Page images
PDF
EPUB

Chaldaeos, Persas Babylonem usque, Asiam praeterea, omnem Europam, Scythiam et Mysiam domat: in Aegyptum reversurus xv. millia Scythicae juventutis in Perside, assignata illis fertili et conmoda sede, collocat: postea illi Parthi de Persico sermone, alioqui Scythae, virtute bellica longe praestantissimi, καθώς additur Ηρόδοτος ὁ σοφώτατος ταῦτα συνεγράψατο, sicuti sapientissimus Herodotus haec tradidit. Ubi tandem? Musae tacent. Ergo ex libris, uti conjicitur, rerum Assyriarum. Quod equidem valde demiror. Herodotus de Sesostride multo scripsit diversiora: Assyriaca ejus post Aristotelis fata Historicos, Geographos et Grammaticos latuerunt omnes, nec quisquam hilum inde decerpsit; et obscurum hominem seculi post Christi natales septimi ea lectitasse putabimus? Immo cuncta cum pulvisculo Chronici sartor corrasit ex Jo. Malala', quem Suidas" sibi ducem optavit, haud sane fidelem, et in Herodoti tempore finiendo plane stultum. Sed poenarum ille satis Rich. Bentleio, V. Cl. in eruditissima ad Jo. Millium epistola dedit, et sperni potest. At plurima Is. Vossius fragmenta Herodoti detexit, quae nihil nostras ad Musas; ca promi ex conmentariis Rerum Assyriacarum potuisse, suspicantur. Fateor ultro, talia in Grammaticorum scholiis et Lexicis inveniri, quae Is. Vossius, modo ea curate excussisset, Herodoto citra dubium abjudicasset. Conpendiario scriptionis modo, in scriptis codicibus non parce obvio, HP, HPO, HPO4. notare Herodotum, Herodorum, Herodianum, queunt. Inde error et confusio: hinc jactata toties Herodoti fragmenta, verae Herodori aut Herodiani laciniae; quemadmodum in Dissertatione Herodotea liquidissime, ut opinor, patefeci: questus ibidem sum de doctissimi Des Vignoles inprudente decreto super interitu Assyriacorum, de quibus hactenus 2.

r) Vid. Bouherii Dissert. Herodot. etiam in introitu Gallicae versionis cap. 1.

s) Lib. II. 103.

t) Chronograph. p. 28.
u) In Πάρθοι et Σώστρις,
x) Chronograph. p. 200.

y) Bouherius Dissert, Herod. c. 1. Colomesius Oper. p. 325. Berkelius in Steph, Byz. voc. Ardarla.

z) Chronolog. lib. IV. 4, 6. etc. a) Haec de Herodoti vita scriptisque Wesselingius. Idem argumentum erudite copioseque Larcherus

pertractavit. De universo vero harum Historiarum instituto, et de mirabili arte qua illud exsecutus est suavissimus scriptor, in primis legi meretur supra laudatus Creuzeri nostri liber qui de Historia Arte Graecorum inscribitur. Cousuluisse etiam juvabit duas Commentationes, auctore Meierotto, Sur Herodote et le but de son Histoire, Actis Acad. Reg. Berolin. ann. 1792. et 1793. p. 574. seqq. et p. 599. seqq. insertas. Scnw.

3 Nunc progredi praestat ad Musarum publicatas editiones: De edd. quarum princeps Latina, Venetiis anno MCCCCLXXIV. pro- et code. vulgata, Laurentium Vallam, doctissimum virum, multorum rodoti. olim odio et invidia mersum, auctorem profitetur. Versio, non sane absurda, quamquam mendosissime descripta, et interpretis oscitantia saepe aberrans, H. Stephani et aliorum castigationibus purgata, servatur in hunc diem. Quid in ea Pet. Dan. Huëtius aa, quid alii desideraverint, notum est in vulgus. Non omnium tamen culpam Laurentius praestare debet b. Multa operis, quod primus occupavit, difficultate excusari queunt; plura recidunt in membranas, quas vertendo expressit, bonas quidem, sed in Clione miserabiliter luxas et mancas. -Aldus codicem Graecum eo in libro decem prope chartis abundare et Vallae Latina excedere adnotavit verissime. Desunt, quod accepto benivolentia amplissimi G. Meermanni Veneto interpretationis exemplari conperi, sectiones sive capita tota, aut magna ex parte XCII. XCIII. XCIV. XCVI. C. CIII. CIV. CV. CVI. CXXXI. CXXXII. CXXXIII. CXXXIV. CXXXV. CXXXVI. CXXXVIII. CXXXIX., tum universa a cap. 140. usque in cap. 178., denique cap. 199.; itidem ex schedis Archiepiscopi Sancroft et Vindobonensibus, admirabiliter Vallae codici conspirantibus, exulantia. Haesitare memini, uter' hiantia Vallae Latina expleverit, Petrus-ne Phoenix, additiones suas editione Parisina apud Jo. Parvum MDX. ambitiose jactans, an Conrad. Heresbachius. Nunc de Petro Phoenice dicta retracto. Nullae ejus, quantumvis Laurentii Latina, Aldi indicio, bene nosset mutila et defecta, accessiones, additiones nullae. Omnes Heresbachio debentur, conmentato ad hunc modum :,,Ad haec in primo libro a nobis adjecta ,,plus minus novem folia, a Laurentio haud scio qua occasione ,,praetermissa; quae certe nemo infitiari poterit, quin illuc ,,pertinerent, ut quod Graecum exemplar atque adeo contextus ,,ipse narrationis testentur." Quidquid ergo in sectionibus illis peccatum, Heresbachii est, non Vallae.

e

Graecas Herodoti Musas primus Venetiis MDII. nitidis

aa) De Claris Interpret. p. 226. b) Conf. Wesselingii Dissert. Herodoteam c. VIII. 5. SCHWEIG.

c) Dissert. Herodot, c. 8. [item in Not. ad Herodot. I. 54.]

d) Epistola ad Jo. Gogravium,

praefixa edit. Latinae Herodoti anno
MDXXXVII.

e) De ed. Ald. haec Schweighaeu-
serus ad I. 26.,,Profiteor saepe mihi
,,obortam esse suspicionem, a viro

docto qui Aldinae praefuit editioni

[ocr errors]
[ocr errors]

f

sime prodire jussit Aldus Manutius, „,eo gratiores fore existi,,mans, quoniam multis exemplaribus castigatae," quae illius verba, „emittebantur." Neque ea falsus opinione vir sollertissimus fuit. Laeto gratoque eas animo Joach. Camerarius, eximium doctae Germaniae decus, accepit et sinu fovit;,,cum,,que exempla Historiarum Herodoti et requiri a studiosis „Graecae linguae et non facile reperiri conperisset, auctor fuit „Jo. Hervagio, ut sua in officina expressa edere vellet." Hortanti praeclaro viro, et egregiam prorsus cum Herodoti vindiciis et Ionicae dialecti figuris praefationem suppeditanti, paruit strenuus et attentus chalcographus, Aldi exemplari Basileae MDXLI. et MDLVII. presse repraesentato. Utriusque, dini in primis, dos praecipua est, quod Ionici sermonis formam raro neglexerit, atque elegantissime conpluscula, insequentium temeritate ant mutata aut socordius praeterita, de scripserit.

διαφόρους

AL

Amplior H. Stephano gloria ex studio et cupiditate Musas ornandi obtigit. Offensus infida Vallae versione, errores et peccata ejus callidissime patefecit, omnemque, praescripta elegante pro Herodoto ad criminatores Apologia, anno MDLXVI. recognovit. Qua functus opera, Graecum Aldi exemplum recentavit MDLXX., atque iterum MDXCII, adpositis, quae in priore omiserat, Vallae Latinis. Rationes instituti laboris sic prodidit: „Non eas tantum, quas ante, diversas scripturas ,,(ut Graeci diagógovs roagas appellant) exhibui, sed et nu„merum earum auxi, et censura adhibita quasdam exauctora,,vi; non tamen ita ut amandarem, sed tantum ut loco suo ,,motis alium minus honorificum darem. Ex ipso enim textu, ,,ut hodie moris est vocare, in marginem transtuli. Sed quas ,,dam vicissim majore dignas honore judicavi, ideoque illas ,,hinc illuc transtuli." Inde post Aldum scriptas membranas in consilium misisse, atque ex illis ea sibi et Herodoto elegisse, quae potiora censuerat, adparet ; quamquam et de conjectura ,,multis locis invectas esse Ionicas ,,verborum formas, quas nullus cod. ,,ms, exhibebat: quibus in locis ex ,,silentio eorum hominum qui in ,,gratiam editorum alios codd. confe,,runt, et multa saepe quae ipsis mi,,nutiae esse videntur, negligere so,,lent, non continuo colligi potest, ,,codd. illos cum Aldina scriptura ,,consentire,"

f) Ex Praefatione edit. Hervagianae primae.

g) In praefatione editionis Graeco-Latinae.

h) Quamquam titulus prioris editionis Stephanicae, quae Graeca sola exhibet, Herodoti libros profitetur ex vetustis exemplaribus recognitos; tamen nec in ejusdem editionis, nec in alterius Praefatione mentionem

pauca refinxit. Quae quidem libertas laudem potius, quam insultationem ac odiosam criminationem, meruit. Peccaverit vir egregie sedulus in quibusdam: quid illis usu venit, qui schiedas omnium emendatissimas ostentarunt? Opus in cuncto hoc genere cura est, quam humana conditio admittit, diligente: ea prudenter insumta, si qui cadant, maligna criminations traductio abesse debet; et hoc magis, quoniam vetustiores et probiores codices nancisci, fortunae quoddam donum est, non judicii: propterea vero se venditare et alios longe post

ullam fecit editor codicum manuscriptorum a se ad recognoscendos Herodoti libros adhibitorum. Quin et in secundae editionis Praefatione satis etiam diserte professus est, frustra se ad illum diem vetus exemplar, e quo hi libri corrigi possent, exspectasse. Atque, ut dicam quod sentio, videtur mihi H. Stephanus nullum prorsus codicem manuscriptum, ad cujus fidem Herodoti Him storias recognosceret, ob oculos habuisse. Quod si quis vero ex me quaerat, unde igitur dirvoyouglas illas hauserit Stephanus, quas et in prioris editionis marginibus, et copiosiores etiam in editionis GraecoLatinae oris exhibuit? primum hoc tenendum est, esse illarum lectionum marginalium tria genera. Scilicet, tametsi unicuique earum hanc notam yg'u (id est, yoúperai) praefixit editor, tamen pars earumdem non nisi conjecturae sunt, ex quibus mendosas quas ille judicavit Aldinas lectiones corrigendas censuit. Alterum est lectionum marginalium genus earum, quas ex Aldino contextu, tamquam manifestius vitiosas, ejecit editor, sed tamen in ora adnotandas judicavit. Denique rertium genus tale est, ut dubitari quidem vix pose msto libro ductas; quemadmodum etiam multae ex his, quae loco ejectarum Aldinarum in contextu Stephani exhibentur, haud

sit esse eas

dubie e vetustis libris ductae sunt. Sed de hoc genere ita statuendum videtur: usum esse Stephanum exemplo quodam sive Aldinae sive Hervagianae editionis, cujus in marginibus partim lectiones e manuscripto quodam codice, (sive illi plures

VOL. I.

fuere,) partim vero docti cujusdam viri conjecturae ita promiscue adnotatae fuissent, ut incertus subinde ipse Stephanus fuerit, utrum e vetusto codice.ducta fuisset aliqua scriptura, an nonnisi conjecturae deberetur. Cujus rei quum multa alia mihi visus sum indicia observare, tum illud satis manifestum, quod, postquam lib. II. cap. 47. pro vitiosa Aldi scriptura ἀσθενείς βιοίς τε τι rès ahdoɑrteç iç, verissimam hanc, ασθενείῃ βίου, σταιτίνας πλάσαντες vs, posuisset, deinde in posterioris editionis Praefatione, loco probatissimae hujus scripturae, aliam, et eam quidem parum probabilem, sua de conjectura proposuit; qui si scivisset esse istam ex manuscriptis libris ductam, (sic enim legunt veteres codices propemodum omues) non erat medio in sole obscuram lucernam circumspecturus. rum, sicut in Graecis multa rectissime constituit idem Stephanus, sic et de Latina versione hactenus optime meritus est, quod in posteriore editione, in qua Herodoti Graecis Vallae Latina adjuncta sunt, pluribus in locis ubi vitiosa Vallae versio est, (praetermissis quidem longe pluribus, quae ejusdem suut generis,) aptiorem interpretationem in ora adjecit: quo spectat id quod in titulo ejusdem editionis his verbis praedicatur, cum Vallae interpretatione Latina ab Henr. Stephano' Eaedem castigationes recognita. versionis Laurentianae deinde in editione Jungermani, et in Londinensi, quae Galeo vulgo tribui solet, in ora cujusque paginae exhibentur. SCHWEIG.

ima

b

Caete

se

ponere, profecto illiberale. At istud ulcus tactum respuit.

Secundam H. Stephani editionem, priore non prorsus posthabita, Francofurti anno MDCVIII. Gothofr. Jungermanus iteravit sollerte diligentia; textumque, quem vocant, in capita sive tmemata secuit et distinxit, ac indicem ad ca, \magna quacrentium utilitate, acconmodavit: insuper dirtoyqaqias ex schedis Palatinis Narrationi de vita Homeri adscripsit, et Ağıκὸν τῶν ̔Ηροδοτείων λέξεων ex MS. Melch. Heimsfeldii Goldasti, ut de Ctesiae fragmentis, ejusdem industria adauctis, nihil addam, nobis dedit. Illam autem viri optimi operam Genevae MDCXVIII. ita repetiverunt, ut utravis recte coguita ambas te mosse putes. At res secus habet. Editor, aut (si mavis) corrector, non utique indoctus, varias Aem. Porti suspiciones orationi inculcavit; alia, neque inprudenter, ex Vallae Latinis correxit; hoc vituperabilis, quod illud consilium occultum habuerit.

Prius deinde Jungermanni Francofurtense exemplum non sine corollario recudendum curavit vir praedicatione dignissimus Th. Gale Londini MDCLXXIX. Exornavit illud Chronologia Herodotea, Indice dictionum Ionicarum, et variantibus lectionibus, laudabili sane studio. Erat illi in oculis et manibus scriptus liber archiepiscopi Cantuariensis Guil. Sancroft, et Collegii Etonensis alius: ex utroque varia, quamquam in priore subinde peccans, nobiscum conmunicavit: neque non Athenacum, Eustathium, Suidam et plurcs, qui testem Herodotum in rem suam advocarant, aut ab eo aliqua sumserant mutua, sedulo adhibuit k Vere scripsit, infinita esse, quae ope co

i) Rusticam Jac. Gronovii importunitatem, qua et in alios doctos viros, et in H. Stephanum ille invectus est, tacito hominis nomine notatam vir cordatissimus voluit. SCHWEIG,

k) Londinensis illa editio, quae Galeo adscribi vulgo solet, cujus viri tamen ne nomen quidem in fronte comparet, nonnisi privato bibliopolarum consilio fuit suscepta; quibus nihil aliud fuerat propositum, nisi ut verbum de verbo, quidquid Jungermaniana continebat editio, repeteretur: idque consilium illi fideliter quidem, sed tam invido iniquoque in Juugermani memoriam animo, tam

que inepte callida ratione exsecuti sunt, ut nec in operis titulo, nec usquam alibi, ne in fronte Praefationis quidem, quae tota Jungermani est, nomen optimi viri ediderint. Jamque omnia, una cum ipso Indice Jungermani, typis erant excusa, quum commode se facturos judicarunt iidem homines, si corollariis saltem quibusdam suam augerent editionem. Itaque et Chronologiam quamdam Herodoti nescio a quo viro docto conficiendam curarunt, et Thomae Gale viro multa doctrina conspicuo persuaserunt, ut et ipse de suo aliquid adjiceret. Ille igitur et Glossarium vetus, quod Jungermanus e Goldasti

« PreviousContinue »