicum subsidio, qui ad eum diem nondum fuissent diligenter excussi, adjutus fuissem, numquam me negotium illud esse suscepturum. Itaque, qui pulcre nossem, ex tribus quidem Parisiensibus codicibus excerptas lectiones Wesselingium habuisse, simul vero satis intellexissem non ita comparata fuisse illa excerpta, ut certa fides eis posset haberi", non prius manum admovere constitui recognoscendo Herodoti exemplo, quam codices illos eosdem, et si qui alii in bibliotheca regia Parisiensi servarentur, ipse meis oculis inspexissem, et quanta possem maxima diligentia per otium pertractassem. Praesertim vero cupidus esse debui illum videndi tractandique codicem, qui in catalogo bibliothecae regiae Parisinae ut longe praestantissimae laudaturi.

Itaque, qui complurium annorum multiplici experientia satis cognitum exploratumque habuissem, nullo pacto fieri posse, ut tam adcuratae, quam est optabile, veterum auctorum editiones procurentur, nisi editor non modo codicum

h) Lectiones erant ex tribus regiae,,ensium adcurata non usurpasse exbibliothecae membranis (ut ait Wes-,,cerpta." Denique, fuisse illos coseling. in praef. cujus verba supra dices negligentius collatos, Larcheexhibuimus: nec vero tres membrarus etiam passim in notis ad Gallinas ille nominare debuerat, quum cum Herodotum (in his VI. 40. et non nisi unus sit membranaceus co- ad VII. 16.) monuit. dex:) in margines exempli Grono- i) In catal. bibl. regiae Parisiens. viani a viris doctis Menoto et Geino- tom. II. sub no. MDCXXXIII. mezio collatae. Ex inspectione vero moratur,,codex membranaceus (in varietatis lectionis a Wesselingio edi-,,fol.) emptus anno Christi 1688. tae, qui in citandis aliorum codi- ,,quo continentur Herodoti Histocum diligentissime religiosissimeque ,,riarum libri IX. Is codex" (sic ibi est versatus, satis adparebat, quum pergit qui illum catalogum confecit) quamplurimis in locis nulla, prorsus longe praestantissimus, et quem codicum Parisiensium mentio fiat,,,inspicere operae pretium foret, duomultum abesse, ut ea dxgiftig et sub- ,,decimo seculo exaratus videtur." tilitate, quae desiderio adcurati edi- Eumdem codicem,,Ruhnkenius" (ut toris satisfaciat, confecta fuerint illa supra vidimus),,ingentis esse preexcerpta. Quod ipsum etiam Wes-,,tii" Wesselingio confirmaverat. Deselingius quum in eadem praefatione, nique,,,permagnum numerum lotum et alibi subinde haud obscure,,nismorum in eodem servatum esse," significavit, et postremo in notis ad monuit Larcherus in praef. t. I. Helib. IX. cap. 26. disertis etiam verbis rodoti Gallicum in sermonem conconquestus est, se,,codicum Parisi- versi, p. xxxvi. edit. sec. VOL. I.;

« PreviousContinue »